Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Maximini Duo

Chapter 33

Text kindly provided by Perseus

Praetereundum ne illud quidem est quod tanta fide Aquileienses contra Maximinum pro senatu fuerunt, ut funes de capillis muliebribus facerent, cum

deessent nervi ad sagittas emittendas. quod aliquando Romae dicitur factum, unde in honorem matronarum templum Veneri Calvae senatus dicavit. Sane quod nullo in loco tacendum est, cum et Dexippus et Arrianus et multi alii Graeci scripserunt Maximum et Balbinum imperatores contra Maximinum factos, Maximum autem cum exercitu missum et apud Ravennam bellum parasse, Aquileiam autem nisi victorem non vidisse: Latini scriptores non Maximum sed Pupienum contra Maximinum apud Aquileiam

pugnasse dixerunt eundemque vicisse, qui error unde natus sit, scire non possum, nisi forte idem est Pupienus

qui Maximus, quod ideo testatum posui, ne quis me hoc nescisse crederet, quod re vera magnum stuporem ac miraculum crearet. [1]

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation