SIDONIVS DOMINO PAPAE EVPHRONIO SALVTEM
Albiso antistes Proculusque levites, ideo nobis morum magistri pronuntiandi, quia vestri merentur esse discipuli, litteras detulerunt, quarum me sacro-sancto donastis affatu; 1 quae tamen litterae plurimum nobis honoris, plus oneris inponunt, unde et ipsarum sic benedictione laetor, quod iniunctione confundor, quippe qui ex asse turbatus vel ex parte non pareo, iubetis enim tam diversa quam nimia 2 explicarique decernitis opus, quod ab extremitate mea tam difficile conpletur quam inprudenter incipitur.
sed si amplitudinem in vobis pietatis expertae bene metior, plus laborastis, ut affectus vestri cordis quam nostri operis effectus publicaretur. neque 3 enim, cum Hieronymus interpres, dialecticus Augustinus, allegoricus Origenes gravidas tibi spiri- talium sensuum spicas doctrinae salubris messe parturiant nunc 1 scilicet tibi a partibus meis arida ieiunantis linguae stipula 2 crepitabit. 3 hoc more tu et olorinis cantibus anseres ravos et modificatis lusciniarum querelis inproborum passerum fringultientes susurros iure sociaveris.
quid quod sic 4 quoque arroganter fieret indecenterque, si negotii praecepti pondus aggrederer, novus clericus peccator antiquus, scientia levi gravi conscientia, videlicet ut, si scriptum quocumque misissem, persona mea nec tunc abesset risui iudicantum, cum defuisset obtutui? ne, quaeso, domine papa, nimis exigas verecundiam meam qualitercumque lactantem coepti operis huiusce temeritate devenustari, quia tantus est livor derogatorum, ut materia, quam mittis, velocius sortiatur inchoata probrum quam terminata suffragium, memor nostri esse dignare, domine papa.