Interim qui frumentis arva praeparare volet, si autumno sementem facturus est, mense Septembri, si vere, qualibet hiemis parte modicos acervos luna decrescente disponat,3 ita ut plani loci iugerum duodeviginti,4 clivosi quattuor et viginti vehes stercoris teneant; et ut paulo prius dixi, non antea dissipet cumulos, quam erit saturus.[1]Si tamen aliqua causa eum [2]tempestivam stercorationem facere prohibuerit, secunda ratio est, ante quam sariat, [3]more seminantis ex aviariis pulverem stercoris per segetem spargere;
si et is non erit, caprinum manu iacere atque ita terram sareulis permiscere. Ea res laetas segetes reddit. Nec ignorare colonos oportere reor,[4]sicuti refrigescere agrum, qui non stercoietur, ita peruri, si nimium stercoietur, magisque conducere [5] [6] agricolae frequenter id potius quam immodice facere.
Si tamen nullum genus stercoris suppetet, multum proderit fecisse quod Marcum Columellam patruum meum, doctissimum et diligentissimum agricolam, saepe numero usurpasse memoria repeto, ut sabulosis [10]locis cretam ingereret, cretosis ac nimium densis sabulum, atque ita non solum segetes laetas excitaret verum etiam pulcherrimas vineas efficeret.
Nam idem negabat stercus vitibus ingerendum, quod saporem vim corrumperet, melioremque censebat esse materiam vindemiis exuberandis congesticiam vel de vepribus vel denique aliam quamlibet arcessitam et advectam humum. Iam vero et ego reor, si deficiatur omnibus rebus agricola, lupini certe praesidium expeditissimum non deesse; quod cum exili loco [11]circa Idus Septembris sparserit et inaraverit idque tempestive vomere vel ligone succident, vim optimae stereorationis exhibebit.
Succidi autem lupinum sabulosis locis oportet, cum secundum florem, lubricosis, [12]eum tertium egerit.Illic, dum tenerum est, con- vertitur, ut celeriter ipsum putrescat permisceaturque gracili solo; hic iam robustius, quod solidioris glaebas diutius sustineat et suspendat, ut eae solibus aestivis vaporatae resolvantur.