Sidonius Rustico suo salutem
Si nobis pro situ spatiisque regionum vicinaremur nec a se praesentia mutua vasti itineris longinquitate discriminaretur, nihil apicum raritati licere in coeptae familiaritatis officia permitterem neque iam semel missa fundamenta certantis amicitiae diversis honorum generibus exstruere cessarem. sed animorum coniunctioni separata utrique porrecti-oribus terminis obsistit habitatio, equidem semel devinctis parum nocitura pectoribus.
sed tamen ex ipsa communium municipiorum discretione procedit quod, cum amicissimi simus, raritatem collo-quii de prolixa terrarum interiectione venientem in reatum volumus transferre communem, cum de naturalium rerum difficultate nec culpa nos debeat manere nec venia, domine inlustris, gerulos litterarum de disciplinae tuae institutione formatos et morum erilium verecundiam praeferentes opportune admisi, patienter audivi, competenter explicui. vale.