Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Columella · Res Rustica

Book 4, Chapter 1

Text kindly provided by Perseus

Cum de vineis conserendis librum a me scriptum, Publi Silvine, compluribus agricolationis studiosis relegisses,1 quosdam repertos esse ais, 2 qui cetera quidem nostra praecepta laudassent, unum tamen atque alterum reprehendissent: quippe seminibus vineaticis nimium me profundos censuisse fieri scrobes adiecto dodrante super altitudinem bipedaneam, quam Celsus et Atticus prodiderant; singulasque viviradices singulis adminiculis parum prudenter contribuisse, cum permiserint idem illi auctores minore sumptu geminis materiis unius seminis 3 diductis duo continua per ordinem vestire pedamenba. Quae utraque reprehensio [1]ambiguam [2]magis habet aestimationem quam veram.

Etenim, ut quod prius proposui prius refellam, si contenti bipedanea scrobe futuri sumus, quid ita censemus altius pastinare tam humili mensura vitem posituri? Dicet aliquis, " ut sit inferior tenera subiacens terra, quae non arceat, nec duritie sua repellat novas

irrepentes radiculas."Istud quidem contingere [3] [4] [5] [6] potest etiam, si ager bipalio moveatur et deprimatur scrobis in regesto, quod est fermentatum plus dupondio semisse; nam semper in plano effosa et regesta[7]humus tumidior [8]est quam gradus soli crudi. Nec [9]sane positio seminum praealtum sibi cubile substerni desiderat;

verum abunde est semipedaneam consitis resolutam vitibus terram subiacere,[10]quae velut hospitali atque etiam materno sinu recipiat incrementa virentium. Exemplum eius rei capiamus [11]in arbusto, ubi cum scrobes defodimus, admodum exiguum [12]pulveris viviradici subicimus.

Venor igitur causa est depressius pastinandi, quoniam iugata vineta melius consurgunt altioribus demersa [13]scrobibus. Nam bipedanei vix etiam provincialibus agricolis approbari possint,[14]apud quos humili statu vitis plerumque iuxta terram coercetur; cum quae iugo destinetur,[15]altiore fundamento stabilienda sit, quando si [16]modo scandit excelsius, plus alimenti terraeque desiderat.

Et ideo in maritandis arboribus nemo minorem tripedanea scrobem vitibus comparat. Ceterum illa parum prudens [17]agricolarum studio: praecipua esse[18]commoda humilis positionis, quod et celeriter adolescant semina quae non fatigentur [19]multo soli pressa pondere, fiantque uberiora quae leviter suspensa sint. Nam utraque ista Iuli Attici ratio convincitur exemplo arbustivae positionis, quae scilicet multo validiorem fertilioremque stirpem reddit;quod non faceret, [20]si laborarent altius demersa semina.

Quid quod pastinati [21]humus, dum est recens soluta laxataque, velut fermento quodam intumescit? cum deinde non longissimam cepit vetustatem, condensata subsidit, [22]ac velut innatantes radices vitium summo solo destituit? Hoc autem minus accidit nostrae sationi, in qua maiore mensura vitis demittitur. Nam quod in profundo semina frigore laboraredicuntur, nos quoque non diffitemur.

Sed non [23]est dupondii et dodrantis altitudo, quae istud efficere possit; cum praesertim, quod paulo ante rettulimus, depressior arbustivae vitis satio tamen effugiat praedictum incommodum.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation