“At[1] servus meus non comparet, qui visus est cum tuis; at casa mea est incensa a tuis.” Quid ad haec respondeam? Ostendi falsa esse; verum tamen confitebor. Quid postea? Hoc sequitur, ut familiam[2] M. Tulli concidi oportuerit? Vix me hercule ut corium peti, vix ut gravius expostulari; verum ut esses durissimus, agi quidem usitato iure et cotidiana actione potuit. Quid opus fuit vi, quid armatis hominibus, quid caede, quid sanguine?
“At enim oppugnatum me fortasse venissent.” Haec est illorum in causa perdita extrema non oratio neque defensio, sed coniectura et quasi divinatio. Illi oppugnatum venturi erant? quem? Fabium. Quo consilio? Vt occiderent. Quam ob causam? quid ut proficerent? qui comperisti? et ut rem perspicuam quam paucissimis verbis agam, dubitari hoc potest, recuperatores, utri oppugnasse videantur, qui ad villam venerunt, an qui in villa manserunt?
qui occisi sunt, an ei ex quorum numero saucius factus est nemo? qui[3] cur facerent, causa non fuit, an ei qui fecisse[4] se confitentur? Verum ut hoc tibi credam, metuisse te ne oppugnarere, quis hoc statuit umquam[5], aut cui concedi sine summo omnium periculo potest, ut eum[6] iure potuerit occidere a quo metuisse se dicat ne ipse posterius occideretur[7]?