Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro Murena

Chapter 12

Text kindly provided by Perseus

Cum hoc fieri bellissime posset: “Fundus Sabinus meus est.” “Immo meus,” deinde iudicium, noluerunt. “fvndvs” inquit “qui est in agro qui sabinus vocatur.” Satis verbose; cedo quid[1] postea? “eum ego ex iure Quiritium[2] meum esse aio[3].” Quid tum? “inde ibi[4] ego te ex iure manum[5] consertum voco.” Quid huic tam loquaciter litigioso responderet ille unde petebatur non habebat. Transit idem iuris consultus tibicinis Latini modo. “vnde tu me” inquit “ex iure manum consertum vocasti, inde ibi ego te revoco.” Praetor[6] interea ne pulchrum se ac beatum putaret atque aliquid ipse sua sponte loqueretur, ei quoque carmen compositum est cum ceteris rebus absurdum tum vero in illo: “suis[7] utrisque superstitibus praesentibus istam viam dico; ite[8] viam.” Praesto aderat sapiens ille qui inire viam doceret. “Redite viam.” Eodem duce redibant. Haec iam tum apud illos barbatos[9] ridicula, credo, videbantur[10], homines, cum recte atque in loco constitissent, iuberi abire ut, unde abissent, eodem statim redirent. Isdem ineptiis fucata[11] sunt illa omnia: “quando te in iure conspicio[12]” et haec[13]: “Anne tu dicas[14] qua ex[15] causa vindicaveris?” Quae dum erant occulta, necessario ab eis qui ea tenebant petebantur; postea vero pervolgata atque in manibus iactata et excussa, inanissima prudentiae reperta sunt, fraudis autem et stultitiae plenissima.

Nam, cum permulta praeclare legibus essent constituta, ea iure consultorum ingeniis pleraque corrupta ac depravata sunt. Mulieres omnis propter infirmitatem consili maiores in tutorum potestate esse voluerunt; hi invenerunt genera tutorum quae potestate mulierum continerentur. Sacra interire illi noluerunt; horum ingenio senes ad coemptiones faciendas interimendorum sacrorum causa reperti sunt. In omni denique iure civili aequitatem reliquerunt, verba ipsa tenuerunt, ut, quia[16] in alicuius libris exempli causa id nomen invenerant, putarunt[17] omnis mulieres quae coemptionem facerent “Gaias” vocari. Iam illud mihi quidem mirum videri solet, tot homines, tam ingeniosos, post[18] tot annos etiam nunc statuere non potuisse utrum “diem tertium” an “perendinum,” “iudicem” an “arbitrum,” “rem” an “litem” dici oporteret.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation