Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · De vita Hadriani

Chapter 14

Text kindly provided by Perseus

crederetur immittere. Antiochenses inter haec ita odio habuit ut Syriam a Phoenice separare voluerit, ne tot civitatum metropolis Antiochia diceretur.

moverunt ea tempestate et Iudaei bellum, quod

vetabantur mutilare genitalia, sed in monte Casio, cum videndi solis ortus gratia nocte ascendisset, imbre orto fulmen decidens hostiam et victimarium

sacrificanti adflavit. peragrata Arabia Pelusium venit et Pompeii tumulum magnificentius exstruxit.

Antinoum suum, dum per Nilum navigat, perdidit,

quem muliebriter flevit, de quo varia fama est, aliis eum devotum pro Hadriano adserentibus, aliis quod et forma eius ostentat et nimia voluptas Hadriani.

et Graeci quidem volente Hadriano eum consecraverunt, oracula per eum dari adserentes, quae Hadrianus ipse composuisse iactatur.

Fuit enim poematum et litterarum nimium studiosis simus, arithmeticae geometriae picturae peritissimus,

iam psallendi et cantandi scientiam prae se ferebat, in voluptatibus nimius; nam et de suis dilectis multa versibus composuit, amatoria carmina

scripsit. [1] idem armorum peritissimus et rei militaris

scientissimus, gladiatoria quoque arma tractavit. idem severus comis, gravis lascivus, cunctator festinans, [2] tenax liberalis, simulator simplex, [3] saevus clemens, et semper in omnibus varius.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation