Videtis praetores per hos annos interdicere[1] hoc modo[2], velut inter[3] me et M. Claudium: “Vnde dolo[4] malo tvo, M. Tvlli, M. Clavdivs avt familia avt procvrator eivs vi detrvsvs est”, cetera ex formula. Si, ubi[5] ita interdictum est et sponsio facta, ego me ad iudicem sic[6] defendam ut[7] vi me deiecisse confitear, dolo malo negem, ecquis[8] me audiat? Non opinor equidem[9], quia, si vi deieci M. Claudium, dolo malo deieci; in vi enim dolus malus inest, et[10] Claudio utrumvis satis est planum facere, vel se a me ipso vi deiectum esse vel me consilium inisse ut vi deiceretur.
Plus igitur datur Claudio, cum[11] ita interdicitur, unde dolo malo meo[12] vi deiectus sit, quam si daretur, unde a me vi deiectus esset. Nam in hoc posteriore, nisi ipse egomet deiecissem, vincerem sponsionem; in illo priore, ubi dolus malus additur[13], sive consilium inissem[14], sive ipse deiecissem, necesse erat te dolo malo meo vi deiectum iudicari.