Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Maximini Duo

Chapter 8

Text kindly provided by Perseus

Sed occiso Alexandro Maximinus primus1 e corpore militari et nondum senator sine decreto senatus Augustus ab exercitu appellatus est filio sibimet in participatum dato; de quo pauca quae nobis sunt

cognita mox dicemus. Maximinus autem ea fuit semper astutia, ut milites non modo [1] virtute regeret sed etiam praemiis et lucris amantissimos redderet.

numquam ille annonam cuiuspiam tulit,

numquam sivit ut [2] quis in exercitu miles faber aut alterius rei, ut plerique sunt, artifex esset, solis venationibus

legiones frequenter exercens, sed inter has virtutes tam crudelis fuit, ut illum alii Cyclopem, alii Busirem, alii Scirona, nonnulli Phalarem, multi Typhona vel

Gygam [3] vocarent, senatus eum tantum timuit, ut [4] vota in templis publice privatimque mulieres etiam cum suis liberis facerent, ne ille umquam urbem

Romam videret, audiebant enim alios in crucem sublatos, alios animalibus nuper occisis inclusos, alios feris obiectos, alios fustibus elisos, atque omnia haec sine dilectu dignitatis, cum videretur disciplinam velle regere militarem, cuius exemplo civilia etiam corrigere

voluit, quod non convenit principi qui velit diligi, erat enim ei persuasum nisi crudelitate imperium

non teneri, simul et verebatur ne propter humilitatem generis barbarici a nobilitate contemneretur.

meminerat praeterea se Romae etiam a servis nobilium contemptum esse, ita ut ne a procuratoribus

quidem eorum videretur; et, ut se habent stultae opiniones, tales eos contra se [5] sperabat futuros, cum iam imperator esset, tantum valet conscientia

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation