Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
P. Ovidius Naso · Metamorphoses

Book 6

Text kindly provided by Hypotactic

Praebuerat dictīs Trītōnia tālibus aurēs
carminaque Āonidum jūstamque probāverat īram;
tum sēcum: 'laudāre parum est, laudēmur et ipsae
nūmina nec spernī sine poenā nostra sināmus.'
Maeoniaeque animum fātīs intendit Arachnēs,
quam sibi lānificae nōn cēdere laudibus artis
audierat. nōn illa locō nec orīgine gentis
clāra, sed arte fuit: pater huic Colophōnius Idmōn
Phōcaicō bibulās tinguēbat mūrice lānās;
occiderat māter, sed et haec dē plēbe suōque
aequa virō fuerat; Lȳdās tamen illa per urbēs
quaesierat studiō nōmen memorābile, quamvīs
orta domō parvā parvīs habitābat Hypaepīs.
hujus ut adspicerent opus admīrābile, saepe
dēseruēre suī nymphae dūmēta Timōlī,
dēseruēre suās nymphae Pactōlides undās.
nec factās sōlum vestēs, spectāre juvābat
tum quoque, cum fierent: tantus decor adfuit artī,
sīve rudem prīmōs lānam glomerābat in orbēs,
seu digitīs subigēbat opus repetītaque longō
vellera mollībat nebulās aequantia tractū,
sīve levī teretem versābat pollice fūsum,
seu pingēbat acū; scīrēs ā Pallade doctam.
quod tamen ipsa negat tantāque offēnsa magistrā
'certet' ait 'mēcum: nihil est, quod victa recūsem!'
Pallas anum simulat: falsōsque in tempora cānōs
addit et īnfirmōs, baculō quōs sustinet, artūs.
tum sīc ōrsa loquī 'nōn omnia grandior aetās,
quae fugiāmus, habet: sērīs venit ūsus ab annīs.
cōnsilium nē sperne meum: tibi fāma petātur
inter mortālēs faciendae maxima lānae;
cēde deae veniamque tuīs, temerāria, dictīs
supplice vōce rogā: veniam dabit illa rogantī.'
adspicit hanc torvīs inceptaque fīla relinquit
vixque manum retinēns cōnfessaque vultibus īram
tālibus obscūram resecūta est Pallada dictīs:
'mentis inops longāque venīs cōnfecta senectā,
et nimium vīxisse diū nocet. audiat istās,
sī qua tibī nurus est, sī qua est tibi fīlia, vōcēs;
cōnsiliī satis est in mē mihi, nēve monendō
prōfēcisse putēs, eadem est sententia nōbīs.
cūr nōn ipsa venit? cūr haec certāmina vītat?'
tum dea 'vēnit!' ait fōrmamque remōvit anīlem
Palladaque exhibuit: venerantur nūmina nymphae
Mygdonidesque nurūs; sōla est nōn territa virgō,
sed tamen ērubuit, subitusque invīta notāvit
ōra rubor rūrsusque ēvānuit, ut solet āēr
purpureus fierī, cum prīmum Aurōra movētur,
et breve post tempus candēscere sōlis ab ortū.
perstat in inceptō stolidaeque cupīdine palmae
in sua fāta ruit; neque enim Jove nāta recūsat
nec monet ulterius nec jam certāmina differt.
haud mora, cōnstituunt dīversīs partibus ambae
et gracilī geminās intendunt stāmine tēlās:
tēla jugō vīncta est, stāmen sēcernit harundō,
īnseritur medium radiīs subtēmen acūtīs,
quod digitī expediunt, atque inter stāmina ductum
percussō paviunt īnsectī pectine dentēs.
utraque festīnant cīnctaeque ad pectora vestēs
bracchia docta movent, studiō fallente labōrem.
illīc et Tyrium quae purpura sēnsit aēnum
texitur et tenuēs parvī discrīminis umbrae;
quālis ab imbre solet percussīs sōlibus arcus
īnficere ingentī longum curvāmine caelum;
in quō dīversī niteant cum mīlle colōrēs,
trānsitus ipse tamen spectantia lūmina fallit:
usque adeō, quod tangit, idem est; tamen ultima distant.
illīc et lentum fīlīs inmittitur aurum
et vetus in tēlā dēdūcitur argūmentum.
Cecropiā Pallas scopulum Māvortis in arce
pingit et antīquam dē terrae nōmine lītem.
bis sex caelestēs mediō Jove sēdibus altīs
augustā gravitāte sedent; sua quemque deōrum
īnscrībit faciēs: Jovis est rēgālis imāgō;
stāre deum pelagī longōque ferīre tridente
aspera saxa facit, mediōque ē vulnere saxī
exsiluisse fretum, quō pignore vindicet urbem;
at sibi dat clipeum, dat acūtae cuspidis hastam,
dat galeam capitī, dēfenditur aegide pectus,
percussamque suā simulat dē cuspide terram
ēdere cum bācīs fētum cānentis olīvae;
mīrārīque deōs: operis Victōria fīnis.
ut tamen exemplīs intellegat aemula laudis,
quod pretium spēret prō tam furiālibus ausīs
quattuor in partēs certāmina quattuor addit,
clāra colōre suō, brevibus distīncta sigillīs:
Thrēiciam Rhodopēn habet angulus ūnus et Haemum,
nunc gelidōs montēs, mortālia corpora quondam,
nōmina summōrum sibi quī tribuēre deōrum;
altera Pygmaeae fātum miserābile mātris
pars habet: hanc Jūnō victam certāmine jussit
esse gruem populīsque suīs indīcere bellum;
pīnxit et Antigonēn, ausam contendere quondam
cum magnī cōnsorte Jovis, quam rēgia Jūnō
in volucrem vertit, nec prōfuit Īlion illī
Lāomedōnve pater, sūmptīs quīn candida pennīs
ipsa sibī plaudat crepitante cicōnia rōstrō;
quī superest sōlus, Cinyrān habet angulus orbum;
isque gradūs templī, nātārum membra suārum,
amplectēns saxōque jacēns lacrimāre vidētur.
circuit extrēmās oleīs pācālibus ōrās
(is modus est) operisque suā facit arbore fīnem.
Maeonis ēlūsam dēsignat imāgine taurī
Eurōpam: vērum taurum, freta vēra putārēs;
ipsa vidēbātur terrās spectāre relictās
et comitēs clāmāre suās tāctumque verērī
adsilientis aquae timidāsque redūcere plantās.
fēcit et Asteriēn aquilā luctante tenērī,
fēcit olōrīnīs Lēdam recubāre sub ālīs;
addidit, ut satyrī cēlātus imāgine pulchram
Juppiter inplērit geminō Nyctēida fētū,
Amphitryōn fuerit, cum tē, Tīrynthia, cēpit,
aureus ut Danaēn, Āsōpida lūserit ignis,
Mnēmosynēn pāstor, varius Dēōida serpēns.
tē quoque mūtātum torvō, Neptūne, juvencō
virgine in Aeoliā posuit; tū vīsus Enīpeus
gignis Alōīdās, ariēs Bīsaltida fallis,
et tē flāva comās frūgum mītissima māter
sēnsit equum, sēnsit volucrem crīnīta colubrīs
māter equī volucris, sēnsit delphīna Melanthō:
omnibus hīs faciemque suam faciemque locōrum
reddidit. est illīc agrestis imāgine Phoebus,
utque modo accipitris pennās, modo terga leōnis
gesserit, ut pāstor Macarēida lūserit Issēn,
Līber ut Ērigonēn falsā dēcēperit ūvā,
ut Sāturnus equō geminum Chīrōna creārit.
ultima pars tēlae, tenuī circumdata limbō,
nexilibus flōrēs hederīs habet intertextōs.
Nōn illud Pallas, nōn illud carpere Līvor
possit opus: doluit successū flāva virāgō
et rūpit pictās, caelestia crīmina, vestēs,
utque Cytōriacō radium dē monte tenēbat,
ter quater Idmoniae frontem percussit Arachnēs.
nōn tulit īnfēlīx laqueōque animōsa ligāvit
guttura: pendentem Pallas miserāta levāvit
atque ita 'vīve quidem, pendē tamen, inproba' dīxit,
'lēxque eadem poenae, nē sīs sēcūra futūrī,
dicta tuō generī sērīsque nepōtibus estō!'
post ea discēdēns sūcīs Hecatēidos herbae
sparsit: et extemplō trīstī medicāmine tāctae
dēflūxēre comae, cum quīs et nāris et aurēs,
fitque caput minimum; tōtō quoque corpore parva est:
in latere exīlēs digitī prō crūribus haerent,
cētera venter habet, dē quō tamen illa remittit
stāmen et antīquās exercet arānea tēlās.
Lȳdia tōta fremit, Phrygiaeque per oppida factī
rūmor it et magnum sermōnibus occupat orbem.
ante suōs Niobē thalamōs cognōverat illam,
tum cum Maeoniam virgō Sipylumque colēbat;
nec tamen admonita est poenā populāris Arachnēs,
cēdere caelitibus verbīsque minōribus ūtī.
multa dabant animōs; sed enim nec conjugis artēs
nec genus ambōrum magnīque potentia rēgnī
sīc placuēre illī, quamvīs ea cūncta placērent,
ut sua prōgeniēs; et fēlīcissima mātrum
dicta foret Niobē, sī nōn sibi vīsa fuisset.
nam sata Tīresiā ventūrī praescia Mantō
per mediās fuerat dīvīnō concita mōtū
vāticināta viās: 'Ismēnides, īte frequentēs
et date Lātōnae Lātōnigenīsque duōbus
cum prece tūra piā laurōque innectite crīnem:
ōre meō Lātōna jubet.' pārētur, et omnēs
Thēbaides jussīs sua tempora frondibus ōrnant
tūraque dant sānctīs et verba precantia flammīs.
Ecce venit comitum Niobē celeberrima turbā
vestibus intextō Phrygiīs spectābilis aurō
et, quantum īra sinit, fōrmōsa; movēnsque decōrō
cum capite inmissōs umerum per utrumque capillōs
cōnstitit, utque oculōs circumtulit alta superbōs,
'quis furor audītōs' inquit 'praepōnere vīsīs
caelestēs? aut cūr colitur Lātōna per ārās,
nūmen adhūc sine tūre meum est? mihi Tantalus auctor,
cui licuit sōlī superōrum tangere mēnsās;
Plēiadum soror est genetrīx mea; maximus Atlās
est avus, aetherium quī fert cervīcibus axem;
Juppiter alter avus; socerō quoque glōrior illō.
mē gentēs metuunt Phrygiae, mē rēgia Cadmī
sub dominā est, fidibusque meī commissa marītī
moenia cum populīs ā mēque virōque reguntur.
in quamcumque domūs advertī lūmina partem,
inmēnsae spectantur opēs; accēdit eōdem
digna deā faciēs; hūc nātās adice septem
et totidem juvenēs et mox generōsque nurūsque!
quaerite nunc, habeat quam nostra superbia causam,
nescio quōque audēte satam Tītānida Coeō
Lātōnam praeferre mihī, cui maxima quondam
exiguam sēdem paritūrae terra negāvit!
nec caelō nec humō nec aquīs dea vestra recepta est:
exsul erat mundī, dōnec miserāta vagantem
"hospita tū terrīs errās, ego" dīxit "in undīs"
īnstabilemque locum Dēlos dedit. illa duōrum
facta parēns: uterī pars haec est septima nostrī.
sum fēlīx (quis enim neget hoc?) fēlīxque manēbō
(hoc quoque quis dubitet?): tūtam mē cōpia fēcit.
major sum quam cui possit Fortūna nocēre,
multaque ut ēripiat, multō mihi plūra relinquet.
excessēre metum mea jam bona. fingite dēmī
huic aliquid populō nātōrum posse meōrum:
nōn tamen ad numerum redigar spoliāta duōrum,
Lātōnae turbam, quā quantum distat ab orbā?
īte satis prō rē sacrī laurumque capillīs
pōnite!' dēpōnunt et sacra īnfecta relinquunt,
quodque licet, tacitō venerantur murmure nūmen.
Indignāta dea est summōque in vertice Cynthī
tālibus est dictīs geminā cum prōle locūta:
'ēn ego vestra parēns, vōbīs animōsa creātīs,
et nisi Jūnōnī nūllī cessūra deārum,
an dea sim, dubitor perque omnia saecula cultīs
arceor, ō nātī, nisi vōs succurritis, ārīs.
nec dolor hic sōlus; dīrō convīcia factō
Tantalis adjēcit vōsque est postpōnere nātīs
ausa suīs et mē, quod in ipsam reccidat, orbam
dīxit et exhibuit linguam scelerāta paternam.'
adjectūra precēs erat hīs Lātōna relātīs:
'dēsine!' Phoebus ait, 'poenae mora longa querella est!'
dīxit idem Phoebē, celerīque per āera lāpsū
contigerant tēctī Cadmēida nūbibus arcem.
Plānus erat lātēque patēns prope moenia campus,
adsiduīs pulsātus equīs, ubi turba rotārum
dūraque mollierat subjectās ungula glaebās.
pars ibi dē septem genitīs Amphīone fortēs
cōnscendunt in equōs Tyriōque rubentia sūcō
terga premunt aurōque gravēs moderantur habēnās.
ē quibus Ismēnus, quī mātrī sarcina quondam
prīma suae fuerat, dum certum flectit in orbem
quadripedis cursūs spūmantiaque ōra coercet,
'ei mihi!' conclāmat mediōque in pectore fīxa
tēla gerit frēnīsque manū moriente remissīs
in latus ā dextrō paulātim dēfluit armō.
proximus audītō sonitū per ināne pharetrae
frēna dabat Sipylus, velutī cum praescius imbris
nūbe fugit vīsā pendentiaque undique rēctor
carbasa dēdūcit, nē quā levis effluat aura:
frēna tamen dantem nōn ēvītābile tēlum
cōnsequitur, summāque tremēns cervīce sagitta
haesit, et exstābat nūdum dē gutture ferrum;
ille, ut erat, prōnus per crūra admissa jubāsque
volvitur et calidō tellūrem sanguine foedat.
Phaedimus īnfēlīx et avītī nōminis hērēs
Tantalus, ut solitō fīnem inposuēre labōrī,
trānsierant ad opus nitidae juvenāle palaestrae;
et jam contulerant artō luctantia nexū
pectora pectoribus, cum tentō concita nervō,
sīcut erant jūnctī, trājēcit utrumque sagitta.
ingemuēre simul, simul incurvāta dolōre
membra solō posuēre, simul suprēma jacentēs
lūmina versārunt, animam simul exhālārunt.
adspicit Alphēnōr laniātaque pectora plangēns
advolat, ut gelidōs conplexibus adlevet artūs,
inque piō cadit officiō; nam Dēlius illī
intima fātiferō rūpit praecordia ferrō.
quod simul ēductum est, pars est pulmōnis in hāmīs
ēruta cumque animā cruor est effūsus in aurās.
at nōn intōnsum simplex Damasicthona vulnus
adficit: ictus erat, quā crūs esse incipit et quā
mollia nervōsus facit internōdia poples.
dumque manū temptat trahere exitiābile tēlum,
altera per jugulum pennīs tenus ācta sagitta est.
expulit hanc sanguis sēque ējaculātus in altum
ēmicat et longē terebrātā prōsilit aurā.
ultimus Īlioneus nōn prōfectūra precandō
bracchia sustulerat 'dī' que 'ō commūniter omnēs,'
dīxerat ignārus nōn omnēs esse rogandōs
'parcite!' mōtus erat, cum jam revocābile tēlum
nōn fuit, arcitenēns; minimō tamen occidit ille
vulnere, nōn altē percussō corde sagittā.
Fāma malī populīque dolor lacrimaeque suōrum
tam subitae mātrem certam fēcēre ruīnae,
mīrantem potuisse īrāscentemque, quod ausī
hoc essent superī, quod tantum jūris habērent;
nam pater Amphīōn ferrō per pectus adāctō
fīnierat moriēns pariter cum lūce dolōrem.
heu! quantum haec Niobē Niobē distābat ab illā,
quae modo Lātōīs populum submōverat ārīs
et mediam tulerat gressūs resupīna per urbem
invidiōsa suīs; at nunc miseranda vel hostī!
corporibus gelidīs incumbit et ōrdine nūllō
ōscula dispēnsat nātōs suprēma per omnēs;
ā quibus ad caelum līventia bracchia tollēns
'pāscere, crūdēlis, nostrō, Lātōna, dolōre,
pāscere' ait 'satiāque meō tua pectora lūctū!
[corque ferum satiā!' dīxit. 'per fūnera septem]
efferor: exsultā victrīxque inimīca triumphā!
cūr autem victrīx? miserae mihi plūra supersunt,
quam tibi fēlīcī; post tot quoque fūnera vincō!'
Dīxerat, et sonuit contentō nervus ab arcū;
quī praeter Niobēn ūnam conterruit omnēs:
illa malō est audāx. stābant cum vestibus ātrīs
ante torōs frātrum dēmissō crīne sorōrēs;
ē quibus ūna trahēns haerentia viscere tēla
inpositō frātrī moribunda relanguit ōre;
altera sōlārī miseram cōnāta parentem
conticuit subitō duplicātaque vulnere caecō est.
[ōraque compressit, nisi postquam spīritus ībat]
haec frūstrā fugiēns collābitur, illa sorōrī
inmoritur; latet haec, illam trepidāre vidērēs.
sexque datīs lētō dīversaque vulnera passīs
ultima restābat; quam tōtō corpore māter,
tōtā veste tegēns 'ūnam minimamque relinque!
dē multīs minimam poscō' clāmāvit 'et ūnam.'
dumque rogat, prō quā rogat, occidit: orba resēdit
exanimēs inter nātōs nātāsque virumque
dēriguitque malīs; nūllōs movet aura capillōs,
in vultū color est sine sanguine, lūmina maestīs
stant inmōta genīs, nihil est in imāgine vīvum.
ipsa quoque interius cum dūrō lingua palātō
congelat, et vēnae dēsistunt posse movērī;
nec flectī cervīx nec bracchia reddere mōtūs
nec pēs īre potest; intrā quoque vīscera saxum est.
flet tamen et validī circumdata turbine ventī
in patriam rapta est: ibi fīxa cacūmine montis
līquitur, et lacrimās etiam nunc marmora mānant.
Tum vērō cūnctī manifēstam nūminis īram
fēmina virque timent cultūque inpēnsius omnēs
magna gemelliparae venerantur nūmina dīvae;
utque fit, ā factō propiōre priōra renārrant.
ē quibus ūnus ait: 'Lyciae quoque fertilis agrīs
nōn inpūne deam veterēs sprēvēre colōnī.
rēs obscūra quidem est ignōbilitāte virōrum,
mīra tamen: vīdī praesēns stāgnumque locumque
prōdigiō nōtum. nam mē jam grandior aevō
inpatiēnsque viae genitor dēdūcere lēctōs
jusserat inde bovēs gentisque illīus euntī
ipse ducem dederat, cum quō dum pāscua lūstrō,
ecce lacū mediō sacrōrum nigra favīllā
āra vetus stābat tremulīs circumdata cannīs.
restitit et pavidō "faveās mihi!" murmure dīxit
dux meus, et similī "faveās!" ego murmure dīxī.
Nāiadum Faunīne foret tamen āra rogābam
indigenaene, deī, cum tālia rettulit hospes:
"nōn hāc, ō juvenis, montānum nūmen in ārā est;
illa suam vocat hanc, cui quondam rēgia conjūnx
orbem interdīxit, quam vix errātica Dēlos
ōrantem accēpit tum, cum levis īnsula nābat;
illīc incumbēns cum Palladis arbore palmae
ēdidit invītā geminōs Lātōna novercā.
hinc quoque Jūnōnem fūgisse puerpera fertur
inque suō portāsse sinū, duo nūmina, nātōs.
jamque Chimaeriferae, cum sōl gravis ūreret arva,
fīnibus in Lyciae longō dea fessa labōre
sīdereō siccāta sitim collēgit ab aestū,
ūberaque ēbiberant avidī lactantia nātī.
forte lacum mediocris aquae prōspexit in īmīs
vallibus; agrestēs illīc fruticōsa legēbant
vīmina cum juncīs grātamque palūdibus ulvam;
accessit positōque genū Tītānia terram
pressit, ut haurīret gelidōs pōtūra liquōrēs.
rūstica turba vetat; dea sīc adfāta vetantēs:
'quid prohibētis aquīs? ūsus commūnis aquārum est.
nec sōlem proprium nātūra nec āera fēcit
nec tenuēs undās: ad pūblica mūnera vēnī;
quae tamen ut dētis, supplex peto. nōn ego nostrōs
abluere hīc artūs lassātaque membra parābam,
sed relevāre sitim. caret ōs ūmōre loquentis,
et faucēs ārent, vixque est via vōcis in illīs.
haustus aquae mihi nectar erit, vītamque fatēbor
accēpisse simul: vītam dederītis in undā.
hī quoque vōs moveant, quī nostrō bracchia tendunt
parva sinū,' et cāsū tendēbant bracchia nātī.
quem nōn blanda deae potuissent verba movēre?
hī tamen ōrantem perstant prohibēre mināsque,
nī procul abscēdat, convīciaque īnsuper addunt.
nec satis est, ipsōs etiam pedibusque manūque
turbāvēre lacūs īmōque ē gurgite mollem
hūc illūc līmum saltū mōvēre malignō.
distulit īra sitim; neque enim jam fīlia Coeī
supplicat indignīs nec dīcere sustinet ultrā
verba minōra deā tollēnsque ad sīdera palmās
'aeternum stāgnō' dīxit 'vīvātis in istō!'
ēveniunt optāta deae: juvat esse sub undīs
et modo tōta cavā submergere membra palūde,
nunc prōferre caput, summō modo gurgite nāre,
saepe super rīpam stāgnī cōnsistere, saepe
in gelidōs resilīre lacūs, sed nunc quoque turpēs
lītibus exercent linguās pulsōque pudōre,
quamvīs sint sub aquā, sub aquā maledīcere temptant.
vōx quoque jam rauca est, īnflātaque colla tumēscunt,
ipsaque dīlātant patulōs convīcia rictūs;
terga caput tangunt, colla intercepta videntur,
spīna viret, venter, pars maxima corporis, albet,
līmōsōque novae saliunt in gurgite rānae."'
Sīc ubi nescio quis Lyciā dē gente virōrum
rettulit exitium, satyrī reminīscitur alter,
quem Trītōniacā Lātōus harundine victum
adfēcit poenā. 'quid mē mihi dētrahis?' inquit;
'ā! piget, ā! nōn est' clāmābat 'tībia tantī.'
clāmantī cutis est summōs dīrepta per artūs,
nec quicquam nisi vulnus erat; cruor undique mānat,
dētēctīque patent nervī, trepidaeque sine ūllā
pelle micant vēnae; salientia vīscera possīs
et perlūcentēs numerāre in pectore fibrās.
illum rūricolae, silvārum nūmina, faunī
et satyrī frātrēs et tunc quoque cārus Olympus
et nymphae flērunt, et quisquis montibus illīs
lānigerōsque gregēs armentaque būcera pāvit.
fertilis inmaduit madefactaque terra cadūcās
concēpit lacrimās ac vēnīs perbibit īmīs;
quās ubi fēcit aquam, vacuās ēmīsit in aurās.
inde petēns rapidum rīpīs dēclīvibus aequor
Marsya nōmen habet, Phrygiae liquidissimus amnis.
Tālibus extemplō redit ad praesentia dictīs
vulgus et exstīnctum cum stirpe Amphīona lūget;
māter in invidiā est: hanc tunc quoque dīcitur ūnus
flēsse Pelops umerōque, suās ā pectore postquam
dēdūxit vestēs, ebur ostendisse sinistrō.
concolor hic umerus nāscendī tempore dextrō
corporeusque fuit; manibus mox caesa paternīs
membra ferunt jūnxisse deōs, aliīsque repertīs,
quī locus est jugulī medius summīque lacertī,
dēfuit: inpositum est nōn conpārentis in ūsum
partis ebur, factōque Pelops fuit integer illō.
Fīnitimī procerēs coeunt, urbēsque propinquae
ōrāvēre suōs īre ad sōlācia rēgēs,
Argosque et Spartē Pelopēiadesque Mycēnae
et nōndum torvae Calydōn invīsa Diānae
Orchomenosque ferāx et nōbilis aere Corinthus
Messēnēque ferōx Patraeque humilēsque Cleōnae
et Nēlēa Pylos neque adhūc Pitthēia Troezēn,
quaeque urbēs aliae bimarī clauduntur ab Isthmō
exteriusque sitae bimarī spectantur ab Isthmō;
crēdere quis posset? sōlae cessāstis Athēnae.
obstitit officiō bellum, subvectaque pontō
barbara Mopsopiōs terrēbant agmina mūrōs.
Thrēicius Tēreus haec auxiliāribus armīs
fūderat et clārum vincendō nōmen habēbat;
quem sibi Pandīōn opibusque virīsque potentem
et genus ā magnō dūcentem forte Gradīvō
cōnubiō Procnēs jūnxit; nōn prōnuba Jūnō,
nōn Hymenaeus adest, nōn illī Grātia lectō:
Eumenides tenuēre facēs dē fūnere raptās,
Eumenides strāvēre torum, tēctōque profānus
incubuit būbō thalamīque in culmine sēdit.
hāc ave conjūnctī Procnē Tēreusque, parentēs
hāc ave sunt factī; grātāta est scīlicet illīs
Thrācia, dīsque ipsī grātēs ēgēre; diemque,
quāque data est clārō Pandīone nāta tyrannō
quāque erat ortus Itys, fēstum jussēre vocārī:
usque adeō latet ūtilitās. Jam tempora Tītān
quīnque per autumnōs repetītī dūxerat annī,
cum blandīta virō Procnē 'sī grātia' dīxit
'ūlla mea est, vel mē vīsendae mitte sorōrī,
vel soror hūc veniat: reditūram tempore parvō
prōmittēs socerō; magnī mihi mūneris īnstar
germānam vīdisse dabis.' jubet ille carīnās
in freta dēdūcī vēlōque et rēmige portūs
Cecropiōs intrat Pīraeaque lītora tangit.
ut prīmum socerī data cōpia, dextera dextrae
jungitur, et faustō committitur ōmine sermō.
coeperat, adventūs causam, mandāta referre
conjugis et celerēs missae spondēre recursūs:
ecce venit magnō dīves Philomēla parātū,
dīvitior fōrmā; quālēs audīre solēmus
nāidas et dryadas mediīs incēdere silvīs,
sī modo dēs illīs cultūs similēsque parātūs.
nōn secus exārsit cōnspectā virgine Tēreus,
quam sī quis cānīs ignem suppōnat aristīs
aut frondem positāsque cremet faenīlibus herbās.
digna quidem faciēs; sed et hunc innāta libīdō
exstimulat, prōnumque genus regiōnibus illīs
in Venerem est: flagrat vitiō gentisque suōque.
impetus est illī comitum corrumpere cūram
nūtrīcisque fidem nec nōn ingentibus ipsam
sollicitāre datīs tōtumque inpendere rēgnum
aut rapere et saevō raptam dēfendere bellō;
et nihil est, quod nōn effrēnō captus amōre
ausit, nec capiunt inclūsās pectora flammās.
jamque morās male fert cupidōque revertitur ōre
ad mandāta Procnēs et agit sua vōta sub illā.
fācundum faciēbat amor, quotiēnsque rogābat
ulterius jūstō, Procnēn ita velle ferēbat.
addidit et lacrimās, tamquam mandāsset et illās.
prō superī, quantum mortālia pectora caecae
noctis habent! ipsō sceleris mōlīmine Tēreus
crēditur esse pius laudemque ā crīmine sūmit.
quid, quod idem Philomēla cupit, patriōsque lacertīs
blanda tenēns umerōs, ut eat vīsūra sorōrem,
perque suam contrāque suam petit ipsa salūtem.
spectat eam Tēreus praecontrectatque videndō
ōsculaque et collō circumdata bracchia cernēns
omnia prō stimulīs facibusque cibōque furōris
accipit, et quotiēns amplectitur illa parentem,
esse parēns vellet: neque enim minus inpius esset.
vincitur ambārum genitor prece: gaudet agitque
illa patrī grātēs et successisse duābus
id putat īnfēlīx, quod erit lūgubre duābus.
Jam labor exiguus Phoebō restābat, equīque
pulsābant pedibus spatium dēclīvis Olympī:
rēgālēs epulae mēnsīs et Bacchus in aurō
pōnitur; hinc placidō dant turgida corpora somnō.
at rēx Odrysius, quamvīs sēcessit, in illā
aestuat et repetēns faciem mōtūsque manūsque
quālia vult fingit quae nōndum vīdit et ignēs
ipse suōs nūtrit cūrā removente sopōrem.
lūx erat, et generī dextram conplexus euntis
Pandīōn comitem lacrimīs commendat obortīs:
'hanc ego, cāre gener, quoniam pia causa coēgit,
et voluēre ambae (voluistī tū quoque, Tēreu)
dō tibi perque fidem cognātaque pectora supplex,
per superōs ōrō, patriō ut tueāris amōre
et mihi sollicitae lēnīmen dulce senectae
quam prīmum (omnis erit nōbīs mora longa) remittās;
tū quoque quam prīmum (satis est procul esse sorōrem),
sī pietās ūlla est, ad mē, Philomēla, redītō!'
mandābat pariterque suae dabat ōscula nātae,
et lacrimae mītēs inter mandāta cadēbant;
utque fidē pignus dextrās utriusque poposcit
inter sēque datās jūnxit nātamque nepōtemque
absentēs prō sē memorī rogat ōre salūtent;
suprēmumque valē plēnō singultibus ōre
vix dīxit timuitque suae praesāgia mentis.
Ut semel inposita est pictae Philomēla carīnae,
admōtumque fretum rēmīs tellūsque repulsa est,
'vīcimus!' exclāmat, 'mēcum mea vōta feruntur!'
exsultatque et vix animō sua gaudia differt
barbarus et nusquam lūmen dētorquet ab illā,
nōn aliter quam cum pedibus praedātor obuncīs
dēposuit nīdō leporem Jovis āles in altō;
nūlla fuga est captō, spectat sua praemia raptor.
Jamque iter effectum, jamque in sua lītora fessīs
puppibus exierant, cum rēx Pandīone nātam
in stabula alta trahit, silvīs obscūra vetustīs,
atque ibi pallentem trepidamque et cūncta timentem
et jam cum lacrimīs, ubi sit germāna, rogantem
inclūdit fassusque nefās et virginem et ūnam
vī superat frūstrā clāmātō saepe parente,
saepe sorōre suā, magnīs super omnia dīvīs.
illa tremit velut agna pavēns, quae saucia cānī
ōre excussa lupī nōndum sibi tūta vidētur,
utque columba suō madefactīs sanguine plūmīs
horret adhūc avidōsque timet, quibus haeserat, unguēs.
mox ubi mēns rediit, passōs laniāta capillōs,
lūgentī similis caesīs plangōre lacertīs
intendēns palmās 'ō dīrīs barbare factīs,
ō crūdēlis' ait, 'nec tē mandāta parentis
cum lacrimīs mōvēre piīs nec cūra sorōris
nec mea virginitās nec conjugiālia jūra?
omnia turbāstī; paelex ego facta sorōris,
tū geminus conjūnx, hostis mihi dēbita Procnē!
quīn animam hanc, nē quod facinus tibi, perfide, restet,
ēripis? atque utinam fēcissēs ante nefandōs
concubitūs: vacuās habuissem crīminis umbrās.
sī tamen haec superī cernunt, sī nūmina dīvum
sunt aliquid, sī nōn periērunt omnia mēcum,
quandōcumque mihī poenās dabis! ipsa pudōre
prōjectō tua facta loquar: sī cōpia dētur,
in populōs veniam; sī silvīs clausa tenēbor,
inplēbō silvās et cōnscia saxa movēbō;
audiet haec aethēr et sī deus ūllus in illō est!'
Tālibus īra ferī postquam commōta tyrannī
nec minor hāc metus est, causā stimulātus utrāque,
quō fuit accīnctus, vāgīnā līberat ēnsem
arreptamque comā flēxīs post terga lacertīs
vincla patī cōgit; jugulum Philomēla parābat
spemque suae mortis vīsō concēperat ēnse:
ille indignantem et nōmen patris usque vocantem
luctantemque loquī conprēnsam forcipe linguam
abstulit ēnse ferō. rādīx micat ultima linguae,
ipsa jacet terraeque tremēns inmurmurat ātrae,
utque salīre solet mutilātae cauda colubrae,
palpitat et moriēns dominae vestīgia quaerit.
hoc quoque post facinus (vix ausim crēdere) fertur
saepe suā lacerum repetīsse libīdine corpus.
Sustinet ad Procnēn post tālia facta revertī;
conjuge quae vīsō germānam quaerit, at ille
dat gemitūs fictōs commentaque fūnera nārrat,
et lacrimae fēcēre fidem. vēlāmina Procnē
dēripit ex umerīs aurō fulgentia lātō
induiturque ātrās vestēs et ināne sepulcrum
cōnstituit falsīsque piācula mānibus īnfert
et lūget nōn sīc lūgendae fāta sorōris.
Signa deus bis sex āctō lūstrāverat annō;
quid faciat Philomēla? fugam cūstōdia claudit,
strūcta rigent solidō stabulōrum moenia saxō,
ōs mūtum factī caret indice. grande dolōris
ingenium est, miserīsque venit sollertia rēbus:
stāmina barbaricā suspendit callida tēlā
purpureāsque notās fīlīs intexuit albīs,
indicium sceleris; perfectaque trādidit ūnī,
utque ferat dominae, gestū rogat; illa rogāta
pertulit ad Procnēn nec scit, quid trādat in illīs.
ēvolvit vestēs saevī mātrōna tyrannī
germānaeque suae fātum miserābile lēgit
et (mīrum potuisse) silet: dolor ōra repressit,
verbaque quaerentī satis indignantia linguae
dēfuerunt, nec flēre vacat, sed fāsque nefāsque
cōnfūsūra ruit poenaeque in imāgine tōta est.
Tempus erat, quō sacra solent trietērica Bacchī
Sīthoniae celebrāre nurūs: (nox cōnscia sacrīs,
nocte sonat Rhodopē tinnītibus aeris acūtī)
nocte suā est ēgressa domō rēgīna deīque
rītibus īnstruitur furiāliaque accipit arma;
vīte caput tegitur, laterī cervīna sinistrō
vellera dēpendent, umerō levis incubat hasta.
concita per silvās turbā comitante suārum
terribilis Procnē furiīsque agitāta dolōris,
Bacche, tuās simulat: venit ad stabula āvia tandem
exululatque euhoeque sonat portāsque refringit
germānamque rapit raptaeque īnsignia Bacchī
induit et vultūs hederārum frondibus abdit
attonitamque trahēns intrā sua moenia dūcit.
Ut sēnsit tetigisse domum Philomēla nefandam,
horruit īnfēlīx tōtōque expalluit ōre;
nacta locum Procnē sacrōrum pignora dēmit
ōraque dēvēlat miserae pudibunda sorōris
amplexumque petit; sed nōn attollere contrā
sustinet haec oculōs paelex sibi vīsa sorōris
dējectōque in humum vultū jūrāre volentī
testārīque deōs, per vim sibi dēdecus illud
inlātum, prō vōce manus fuit. ārdet et īram
nōn capit ipsa suam Procnē flētumque sorōris
corripiēns 'nōn est lacrimīs hoc' inquit 'agendum,
sed ferrō, sed sī quid habēs, quod vincere ferrum
possit. in omne nefās ego mē, germāna, parāvī:
aut ego, cum facibus rēgālia tēcta cremābō,
artificem mediīs inmittam Tērea flammīs,
aut linguam atque oculōs et quae tibi membra pudōrem
abstulerunt ferrō rapiam, aut per vulnera mīlle
sontem animam expellam! magnum quodcumque parāvī;
quid sit, adhūc dubitō.' Peragit dum tālia Procnē,
ad mātrem veniēbat Itys; quid possit, ab illō
admonita est oculīsque tuēns inmītibus 'ā! quam
es similis patrī!' dīxit nec plūra locūta
trīste parat facinus tacitāque exaestuat īrā.
ut tamen accessit nātus mātrīque salūtem
attulit et parvīs addūxit colla lacertīs
mixtaque blanditiīs puerīlibus ōscula jūnxit,
mōta quidem est genetrīx, īnfrāctaque cōnstitit īra
invītīque oculī lacrimīs maduēre coāctīs;
sed simul ex nimiā mentem pietāte labāre
sēnsit, ab hōc iterum est ad vultūs versa sorōris
inque vicem spectāns ambōs 'cūr admovet' inquit
'alter blanditiās, raptā silet altera linguā?
