Duae sint artes igitur[1] quae possint[2] locare homines in amplissimo gradu dignitatis, una imperatoris, altera oratoris boni. Ab hoc enim pacis ornamenta retinentur, ab illo belli pericula repelluntur. Ceterae tamen virtutes ipsae per se multum valent, iustitia, fides, pudor, temperantia; quibus te, Servi, excellere omnes intellegunt. Sed nunc[3] de studiis ad honorem[4] appositis, non de insita cuiusque virtute disputo. Omnia ista nobis studia de manibus excutiuntur, simul atque aliqui motus novus[5] bellicum canere coepit. Etenim, ut ait ingeniosus poeta et auctor valde bonus, “proeliis promulgatis pellitur[6] e medio” non solum ista vestra verbosa simulatio prudentiae sed etiam ipsa illa domina rerum, “sapientia; vi geritur res, spernitur[7] orator” non solum odiosus in dicendo ac loquax verum etiam “bonus; horridus miles amatur,” vestrum vero studium totum iacet. “Non ex iure manum[8] consertum, sed mage[9] ferro” inquit “rem repetunt.” Quod si ita est, cedat, opinor, Sulpici[10], forum castris, otium militiae, stilus gladio, umbra soli; sit denique in civitate ea prima res propter quam ipsa est civitas omnium princeps.
Verum haec Cato nimium nos[11] nostris verbis magna facere demonstrat et oblitos esse bellum illud omne Mithridaticum cum mulierculis esse gestum. Quod ego longe secus existimo, iudices; deque eo pauca disseram; neque enim causa in hoc continetur. Nam si omnia bella quae cum Graecis gessimus contemnenda sunt, derideatur de rege Pyrrho triumphus M’. Curi, de Philippo T. Flaminini[12], de Aetolis M. Fulvi, de rege Perse L. Pauli, de Pseudophilippo Q. Metelli, de Corinthiis L. Mummi. Sin[13] haec bella gravissima victoriaeque eorum bellorum gratissimae[14] fuerunt, cur Asiaticae nationes atque ille a te hostis contemnitur? Atqui ex veterum rerum monumentis vel maximum bellum populum Romanum cum Antiocho[15] gessisse video; cuius belli victor L. Scipio aequa parta[16] cum P. fratre gloria, quam laudem ille Africa oppressa cognomine ipso prae se ferebat, eandem hic sibi ex Asiae nomine adsumpsit.
Quo quidem in bello virtus enituit egregia M. Catonis, proavi tui; quo ille, cum esset, ut ego mihi[17] statuo[18], talis qualem te esse video, numquam cum Scipione[19] esset profectus, si cum mulierculis bellandum arbitraretur. Neque vero cum P. Africano senatus egisset ut legatus fratri proficisceretur, cum ipse paulo ante Hannibale ex Italia expulso, ex Africa eiecto, Carthagine oppressa maximis periculis rem publicam liberasset, nisi illud grave bellum et vehemens putaretur.