Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · De vita Hadriani

Chapter 13

Text kindly provided by Perseus

Post haec per Asiam et insulas ad Achaiam navigavit et Eleusinia sacra exemplo Herculis Philippique suscepit, multa in Athenienses contulit et pro

agonotheta resedit, et in Achaia quidem etiam illud observatum ferunt quod, cum in sacris multi cultros haberent, eum Hadriano nullus armatus ingressus

est. post in Siciliam navigavit, in qua Aetnam montem conscendit, ut solis ortum videret arcus

specie, ut dicitur, varium, inde Romam venit atque ex ea in Africam transiit ac multum beneficiorum

provinciis Africanis adtribuit. nec quisquam fere principum tantum terrarum tam [1] celeriter peragravit.

Denique cum post Africam Romam redisset, statim ad orientem profectus per Athenas iter fecit atque opera, quae apud Athenienses coeperat, dedicavit, ut Iovis Olympii aedem et aram sibi, eodemque modo per Asiam iter faciens templa sui nominis consecravit.

deinde a Cappadocibus servitia castris profutura suscepit.

toparchas et reges ad amicitiam invitavit, invitato etiam Osdroe rege Parthorum remissaque illi filia, quam Traianus ceperat, ac promissa sella, quae

itidem capta fuerat, cumque ad eum quidam reges venissent, ita cum his egit ut eos paeniteret, qui venire noluerunt, causa speciatim Pharasmanis qui

eius invitationem superbe neglexerit. et circumiens quidem provincias procuratores et praesides pro factis supplicio adfecit, ita severe ut accusatores per se

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation