Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · De vita Hadriani

Chapter 2

Text kindly provided by Perseus

diceretur, quintodecimo anno ad patriam rediit ac statim militiam iniit, venandi [1] usque ad reprehensionem

studiosus, quare a Traiano abductus a patria et pro filio habitus nec multo post decemvir litibus iudicandis datus atque inde tribunus secundae

Adiutricis legionis creatus, post hoc in inferiorem Moesiam translatus extremis iam Domitiani [2] temporibus.

ibi a mathematico quodam de futuro imperio id dicitur comperisse quod a patruo magno Aelio Hadriano peritia caelestium callente praedictum esse

compererat. Traiano a Nerva adoptato ad gratulationem exercitus missus in [3] Germaniam superiorem

translatus est. ex qua festinans ad Traianum, ut primus nuntiaret excessum Nervae, a Serviano, sororis viro, (qui et sumptibus et aere alieno eius prodito Traiani odium in eum movit) diu detentus fractoque consulte vehiculo tardatus, pedibus iter faciens

eiusdem Serviani beneficiarium antevenit. fuitque in amore Traiani, nec tamen ei per paedagogos puerorum quos Traianus impensius diligebat, [gap]

Gallo favente [4] defuit, quo quidem tempore cum sollicitus de imperatoris erga se iudicio, Vergilianas sortes consuleret, Quis procul ille autem ramis insignis olivae sacra ferens? nosco crines incanaque menta regis Romani, primam qui legibus urbem fundabit, Curibus parvis et paupere terra missus in imperium magnum, cui deinde subibit [gap] sors excidit, quam alii ex Sibyllinis versibus ei provenisse

dixerunt, habuit autem praesumptionem imperii mox futuri ex fano quoque Nicephorii Iovis manante responso, quod Apollonius Syrus Platonicus

libris suis indidit. denique statim suffragante Sura ad amicitiam Traiani pleniorem rediit, nepte per sororem Traiani uxore accepta favente Plotina, Traiano leviter, ut Marius Maximus dicit, volente.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation