Exigue umidum pastinatum sationi convenit; melius tamen vel arido quam lutoso semen committitur. Idque cum supra summam scrobem compluribus internodiis productum est, quod de cacumine superest, duabus gemmis tantum supra terram relictis amputatur, et ingesta humo scrobis completur.6 Coaequato deinceps7 pastinato malleolus ordinariis vitibus interserendus; 8 eumque sat erit medio spatio, quod vacat inter vites, per unam lineam depangere.
[1]Sic enim melius et ipse convalescet,[2]et ordinariis seminibus modice vacuum solum ad culturam praebcbitur. In eadem deinde linea, in qua viviradix obtinebit ordinem suum, praesidii [3] [4] [5] causa, quorum ex numero propagari[6]possit in locum demortuae vitis, quinque malleoli pangendi sunt per spatium pedale; isque pes ita medio interordinio sumitur ut ab utraque vite [7]paribus intervallis distet.