Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro Murena

Chapter 33

Text kindly provided by Perseus

“Multi obviam prodierunt de provincia decedenti.” Consulatum petenti solet[1] fieri; eccui[2] autem non proditur revertenti? “Quae fuit ista multitudo?” Primum, si tibi istam rationem non possim[3] reddere, quid habet admirationis tali viro advenienti, candidato consulari, obviam prodisse multos? quod nisi esset factum, magis mirandum videretur[4].

Quid? si etiam illud addam quod a consuetudine non abhorret, rogatos esse multos, num aut criminosum sit[5] aut mirandum, qua in civitate rogati[6] infimorum hominum filios prope de nocte ex ultima saepe urbe deductum venire soleamus, in ea non esse gravatos homines prodire hora tertia in campum Martium, praesertim talis viri nomine rogatos? Quid? si omnes societates venerunt quarum ex numero multi sedent[7] iudices; quid? si multi homines nostri ordinis honestissimi; quid? si illa officiosissima quae neminem patitur non[8] honeste in urbem introire tota natio candidatorum, si denique ipse accusator noster Postumus obviam cum bene magna caterva sua venit, quid habet ista multitudo admirationis? Omitto clientis, vicinos, tribulis, exercitum totum[9] Luculli qui ad triumphum per eos dies venerat; hoc dico, frequentiam in isto officio gratuitam non modo dignitati nullius[10] umquam sed ne voluntati quidem defuisse. At sectabantur[11] multi.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation