Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Columella · Res Rustica

Book 2, Chapter 18

Text kindly provided by Perseus

Faenum autem demetitur optime ante quam inarescat;[1]nam et largius percipitur et iucundiorem cibum pecudibus praebet. Est autem modus in siccando, ut neque peraridum neque rursus viride colligatur, alterum quod omnem sucum si amisit, stramenti vicem obtinet, alterum si nimium retinuit, in tabulato putrescit ac saepe, cum concaluit, [2]ignem creat et incendium. Non numquam etiam, cum faenum cecidimus, imber oppressit; quod si permaduit, inutile est udum movere, meliusque patiemur superiorem partem sole siccari.

Tunc demum convertemus et utrimque [3]siccatum coartabimus in strigam atque ita manipulos vinciemus. Nec omnino cunctabimur, quo minus sub tectum congeratur, vel si non competet, ut aut [4]in villam faenum portetur aut in manipulum colligatur, [5]certe quicquid ad eum modum, quem [6]debet, siccatum erit, in metas exstrui conveniet easque ipsas in angustissimos vertices exacui.

Sic enim commodissime faenum defendetur [7]a pluviis, quae etiam si non sint, non alienum tamen est praedictas metas facere, ut si quis umor herbis inest, exsudet atque [8]excoquatur in acervis. Propter quod prudentes agricolae quamvis iam inlatum tecto non ante componunt, quam per paucos dies temere congestum in se concoqui et defervescere patiantur. Sed iam faenisicia insequitur cura messis, quam ut recte possimus percipere, prius instrumenta praeparanda sunt, quibus fruges coguntur.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation