Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Maximini Duo

Chapter 18

Text kindly provided by Perseus

Contio denique omnis militaris fuit, cuius hoc exemplum est: “ Conmilitones, rem vobis notam proferimus. Afri fidem fregerunt, nam quando tenuerunt? Gordianus senex debilis et morti vicinus sumpsit imperium.

sanctissimi autem patres conscripti illi, qui et Romulum et Caesarem occiderunt, me hostem iudicaverunt, cum pro his pugnarem et ipsis vincerem, nec solum me sed etiam vos et omnes qui mecum [1] sentiunt, et Gordianos, patrem ac filium, Augustos vocarunt.

ergo si viri estis, si vires habetis, eamus contra senatum

et Afros, quorum omnium bona vos habebitis.” dato igitur stipendio, et quidem ingenti, Romam versus cum exercitu proficisci coepit.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation