Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Maximini Duo

Chapter 2

Text kindly provided by Perseus

Et in prima quidem pueritia fuit pastor, iuvenum etiam procer, et [1] qui latronibus insidiaretur et suos ab

incursionibus vindicaret, prima stipendia equestria huic fuere, erat enim magnitudine corporis conspicuus, virtute inter omnes milites clarus, forma virili decorus, ferus moribus, asper, superbus, contemptor, saepe tamen iustus.

Innotescendi sub Severo imperatore prima haec fuit

causa: natali Getae, filii minoris, Severus militares dabat ludos propositis praemiis argenteis, id est

armillis, torquibus et balteolis. hic adulescens et semibarbarus et vix adhuc Latinae linguae, prope Thracica imperatorem publice petiit, ut sibi daret licentiam contendendi cum iis qui iam non mediocri

loco militarent. magnitudinem corporis Severus mi- ratus primum eum cum lixis composuit, sed fortissimis quibusque, ne [2] disciplinam militarem conrumperet.

tunc Maximinus sedecim lixas uno sudore devicit sedecim acceptis praemiis minusculis non militaribus

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation