Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro Tullio

Chapter 13

Text kindly provided by Perseus

Hoc persimile atque adeo plane idem est in hoc iudicio, recuperatores. Quaero enim abs te, si ita iudicium datum esset: “Qvantae pecvniae paret a familia P. Fabii vi[1] hominibvs armatis damnvm M. Tvllio datvm”[2], quid haberes quod diceres? Nihil, opinor. Fateris enim omnia et familiam P. Fabi fecisse et vi hominibus armatis fecisse. Quod additum est “dolo malo”, id te adiuvare putas in quo opprimitur et excluditur omnis tua defensio?

Nam si additum id non esset ac tibi libitum esset ita defendere[3], tuam familiam non fecisse, vinceres, si id probare potuisses. Nunc, sive illa defensione uti voluisses sive hac qua uteris, condemneris necesse est; nisi putamus eum in iudicium[4] venire qui consilium inierit, illum qui fecerit non venire, cum consilium sine facto intellegi possit, factum sine consilio non possit. An, quod factum eius modi est ut sine occulto consilio, sine nocte, sine vi, sine damno alterius, sine armis, sine caede, sine maleficio fieri non potuerit, id sine dolo malo factum iudicabitur? An, qua in re praetor[5] illi improbam defensionem tolli voluit, in ea re mihi difficiliorem actionem factam putabitis?

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation