Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Sidonius Apollinaris · Epistulae

Book 7, Letter 10

Text kindly provided by Perseus

Sidonius Domino Papae Graeco salutem

Invideo felicitati consuetudinarii portitoris, a quo contigit 2 saepius vos videri, sed quid de Amantio loquar, cum ipsas quoque litteras meas aemuler, quae sacrosanctis reserabuntur digitis, inspicientur obtutibus? et ego istic inter semiustas muri fragilis clausus angustias belli terrore contigui desiderio de vobis meo nequaquam satisfacere permittor. atque utinam haec esset Arvernae forma vel causa regionis, ut minus excusabiles excusaremur.3

sed, quod est durius, per iniustitiae nostrae merita conficitur, ut excusatio nobis iusta non desit, quocirca salutatione praefata, sicut mos poscit officii, magno opere deposco, ut interim remittatis occursionis debitum vel verba solventi. nam si commeandi libertas pace revocetur, illud magis verebor, ne adsiduitas praesentiae meae sit potius futura fastidio, memor nostri esse dignare, domine papa.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation