Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Columella · Res Rustica

Book 1, Chapter 2

Text kindly provided by Perseus

Censeo igitur in propinquo agrum mercari, quo et frequenter dominus veniat et frequentius venturum se,7 quam sit venturus, denuntiet. Sub hoc enim metu cum familia vilicus erit in officio. Quicquid vero dabitur occasionis, ruri moretur, quae non sit mora segnis nec umbratilis. Nam diligentem patrem familiae decet agri sui particulas omnis et omni tempore anni frequentius circumire, quo prudentius naturam 8 soli sive in frondibus et herbis sive iam maturis frugibus contempletur, nec ignoret quicquid in eo recte fieri poterit.

Nam illud vetus est Catonis agrum pessime mulcari,[1]cuius dominus quid in eo [2] [3] faciendum sit non docet, sed audit vilicum. Quapropter vel a maioribus traditum possidenti vel empturo fundum praecipua cura sit scire, quod maxime regionis genus probetur, ut vel careat inutili vel mercetur laudabilem.

Quod si voto fortuna subscribit,[4]agrum habebimus salubri caelo, uberi glaeba, parte campestri, parte alia collibus vel ad orientem vel ad meridiem molliter devexis; terrenisque aliis [5]atque aliis silvestribus et asperis, nec procul a mari vel navigabili flumine, quo deportari fructus et per quod merces invehi possint. Campus in prata et arva salictaque et harundineta digestus aedificio subiaceat.

Colles alii vacui arboribus, ut solis segetibus serviant; quae tamen modice siccis ac pinguibus campis melius quam praecipitibus locis proveniunt, ideoque etiam celsiores agri frumentarii planitias habere et quam mollissime devexi ac simillimi debent esse campestri positioni. Alii deinde colles olivetis vineisqueb [6]et earum futuris pedamentis vestiantur, materiam lapidemque, si necessitas aedificandi coegerit, nec minus pecudibus pascua praebere possint, tum rivos decurrentes in prata et hortos et salicta villaeque aquas salientes demittant.

Nec absint greges armentorum ceterorumque quadrupedum [7]culta et dumeta pascentium. Sed haec positio, quam desideramus, difficilis et rara paucis contingit; proxima est huic, quae plurima ex his habet; tolerabilis, quae non paucissima.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation