Illa tamen una mihi ratio suppetit, celerrime quod proposuimus efficiendi, si sint veteranae vineae, ut separatim surculis 3 cuiusque generis singulos hortos inseramus: sic paucis annis multa nos milia malleolorum4 ex insitis percepturos, atque ita discreta semina per regiones consituros nihil dubito.
Eius porro faciendae rei nos utilitas multis de causis compellere potest: et ut a levioribus incipiam, primum, quod ad omnem rationem [1]vitae non solum agricolationis sed cuiusque disciplinae prudentem delectant impensius ea, quae propriis generibus distinguuntur, quam quae passim velut abiecta et quodam acervo confusa sunt:
deinde quod vel alienissimus rusticae vitae, si in agrum tempestive [2]veniat, summa cum voluptate naturae benignitatem miretur, cum istinc Bituricae fructibus opimis, hinc paribus Helvolae respondeant;[3]illinc Arcelaca cursus,[4] [5] [6] illinc Spioniae Basilicaeve convertant,[7]quibus alma tellus annua vice velut aeterno quodam puerperio laeta mortalibus [8]distenta musto demittit [9]ubera. Inter quae patre favente Libero fetis [10]palmitibus vel generis albi vel flaventis ac rutili vel purpureo nitore micantis,undiqueversicoloribuspomis gravidus collucet Autumnus.
Sed haec quamvis plurimum delectent,[11]utilitas tamen vincit voluptatem. Nam et pater familiae libentius ad spectaculum rei suae, quanto est ea luculentior, descendit; et, quod de sacro numine poeta dicit, Et quocumque deus circum caput egit honestum, verum quocumque domini praesentia et oculi [12]frequenter accessere, in ea parte maiorem in modum fructus exuberat. Sed omitto illud, quod indescriptis etiam vitibus contingere potest; illa quae sunt maxime spectanda, persequar.
Diversae notae stirpes nec pariter deflorescunt nec ad maturitatem simul perveniunt. Quam ob causam, qui separata generibus vineta non habet, patiatur alterum incommodum necesse est, ut aut serum [13]fructum cum praecoque elevet,[14]quae res mox acorem facit; aut si maturitatem serotini expectet, [15] amittat vindemiam praecoquem, quae [16]plerumque populationibus volucrum pluviisque aut ventis lacessita dilabitur.
Si vero interiectionibus capere cuiusque generis fructum aveat, primum necesse est ut neglegentiae vindemiatorum aleam [17]subeat; neque enim singulis totidem antistitores possit dare,[18]qui observent quique praecipiant ne acerbae uvae [19]demetantur. Deinde etiam quarum vitium maturitas competit, cum diversae notae sint, melioris gustus ab deteriore corrumpitur,confususque in unum multarum sapor vetustatis impatiens fit. Atque ideo necessitas cogit agricolam musti annonam experiri,[20]cum plurimum pretio accedat si venditio vel in annum vel in aestatem certe differri possit.
Iam illa generum separatio summam commoditatem habet, quod vinitor cuique facilius suam [21]putationem reddet, cum scit cuius notae sit hortus quem deputat: [22]idque in consemineis vineis observari difficile est, quia maior pars putationis per id tempus administratur quo vitis neque folium notabile gerit. Ac [23]multum interest pluresne an pauciores materias pro natura cuiusque stirpis vinitor summittat, prolixisne flagellis incitet an
angusta putatione vitem coerceat. Quin etiam quam caeli partem spectet genus quodque vineti plurimum refert. Neque enim omne [24]calido statu, nec rursus frigido laetatur; sed est proprietas in surculis, ut alii meridiano axe convalescant, quia sint calori aptiores;[25]alii septentrionem desiderent, quia contristentur [26]aestu;quidam temperamento laetentur orientis vel occidentis.
Has differentias servat pro situ et positione locorum, qui genera per hortos separat. Illam quoque non exiguam sequitur utilitatem, quod et laborem vindemiae minorem patitur et sumptum. Nam ut quaeque virescere [27]incipiunt, tempestive leguntur, et quae nondum maturitatem ceperunt uvae, sine dispendio differuntur;
nec pariter vetus [28]atque tempestivus fructus praecipiat vindemiam, cogitque pluris operas quandocumque pretio conducere. Iam et illud magnae dotis est, posse gustum cuiusque generis non mixtum sed vere merum condere, ac separatim reponere, sive est ille Bituricus seu Basilicus seu Spionicus. [29]Quae genera cum sic diffusa sunt, quia nihil intervenit diversae naturae quod repugnet perpetuitati,[30]nobilitantur, neque enim post annos quindecim vel paulo plures deprehendi potest[31]ignobilitas in gustu; quoniam fere omne vinum eam qualitatem sortitum est ut vetustate acquirat bonitatem.
Quare, ut dicere instituimus, utilissima est generum dispositio; quam si tamen obtinere non possis, secunda est ratio, ut diversae notae non alias conseras vites quam quae saporem consimilem fructumque maturitatis eiusdem praebeant. Potes [32]etiam, si te cura pomorum tangit, ultimis ordinibus in ea vineti fine qua subiacet septentrionibus, ne cum increverint obumbrent, cacumina ficorum pirorumve et malorum depangere, quae vel inseras interposito biennii spatio, vel si generosa sint, adulta transferas. Hactenus [33]de positione vinearum. Superest pars antiquissima, ut praecipiamus etiam cultus earum, de quibus sequenti volumine pluribus disseremus.