Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro Tullio

Chapter 17

Text kindly provided by Perseus

At quibus verbis in decernendo Metellus usus est ceterique[1] quos appellasti? Nonne haec omnium fuit oratio, quod vi hominibus armatis coactisve familia fecisse diceretur, id tametsi nullo iure fieri potuerit, tamen se nihil addituros? Et recte, recuperatores.

Nam cum perfugio nullo constituto tamen haec scelera servi audacissime faciant, domini impudentissime confiteantur, quid censetis fore, si praetor iudicet eius modi caedis fieri iure posse? An quicquam interest utrum magistratus peccato defensionem constituant an peccandi potestatem licentiamque permittant?

Etenim, recuperatores, non damno commoventur magistratus ut in haec verba iudicium dent. Nam si[2] id esset, nec recuperatores potius darent quam iudicem nec in universam familiam, sed in eum quicum[3] nominatim ageretur, nec in quadruplum, sed in duplum, et ad[4] “damnvm” adderetur “inivria.” Neque enim is qui hoc iudicium dedit, de ceteris damnis ab lege Aquilia recedit, in[5] quibus nihil agitur nisi damnum, qua de re praetor animum debet[6] advertere.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation