Quamquam ego iam putabam, iudices, multis viris fortibus ne ignobilitas generis obiceretur meo labore esse perfectum, qui non modo Curiis, Catonibus, Pompeiis, antiquis illis fortissimis viris, novis hominibus[1], sed his recentibus, Mariis et Didiis et Caeliis, commemorandis id agebam[2]. Cum vero ego tanto intervallo claustra ista nobilitatis refregissem, ut aditus ad consulatum posthac, sicut apud maiores nostros fuit, non magis nobilitati quam virtuti pateret, non arbitrabar, cum ex familia vetere et inlustri consul designatus ab equitis Romani filio consule defenderetur, de generis novitate accusatores esse dicturos. Etenim mihi ipsi accidit ut cum duobus patriciis, altero improbissimo atque audacissimo[3], altero modestissimo atque optimo viro, peterem; superavi tamen dignitate Catilinam, gratia Galbam. Quod si id crimen[4] homini novo esse deberet, profecto mihi neque inimici neque invidi defuissent.
Omittamus igitur de genere dicere cuius est magna in utroque dignitas; videamus cetera.
“Quaesturam una petiit et sum ego factus prior.” Non est respondendum ad omnia. Neque enim vestrum quemquam[5] fugit, cum multi pares[6] dignitate fiant, unus autem primum[7] solus possit[8] obtinere, non eundem esse ordinem dignitatis et renuntiationis, propterea quod renuntiatio gradus habeat[9], dignitas autem sit persaepe eadem omnium. Sed quaestura utriusque prope modum pari momento[10] sortis fuit. Habuit hic lege Titia provinciam tacitam et quietam, tu illam cui, cum quaestores sortiuntur, etiam adclamari solet, Ostiensem, non tam gratiosam et inlustrem quam negotiosam et molestam. Consedit utriusque nomen in quaestura. Nullum enim vobis sors campum dedit in quo excurrere[11] virtus cognoscique posset.