Sidonius Felici suo salutem
Iterat portitorem salutationis iteratio: Gozolas vester, deus tribuat ut noster, apicum meorum secundo gerulus efficitur, igitur verecundiam utrique eximite communem; nam si etiamnum silere meditemini, omnes et me cui et illum per quem scribere debebas 1 indignum arbitrabuntur.
de temporum statu iam nihil ut prius consulo, ne sit moribus tuis oneri, si adversa significes, cum prospera non sequantur, nam cum te non deceat falsa mandare atque item desint 2 votiva memoratu, fugio quicquid illud mali est per bonorum indicia cognoscere, vale.