Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Maximini Duo

Chapter 30

Text kindly provided by Perseus

Omina sane imperii haec fuerunt: serpens dormienti caput circumdedit, posita ab eodem vitis intra annum ingentes uvas purpureas attulit et mirae

magnitudinis facta est. scutum eius sub sole arsit, lanceola sic fissa est fulmine ut tota etiam per ferrum finderetur et duas partes faceret; quando dixerunt haruspices duos imperatores non diuturnos ex una domo

iisdem nominibus futuros, lorica patris eius non, ut solet, ferrugine sed tota purpureo colore infecta a

plurimis visa est. filio autem haec fuerunt: cum grammatico daretur, quaedam parens sua libros Horaericos

omnes purpureos dedit aureis litteris scriptos, ipse puerulus cum ad cenam ab Alexandro esset rogatus in patris honorem, quod ei deesset vestis cenatoria, ipsius

Alexandri accepit, cum infans esset, subito per publicum veniente vehiculo Antonini Caracalli, quod vacuum erat, conscendit et sedit, et vix aegreque a

mulionibus carrucariis deturbatus est. nec defuerunt qui cavendum infantem dicerent Caracallo. tum ille dixit, “Longe est, ut mihi iste succedat.” erat enim illo tempore inter ignobiles et nimis parvus.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation