Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Sidonius Apollinaris · Epistulae

Book 9, Letter 13

Text kindly provided by Perseus

SIDONIVS TONANTIO SVO SALVTEM

Est quidem, fateor, versibus meis sententia tua tam plausibilis olim, tam favorabilis, ut poetarum me quibusque lectissimis comparandum putes, certe compluribus anteponendum. crederem tibi, si non, ut multum sapis, ita quoque multum me amares. hinc est, quod de laudibus meis caritas tua mentiri potest nec potest fallere.

praeter hoc poscis, ut Horatiana incude formatos Asclepiadeos tibi quospiam, quibus inter bibendum pronuntiandis exerceare, transmittam. pareo iniunctis, licet, si umquam, modo maxime prosario loquendi genere districtus occupatusque. denique probabis circa nos plurima ex parte metrorum studia refrigescere; non enim promptum est unum eundemque probe facere aliquid et raro. Iam dudum teretes hendecasyllabos attrito calamis pollice lusimus, quos cantare magis pro choriambicis excusso poteras mobilius pede; sed tu per Calabri tramitis aggerem vis ut nostra dehinc cursitet orbita, qua Flaccus lyricos Pindaricum ad melos frenis flexit equos plectripotentibus, dum metro quatitur chorda Glyconio, nec non Alcaico vel Pherecratio iuncto Lesbiaco sive anapaestico, vernans per varii carminis eglogas verborum violis multicoloribus. istud, da veniam, fingere vatibus priscis difficile est, difficile et mihi, ut diversa sonans os epigrammata nil crebras titubet propter epistulas, quas cantu ac modulis luxuriantibus lascivire vetat mascula dictio. istud vix Leo, rex Castalii chori, vix, hunc qui sequitur, Lampridius queat, declamans gemini pondere sub stili coram discipulis Burdigalensibus. hoc me teque decet? parce, precor, iocis; quaeso, pollicitam servet ad extimum oratoris opus cura modestiam, quo nil deterius, si fuerit simul in primis rigidus, mollis in ultimis.

Quin immo quotiens epulo mensae lautioris hilarabere, religiosis, quod magis approbo, narrationibus vaca; his proferendis confabulatio frequens, his rediscendis 1 sollicitus auditus inserviat. certe' si saluberrimis avocamentis, ut qui adhuc iuvenis, tepidius 2 inflecteris, a Platonico Madaurensi saltim formulas mutuare convivialium quaestionum, quoque reddaris instructior, has solve propositas, has propone solvendas hisque te studiis, et dum otiaris, exerce.

sed quia mentio conviviorum semel incidit tuque sic carmen nobis vel ad aliam causam ' personamque compositum sedulo exposcis, ut me eius edendi diutius habere non possis haesitatorem, suscipe libens quod temporibus Augusti Maioriani, cum rogatu cuiusdam sodalis ad cenam convenire-mus, in Petri librum magistri epistularum subito prolatum subitus effudi, meis quoque contubernalibus, dum rex convivii circa ordinandum moras nectit oxygarum, Domnulo, Severiano atque Lampridio paria pangentibus (iactanter hoc dixi, immo meliora); quos undique urbium ascitos imperator, in unam civitatem, invitator in unam cenam forte contraxerat.

id morae tantum, dum, genera metrorum sorte partimur. placuit namque pro caritate collegii, licet omnibus eadem scribendi materia existeret, non uno tamen epigrammata singulorum genere proferri, ne quispiam nostrum, qui ceteris dixisset exilius, verecundia primum, post morderetur invidia, etenim citius agnoscitur in quocumque recitante, si quo ceteri metro canat, an eo quoque scribat ingenio, tu vero tunc opportunius subiecta laudabis, cum totus otio indulseris. non enim iustum est, ut censor incipias cum severitate discutere quod non potuit amicus cum serictate dictare. Age, convocata pubes, locus hora, mensa causa iubet ut volumen istud, quod et aure et ore discis, studiis in astra tollas. Petrus est tibi legendus, in utraque disciplina satis institutus auctor, celebremus ergo, fratres, pia festa litterarum. peragat diem cadentem dape, poculis, choreis genialis apparatus. Rutilum toreuma bysso rutilasque ferte blattas, recoquente quas aeno Meliboea fucat unda, opulentet ut meraco bibulum colore vellus, peregrina det supellex Ctesiphontis ac Niphatis iuga texta beluasque rapidas vacante panno, acuit quibus furorem bene ficta plaga cocco iaculoque ceu forante cruor incruentus exit; ubi torvus et per artem resupina flexus ora it equo reditque telo simulacra bestiarum fugiens fugansque Parthus. Nive pulchriora lina gerat orbis atque lauris hederisque pampinisque viridantibus tegatur, cytisos, crocos, amellos, casias, ligustra, calthas calathi ferant capaces, redolentibusque sertis abacum torosque pingant. manus uncta suco amomi domet hispidos capillos Arabumque messe pinguis petat alta tecta fumus, veniente nocte nec non numerosus erigatur laquearibus coruscis camerae in superna lychnus: oleumque nescientes adipesque glutinosos utero tumente fundant opobalsamum lucernae. Geruli caput plicantes anaglyptico metallo epulas superbiores umeris ferant onustis. paterae, scyphi, lebetes socient Falerna nardo tripodasque cantharosque rosa sutilis coronet, iuvat ire per corollas alabastra ventilantes; iuvat et vago rotatu dare fracta membra ludo, simulare vel trementes pede, veste, voce Bacchas. bimari remittat urbe thymelen palenque doctas tepidas ad officinas citharistrias Corinthus, digiti quibus canentes pariter sonante lingua vice pectinis fatigent animata fila pulsu. Date et aera fistulata, Satyris amica nudis; date ravulos choraulas, quibus antra per palati crepulis reflanda buccis gemit aura tibialis, date carminata socco, date dicta sub cothurno, date quicquid advocati, date quicquid et poetae vario strepunt in actu: Petrus haec et illa transit, opus editum tenemus, bimetra quod arte texens iter asperum viasque labyrinthicas cucurrit, sed in omnibus laborans et ab omnibus probatus rapit hinc et inde palmam, per et ora docta fertur, procul hinc et Hippocrenen Aganippicosque fontes et Apollinem canorum comitantibus Camenis abigamus et Minervam quasi praesulem canendi; removete ficta fatu: deus ista praestat unus. Stupuit virum loquentem diadematis potestas, toga, miles, ordo equester populusque Romularis; et adhuc sophos volutant fora, templa, rura, castra, super haec fragorem alumno Padus atque civitatum dat amor Ligusticarum. similis favor resultat Rhodanitidas per urbes, imitabiturque Gallos c feritas Hibericorum. nec in hoc moratus axe cito ad arva perget euri aquilonibusque et austris zephyrisque perferetur.

Ecce, dum quaero quid cautes, ipse cantavi. tales enim nugas in imo scrinii fundo muribus per-foratas post annos circiter viginti profero in lucem, quales pari tempore abscntans, cum domum rediit, Ulixes invenire potuisset, proinde peto, ut praesentibus ludicris libenter ignoscas, illud vero nec verecunde nec impudenter iniungo, ut quod ipse de familiaris mei integro libro pronuntiavi, hoc tu quasi sollicitatus exempli necessitate de meo sentias. 1 vale.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation