Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Maximini Duo

Chapter 9

Text kindly provided by Perseus

degeneris animi, nam ignobilitatis tegendae causa omnes conscios generis sui interemit, nonnullos etiam amicos, qui ei saepe misericordiae paupertatis causa

pleraque donaverant. neque enim fuit crudelius animal in terris, omnia sic in viribus suis ponens quasi

non posset occidi. denique cum immortalem se prope crederet ob magnitudinem corporis virtutisque, mimus quidam in theatro praesente illo dicitur versus Graecos dixisse, quorum haec erat Latina sententia:

Et qui ab uno non potest occidi, a multis occiditur.
elephans grandis est et occiditur,
leo fortis est et occiditur,
tigris fortis est et occiditur;
cave multos, si singulos non times.

et haec imperatore ipso praesente iam dicta sunt. sed cum interrogaret amicos, quid inimicus scurra dixisset, dictum est ei quod antiquos versus cantaret contra homines asperos scriptos; et ille, ut erat Thrax et

barbarus, credidit, nobilem circa se neminem passus est, prorsus ut Spartaci aut Athenionis exemplo imperaret. [1]

praeterea omnes Alexandri ministros variis

modis interemit et [2] dispositionibus eius invidit, et dum suspectos habet amicos ac ministros eius, crudelior factus est.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation