Qua re, ut ad id quod institui revertar, tolle mihi e causa nomen Catonis, remove vim[1], praetermitte[2] auctoritatem quae in iudiciis aut nihil valere aut ad salutem debet valere, congredere mecum criminibus ipsis. Quid accusas, Cato, quid adfers ad iudicium, quid arguis? Ambitum accusas; non defendo. Me reprehendis, quod idem defendam quod lege punierim[3]. Punivi[4] ambitum, non[5] innocentiam; ambitum vero ipsum vel tecum accusabo, si voles. Dixisti senatus consultum me referente esse factum, si mercede[6] obviam candidatis issent, si conducti sectarentur, si gladiatoribus volgo locus tributim et item prandia si volgo essent data, contra legem Calpurniam factum videri. Ergo ita senatus[7] iudicat, contra legem facta haec videri, si facta sint; decernit quod nihil opus est, dum candidatis[8] morem gerit. Nam factum sit necne vehementer quaeritur; sin[9] factum sit, quin contra legem sit dubitare nemo potest.
Est igitur ridiculum, quod est dubium, id relinquere incertum, quod nemini dubium potest esse, id iudicare[10]. Atque id decernitur omnibus postulantibus candidatis, ut ex senatus consulto neque cuius intersit, neque contra quem sit intellegi possit. Qua re doce ab[11] L. Murena illa esse commissa; tum egomet tibi contra legem commissa esse concedam.