Age illud alterum interdictum consideremus, quod item nunc est constitutum propter eandem iniquitatem temporum nimiamque hominum licentiam[1] [gap] boni debent dicere.
Atque ille legem mihi de xii tabulis recitavit, quae permittit ut furem noctu liceat occidere et luce[2], si se telo defendat, et legem antiquam de legibus sacratis, quae iubeat inpune occidi eum qui tribunum pl. pulsaverit. Nihil, ut opinor, praeterea de legibus.
Qua in re hoc primum quaero, quid ad hoc iudicium recitari istas leges pertinuerit. Num quem tribunum pl. servi M. Tulli pulsaverunt? Non opinor. Num furatum domum P. Fabi noctu venerunt[3]? Ne id quidem. Num luce[4] furatum venerunt et se telo defenderunt? Dici non potest. Ergo istis legibus quas recitasti certe non potuit istius familia servos M. Tulli occidere.