Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Sidonius Apollinaris · Epistulae

Book 4, Letter 4

Text kindly provided by Perseus

Sidonius Simplicio et Apollinari Suis salutem

Eccum vel tandem adest promissio mea, expectatio vestra, Faustinus, pater familias domi nobilis et inter maxima patriae iam mihi sibique communis ornamenta numerandus. hic meus frater natalium parilitate, amicus animorum similitudine; saepe cum hoc seria, saepe etiam ioca miscui; cumque abhinc retro iuvenes eramus, in pila in tesseris, saltibus cursu, venatu natatu sancta semper ambobus, quia manente caritate, contentio, mihi quidem maior hic natu, tantum tamen, ut eum non tam honorari necesse esset quam delectaret imitari; simul et ipse hinc amplius capiebatur, quod se diligi magis quam quasi coli intellegebam sed provectu aetatis et 1 militia clericali, cum esset amabilis prius, coepit modo esse venerabilis.

per hunc salutem dico, videre vos sub ope Christi quam maturissime, si per statum publicum liceat, cupiens, quocirca, nisi desiderium meum videtur onerosum, remeante prae-fato fiam locorum vestrorum et temporum gnarus, stat sententia eluctari oppositas privatarum occupationum difficultates et conplectendis pectoribus vestris quamlibet longum officium deputare, si tamen, quod etiam nunc veremur, non vis maior disposita confundat.

quae vos quoque non per-indignum est cum fratre Faustino, prout tempora monent, tractatu communicato deliberare. quem ego quia diligo, tamquam qui me diligat misi: si respondet iudicio meo, gratias ago; porro autem cum vir bonus ab omnibus censeatur, non est homo peior, si non est optimus, valete.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation