In mortuum eum a multis multa sunt
dicta, acta eius inrita fieri senatus volebat, nec appellatus esset [1] divus, nisi Antoninus rogasset.
templum denique ei pro sepulchro apud Puteolos constituit et quinquennale certamen et flamines et sodales et multa alia, quae ad honorem quasi numinis
pertinerent. qua re, ut supra dictum est, multi putant Antoninum Pium dictum.