Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro Tullio

Chapter 16

Text kindly provided by Perseus

Dicis oportere quaeri, homines M. Tulli iniuria occisi sint[1] necne. De quo hoc primum quaero, venerit ea res in hoc iudicium necne. Si non venit, quid attinet aut nos dicere aut hos quaerere? Si autem venit, quid attinuit te tam multis verbis a praetore postulare ut adderet in iudicium “inivria”, et, quia non impetrasses, tribunos pl. appellare et hic in iudicio queri praetoris iniquitatem, quod de iniuria non addidisset[2]?

Haec cum praetorem postulabas, cum tribunos appellabas, nempe ita[3] dicebas, potestatem tibi fieri oportere ut, si posses, recuperatoribus[4] persuaderes non esse iniuria M. Tullio damnum datum. Quod ergo ideo in iudicium addi voluisti, ut de eo tibi apud recuperatores dicere liceret, eo non addito nihilo minus tamen ita dicis, quasi id ipsum a quo depulsus[5] es impetraris?

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation