Atqui si diligenter quid Mithridates potuerit et quid effecerit et qui vir fuerit consideraris, omnibus quibuscum[1] populus Romanus bellum gessit hunc regem[2] nimirum antepones. Quem L. Sulla maximo et fortissimo exercitu, pugnax et acer et[3] non rudis imperator, ut aliud nihil dicam, cum bello[4] invectum totam in Asiam cum pace dimisit; quem L. Murena, pater huiusce, vehementissime vigilantissimeque vexatum repressum magna ex parte, non oppressum reliquit; qui[5] rex sibi aliquot annis sumptis ad confirmandas rationes et copias belli tantum spe[6] conatuque valuit ut se Oceanum cum Ponto, Sertori copias cum suis coniuncturum putaret.
Ad quod bellum duobus consulibus ita missis ut alter Mithridatem[7] persequeretur, alter Bithyniam tueretur, alterius res et terra et mari calamitosae vehementer et opes regis et nomen auxerunt; L. Luculli vero res tantae exstiterunt ut neque maius bellum commemorari possit neque maiore consilio et virtute gestum. Nam cum totius impetus belli ad Cyzicenorum moenia constitisset[8] eamque urbem sibi Mithridates Asiae ianuam fore putasset qua effracta et revolsa tota pateret provincia, perfecta a Lucullo haec sunt omnia ut[9] urbs fidelissimorum sociorum defenderetur et[10] omnes copiae regis diuturnitate obsessionis consumerentur. Quid? illam pugnam navalem ad Tenedum[11], cum contento cursu acerrimis ducibus hostium classis Italiam spe atque animis inflata peteret, mediocri certamine et parva dimicatione commissam arbitraris? Mitto proelia, praetereo oppugnationes oppidorum; expulsus regno tandem aliquando tantum tamen consilio atque auctoritate valuit ut se rege Armeniorum adiuncto novis opibus copiisque renovarit[12].