Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Maximini Duo

Chapter 27

Text kindly provided by Perseus

De1 huius genere superius dictum est, ipse autem pulchritudinis fuit tantae, ut passim amatus sit a procacioribus feminis, nonnullae etiam optaverunt

de eo concipere, proceritatis videbatur posse illius esse, ut ad paternam staturam pervenire t, si quidem anno vicensimo et primo periit, in ipso flore iuventutis, ut aliqui autem dicunt octavo decimo, litteris et Graecis et Latinis imbutus ad primam disciplinam. [1]

nam usus est magistro Graeco litteratore Fabillo, cuius epigrammata Graeca multa et exstant, maxime

in imaginibus ipsius pueri, qui versus Graecos fecit ex illis Latinis Vergilii, cum ipsum puerum describeret: Qualis ubi Oceani perfusus lucifer unda extulit os sacrum caelo tenebrasque resolvit, talis erat iuvenis patrio sub nomine clarus.

grammatico Latino usus est Philemone, iuris perito Modestino, oratore Titiano, filio Titiani senioris, qui provinciarum libros pulcherrimos scripsit et qui dictus est simia temporis sui, quod cuncta esset imitatus, habuit et Graecum rhetorem Eugamium sui temporis clarum.

Desponsa illi erat Iunia Fadilla, proneptis Antonini; quam postea accepit Toxotius, eiusdem familiae senator, qui periit post praeturam, cuius etiam poemata

exstant, manserunt autem apud eam arrae regiae, quae tales (ut Iunius Cordus loquitur, qui harum

rerum persecutor estx) fuisse dicuntur: monolinum de albis novem, reticulum cum [2] prasinis undecim, dextrocherium cum costula de hyacinthis quattuor, praeter vestes auratas et omnes regias [3] ceteraque insignia sponsaliorum.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation