Servius hic nobiscum hanc urbanam militiam respondendi, scribendi, cavendi plenam sollicitudinis ac stomachi secutus est; ius civile didicit, multum vigilavit, laboravit, praesto multis fuit, multorum stultitiam perpessus est, adrogantiam pertulit, difficultatem exsorbuit; vixit ad aliorum arbitrium, non ad suum. Magna laus et grata hominibus[1] unum hominem elaborare in ea scientia quae sit multis profutura.
Quid Murena interea? Fortissimo et sapientissimo viro, summo imperatori legatus, L. Lucullo, fuit; qua in legatione duxit exercitum, signa contulit, manum conseruit, magnas copias hostium fudit[2], urbis partim vi, partim obsidione cepit, Asiam istam refertam[3] et eandem delicatam sic obiit[4] ut in ea neque avaritiae neque luxuriae vestigium reliquerit, maximo in bello sic est versatus ut hic multas res et magnas sine imperatore gesserit, nullam sine hoc imperator. Atque haec quamquam praesente L. Lucullo loquor[5], tamen ne ab ipso propter periculum nostrum concessam videamur habere licentiam fingendi, publicis litteris testata sunt omnia, quibus L. Lucullus tantum laudis[6] impertiit[7] quantum neque ambitiosus imperator neque invidus tribuere alteri in communicanda gloria debuit.
Summa in utroque est honestas, summa dignitas; quam ego, si mihi per Servium liceat, pari[8] atque eadem in[9] laude ponam. Sed non licet; agitat rem militarem, insectatur totam hanc legationem, adsiduitatis et operarum harum cotidianarum putat esse consulatum. “Apud exercitum mihi fueris” inquit; “tot annos forum[10] non attigeris; afueris tam diu et[11], cum longo[12] intervallo veneris, cum his qui in foro habitarint[13] de dignitate contendas?” Primum ista nostra adsiduitas, Servi, nescis quantum interdum adferat hominibus fastidi, quantum satietatis. Mihi quidem vehementer expediit[14] positam in oculis esse gratiam; sed tamen ego mei satietatem magno meo labore superavi et tu item[15] fortasse; verum tamen utrique nostrum desiderium nihil obfuisset.
Sed ut hoc omisso ad studiorum atque artium contentionem revertamur, qui potest dubitari[16] quin ad consulatum adipiscendum multo plus adferat dignitatis rei militaris quam iuris civilis gloria? Vigilas tu de nocte ut tuis consultoribus respondeas, ille ut eo quo[17] intendit mature cum exercitu perveniat; te gallorum, illum bucinarum cantus exsuscitat; tu actionem instituis, ille aciem instruit; tu caves ne tui consultores[18], ille ne urbes aut castra capiantur; ille tenet et scit ut hostium copiae, tu ut aquae pluviae arceantur; ille exercitatus est in[19] propagandis finibus, tuque in[20] regendis.