Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · De vita Hadriani

Chapter 6

Text kindly provided by Perseus

Traiano divinos honores datis ad senatum et quidem accuratissimis litteris postulavit et cunctis volentibus meruit, ita ut senatus multa, quae Hadrianus non postulaverat, in honorem Traiani sponte decerneret.

cum ad senatum scriberet, veniam petiit, quod de imperio suo iudicium senatui non dedisset, salutatus scilicet praepropere a militibus imperator, quod esse

res publica sine imperatore non posset, cum triumphum ei senatus, qui Traiano debitus erat, detulisset, recusavit ipse atque imaginem Traiani curru triumphali vexit, ut optimus imperator ne post mortem

quidem triumphi amitteret dignitatem, patris patriae nomen delatum sibi statim et iterum postea distulit,

quod hoc nomen Augustus sero meruisset, aurum [1] [2] [3] [4] [5] coronarium Italiae remisit, in provinciis minuit, et quidem difficultatibus aerarii ambitiose ac diligenter expositis.

Audito dein tumultu Sarmatarum et Roxolanorum

praemissis exercitibus Moesiam petiit. Marcium Turbonem post Mauretaniam [6] praefecturae infulis ornatum Pannoniae Daciaeque ad tempus praefecit.

cum rege Roxolanorum, qui de inminutis stipendiis querebatur, cognito negotio pacem composuit.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation