Fuit illud interdictum apud maiores nostros de vi quod hodie quoque est: “Vnde tv avt familia avt procvrator tvvs illvm avt familiam avt procvratorem illivs in hoc anno vi deiecisti.” Deinde additur illius iam hoc causa quicum agitur: “cvm ille possideret”, et hoc amplius: “qvod nec vi nec clam nec precario possideret.”
Multa dantur ei qui vi alterum detrusisse dicitur; quorum si unum quodlibet[1] probare iudici potuerit, etiam si confessus erit se vi deiecisse, vincat necesse est vel non possedisse eum qui deiectus sit, vel vi ab se possedisse, vel clam, vel precario[2]. Ei qui de vi confessus esset tot defensiones tamen ad causam obtinendam maiores reliquerunt.