pro imperatore dictaverat. usus Plotinae quoque favore, cuius studio etiam legatus expeditionis
Turbonis. in adoptionis sponsionem venit Palma et Celso, inimicis semper suis et quos postea ipse insecutus est, in suspicionem adfectatae [4] tyrannidis
lapsis, secundo consul favore Plotinae factus totam
Quintum iduum Augustarum diem legatus Syriae litteras adoptionis accepit; quando et natalem adoptionis
celebrari iussit. tertium iduum earundem, quando et natalem imperii statuit celebrandum, excessus ei Traiani nuntiatus est.
Frequens sane opinio fuit Traiano id animi fuisse ut Neratium Priscum, non Hadrianum, successorem relinqueret, multis amicis in hoc consentientibus, usque eo ut Prisco aliquando dixerit: “commendo
tibi provincias, si quid mihi fatale contigerit .” et multi quidem dicunt Traianum in animo id habuisse, ut exemplo Alexandri Macedonis sine certo succes- sore moreretur, multi ad senatum eum orationem voluisse mittere petiturum, ut, si quid ei evenisset, principem Romanae rei publicae senatus daret, additis dum taxat nominibus ex quibus optimum idem