Quid ad haec Quinctius? Sane nihil certum neque unum, in quo non modo possit verum putet se posse consistere. Primum enim illud iniecit[1], nihil posse dolo malo familiae fieri. Hoc loco non solum fecit ut defenderet Fabium, sed ut omnino huiusce modi iudicia dissolveret. Nam si venit id in iudicium de familia quod omnino familia nulla potest committere, nullum est iudicium, absolvantur omnes de simili[2] causa necesse est[3], bona me hercule!
Si hoc solum esset[4], tamen vos, tales viri, nolle deberetis maximam rem coniunctam cum summa re publica[5] fortunisque privatorum, severissimum iudicium maximaque ratione compositum per vos videri[6] esse dissolutum. Sed non id solum agitur [gap] Priscian 6.1.5 hoc iudicium sic exspectatur ut non unae rei statui, sed omnibus constitui putetur.