quam vocat hic mātrem, cūr nōn vocat illa sorōrem?
cui sīs nūpta, vidē, Pandīone nāta, marītō!
dēgenerās! scelus est pietās in conjuge Tēreō.'
nec mora, trāxit Ityn, velutī Gangētica cervae
lactentem fētum per silvās tigris opācās,
utque domūs altae partem tenuēre remōtam,
tendentemque manūs et jam sua fāta videntem
et 'māter! māter!' clāmantem et colla petentem
ēnse ferit Procnē, laterī quā pectus adhaeret,
nec vultum vertit. satis illī ad fāta vel ūnum
vulnus erat: jugulum ferrō Philomēla resolvit,
vīvaque adhūc animaeque aliquid retinentia membra
dīlaniant. pars inde cavīs exsultat aēnīs,
pars veribus strīdunt; mānant penetrālia tabō.
Hīs adhibet conjūnx ignārum Tērea mēnsīs
et patriī mōris sacrum mentīta, quod ūnī
fās sit adīre virō, comitēs famulōsque remōvit.
ipse sedēns soliō Tēreus sublīmis avītō
vēscitur inque suam sua vīscera congerit alvum,
tantaque nox animī est, 'Ityn hūc accersite!' dīxit.
dissimulāre nequit crūdēlia gaudia Procnē
jamque suae cupiēns exsistere nūntia clādis
'intus habēs, quem poscis' ait: circumspicit ille
atque, ubi sit, quaerit; quaerentī iterumque vocantī,
sīcut erat sparsīs furiālī caede capillīs,
prōsiluit Ītyosque caput Philomēla cruentum
mīsit in ōra patris nec tempore māluit ūllō
posse loquī et meritīs testārī gaudia dictīs.
Thrācius ingentī mēnsās clāmōre repellit
vīpereāsque ciet Stygiā dē valle sorōrēs
et modo, sī posset, reserātō pectore dīrās
ēgerere inde dapēs sēmēsaque vīscera gestit,
flet modo sēque vocat bustum miserābile nātī,
nunc sequitur nūdō genitās Pandīone ferrō.
corpora Cecropidum pennīs pendēre putārēs:
pendēbant pennīs. quārum petit altera silvās,
altera tēcta subit, neque adhūc dē pectore caedis
excessēre notae, signātaque sanguine plūma est.
ille dolōre suō poenaeque cupīdine vēlōx
vertitur in volucrem, cui stant in vertice cristae.
prōminet inmodicum prō longā cuspide rōstrum;
nōmen epops volucrī, faciēs armāta vidētur.
Hic dolor ante diem longaeque extrēma senectae
tempora Tartareās Pandīona mīsit ad umbrās.
scēptra locī rērumque capit moderāmen Erectheus,
jūstitiā dubium validīsne potentior armīs.
quattuor ille quidem juvenēs totidemque creārat
fēmineae sortis, sed erat pār fōrma duārum.
ē quibus Aeolidēs Cephalus tē conjuge fēlīx,
Procri, fuit; Boreae Tēreus Thrācesque nocēbant,
dīlēctāque diū caruit deus Ōrīthyiā,
dum rogat et precibus māvult quam vīribus ūtī;
ast ubi blanditiīs agitur nihil, horridus īrā,
quae solita est illī nimiumque domestica ventō,
'et meritō!' dīxit; 'quid enim mea tēla relīquī,
saevitiam et vīrēs īramque animōsque minācēs,
admōvīque precēs, quārum mē dēdecet ūsus?
apta mihī vīs est: vī trīstia nūbila pellō,
vī freta concutiō nōdōsaque rōbora vertō
indūrōque nivēs et terrās grandine pulsō;
īdem ego, cum frātrēs caelō sum nactus apertō
(nam mihi campus is est), tantō mōlīmine luctor,
ut medius nostrīs concursibus īnsonet aethēr
exsiliantque cavīs ēlīsī nūbibus ignēs;
īdem ego, cum subiī convexa forāmina terrae
supposuīque ferōx īmīs mea terga cavernīs,
sollicitō mānēs tōtumque tremōribus orbem.
hāc ope dēbueram thalamōs petiisse, socerque
nōn ōrandus erat mihi sed faciendus Erectheus.'
haec Boreās aut hīs nōn īnferiōra locūtus
excussit pennās, quārum jactātibus omnis
adflāta est tellūs lātumque perhorruit aequor,
pulvereamque trahēns per summa cacūmina pallam
verrit humum pavidamque metū cālīgine tēctus
Ōrīthyian amāns fulvīs amplectitur ālīs.
dum volat, ārsērunt agitātī fortius ignēs,
nec prius āeriī cursūs suppressit habēnās,
quam Ciconum tenuit populōs et moenia raptor.
illīc et gelidī conjūnx Actaea tyrannī
et genetrīx facta est, partūs ēnīxa gemellōs,
cētera quī mātris, pennās genitōris habērent.
nōn tamen hās ūnā memorant cum corpore nātās,
barbaque dum rutilīs aberat subnīxa capillīs,
inplūmēs Calaisque puer Zētēsque fuērunt;
mox pariter pennae rītū coepēre volucrum
cingere utrumque latus, pariter flāvēscere mālae.
ergō ubi concessit tempus puerīle juventae,
vellera cum Minyīs nitidō radiantia villō
per mare nōn nōtum prīmā petiēre carīnā.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation