Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Maximini Duo

Chapter 23

Text kindly provided by Perseus

Quare Maximinus sperans suorum ignavia bellum trahi duces suos interemit, eo tempore quo minime oportebat, unde sibi milites etiam iratiores

reddidit, huc accedebat quod deficiebatur commeatibus, quia senatus ad omnes provincias et portuum custodes litteras dederat, ne aliquid commeatuum

in Maximini potestatem veniret, miserat praeterea per omnes civitates praetorios et quaestorios viros, qui ubique custodias agerent et omnia contra

Maximinum de tenderent, effectum denique est ut

obsessi angustias obsidens ipse pateretur, nuntiabatur inter haec orbem terrarum consensisse in odium

Maximini. quare timentes milites, quorum adfectus in Albano monte erant, medio forte die, cum a proelio quiesceretur, et Maximinum et filium eius in tentorio positos occiderunt eorumque capita praefixa contis

Aquileiensibus demonstrarunt. in oppido igitur vicino statim Maximini statuae atque imagines depositae sunt, et eius praefectus praetorii occisus est cum amicis clarioribus. missi etiam Romam capita sunt eorum.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation