Quos in privata vita inimicos habuit, imperator tantum neglexit, ita ut uni, quem capitalem habuerat,
factus imperator diceret “Evasisti.” iis quos ad militiam ipse per se vocavit equos mulos vestes
sumptus et omnem ornatum semper exhibuit, saturnalicia et sigillaricia frequenter amicis inopinantibus misit et ipse ab his libenter accepit et alia invicem
dedit. ad deprehendendas obsonatorum fraudes, cum plurimis sigmatibus pasceret, fercula de aliis
mensis etiam ultimis sibi iussit adponi. [1] omnes reges muneribus suis vicit, publice frequenter et
cum omnibus lavit, ex quo ille iocus balnearis innotuit: nam cum quodam tempore veteranum quendam notum sibi in militia dorsum et ceteram partem corporis vidisset adterere parieti, [2] percontatus, cur se marmoribus destringendum daret, ubi audivit hoc idcirco fieri quod servum non haberet, et servis
eum donavit et sumptibus, verum alia die cum plures senes ad provocandam liberalitatem principis parieti se adtererent, evocari eos iussit et alium ab alio
invicem defricari. fuit et plebis iactantissimus amator, peregrinationis ita cupidus ut omnia quae legerat de locis orbis terrarum praesens vellet addis-
cere, frigora et tempestates ita patienter tulit ut
numquam caput tegeret. [3] regibus multis plurimum detulit, a plerisque vero etiam pacem redemit, a
nonnullis contemptus est; multis ingentia dedit munera, sed nulli maiora quam Hiberorurn, cui et elephantum et quinquagenariam cohortem post