In nova fert animus mūtātās dīcere fōrmās
corpora; dī, coeptīs (nam vōs mūtāstis et illa)
adspīrāte meīs prīmāque ab orīgine mundī
ad mea perpetuum dēdūcite tempora carmen!
ante mare et terrās et quod tegit omnia caelum
ūnus erat tōtō nātūrae vultus in orbe,
quem dīxēre chaos: rudis indīgestaque mōlēs
nec quicquam nisi pondus iners congestaque eōdem
nōn bene jūnctārum discordia sēmina rērum.
nūllus adhūc mundō praebēbat lūmina tītān,
nec nova crēscendō reparābat cornua phoebē,
nec circumfūsō pendēbat in āere tellūs
ponderibus lībrāta suīs, nec bracchia longō
margine terrārum porrēxerat amphitrītē;
utque erat et tellūs illīc et pontus et āēr,
sīc erat īnstabilis tellūs, innābilis unda,
lūcis egēns āēr; nūllī sua fōrma manēbat,
obstābatque aliīs aliud, quia corpore in ūnō
frīgida pugnābant calidīs, ūmentia siccīs,
mollia cum dūrīs, sine pondere, habentia pondus.
hanc deus et melior lītem nātūra dirēmit.
nam caelō terrās et terrīs abscidit undās
et liquidum spissō sēcrēvit ab āere caelum.
quae postquam ēvolvit caecōque exēmit acervō,
dissociāta locīs concordī pāce ligāvit:
ignea convexī vīs et sine pondere caelī
ēmicuit summāque locum sibi fēcit in arce;
proximus est āēr illī levitāte locōque;
dēnsior hīs tellūs elementaque grandia trāxit
et pressa est gravitāte suā; circumfluus ūmor
ultima possēdit solidumque coercuit orbem.
sīc ubi dispositam quisquis fuit ille deōrum
congeriem secuit sectamque in membra coēgit,
prīncipiō terram, nē nōn aequālis ab omnī
parte foret, magnī speciem glomerāvit in orbis.
tum freta diffundī rapidīsque tumēscere ventīs
jussit et ambītae circumdare lītora terrae;
addidit et fontēs et stāgna inmēnsa lacūsque
flūminaque oblīquīs cīnxit dēclīvia rīpīs,
quae, dīversa locīs, partim sorbentur ab ipsā,
in mare perveniunt partim campōque recepta
līberiōris aquae prō rīpīs lītora pulsant.
jussit et extendī campōs, subsīdere vāllēs,
fronde tegī silvās, lapidōsōs surgere montēs,
utque duae dextrā caelum totidemque sinistrā
parte secant zōnae, quīnta est ārdentior illīs,
sīc onus inclūsum numerō distīnxit eōdem
cūra deī, totidemque plagae tellūre premuntur.
quārum quae media est, nōn est habitābilis aestū;
nix tegit alta duās; totidem inter utrumque locāvit
temperiemque dedit mixtā cum frīgore flammā.
inminet hīs āēr, quī, quantō est pondere terrae
pondus aquae levius, tantō est onerōsior ignī.
illīc et nebulās, illīc cōnsistere nūbēs
jussit et hūmānās mōtūra tonitrua mentēs
et cum fulminibus facientēs fulgura ventōs.
hīs quoque nōn passim mundī fabricātor habendum
āera permīsit; vix nunc obsistitur illīs,
cum sua quisque regat dīversō flāmina tractū,
quīn lanient mundum; tanta est discordia frātrum.
Eurus ad Aurōram Nabataeaque rēgna recessit
Persidaque et radiīs juga subdita mātūtīnīs;
vesper et occiduō quae lītora Sōle tepēscunt,
proxima sunt zephyrō; Scythiam septemque triōnēs
horrifer invāsit boreās; contrāria tellūs
nūbibus adsiduīs pluviāque madēscit ab austrō.
haec super inposuit liquidum et gravitāte carentem
aethera nec quicquam terrēnae faecis habentem.
vix ita līmitibus dissaepserat omnia certīs,
cum, quae pressa diū fuerant cālīgine caecā,
sīdera coepērunt tōtō effervēscere caelō;
neu regiō foret ūlla suīs animālibus orba,
astra tenent caeleste solum fōrmaeque deōrum,
cessērunt nitidīs habitandae piscibus undae,
terra ferās cēpit, volucrēs agitābilis āēr.
sānctius hīs animal mentisque capācius altae
dēerat adhūc et quod dominārī in cētera posset:
nātus homō est, sīve hunc dīvīnō sēmine fēcit
ille opifex rērum, mundī meliōris orīgō,
sīve recēns tellūs sēductaque nūper ab altō
aethere cognātī retinēbat sēmina caelī.
quam satus Īapetō, mixtam pluviālibus undīs,
fīnxit in effigiem moderantum cūncta deōrum,
prōnaque cum spectent animālia cētera terram,
ōs hominī sublīme dedit caelumque vidēre
jussit et ērēctōs ad sīdera tollere vultūs:
sīc, modo quae fuerat rudis et sine imāgine, tellūs
induit ignōtās hominum conversa figūrās.
aurea prīma sata est aetās, quae vindice nūllō,
sponte suā, sine lēge fidem rēctumque colēbat.
poena metūsque aberant, nec verba minantia fīxō
aere legēbantur, nec supplex turba timēbat
jūdicis ōra suī, sed erant sine vindice tūtī.
nōndum caesa suīs, peregrīnum ut vīseret orbem,
montibus in liquidās pīnus dēscenderat undās,
nūllaque mortālēs praeter sua lītora nōrant;
nōndum praecipitēs cingēbant oppida fossae;
nōn tuba dērēctī, nōn aeris cornua flexī,
nōn galeae, nōn ēnsis erat: sine mīlitis ūsū
mollia sēcūrae peragēbant ōtia gentēs.
ipsa quoque inmūnis rāstrōque intācta nec ūllīs
saucia vōmeribus per sē dabat omnia tellūs,
contentīque cibīs nūllō cōgente creātīs
arbuteōs fētūs montānaque frāga legēbant
cornaque et in dūrīs haerentia mōra rubētīs
et quae dēciderant patulā Jovis arbore glandēs.
Vēr erat aeternum, placidīque tepentibus aurīs
mulcēbant zephyrī nātōs sine sēmine flōrēs;
mox etiam frūgēs tellūs inarāta ferēbat,
nec renovātus ager gravidīs cānēbat aristīs;
flūmina jam lactis, jam flūmina nectaris ībant,
flāvaque dē viridī stillābant īlice mella.
postquam Sāturnō tenebrōsa in Tartara missō
sub Jove mundus erat, subiit argentea prōlēs,
aurō dēterior, fulvō pretiōsior aere.
Juppiter antīquī contrāxit tempora vēris
perque hiemēs aestūsque et inaequālēs autumnōs
et breve Vēr spatiīs exēgit quattuor annum.
tum prīmum siccīs āēr fervōribus ūstus
canduit, et ventīs glaciēs adstricta pependit;
tum prīmum subiēre domōs; domus antra fuērunt
et dēnsī fruticēs et vīnctae cortice virgae.
sēmina tum prīmum longīs Cereālia sulcīs
obruta sunt, pressīque jugō gemuēre juvencī.
tertia post illam successit aēnea prōlēs,
saevior ingeniīs et ad horrida prōmptior arma,
nōn scelerāta tamen; dē dūrō est ultima ferrō.
prōtinus inrūpit vēnae pejōris in aevum
omne nefās: fūgēre pudor vērumque fidēsque;
in quōrum subiēre locum fraudēsque dolīque
īnsidiaeque et vīs et Amor scelerātus habendī.
vēla dabant ventīs nec adhūc bene nōverat illōs
nāvita, quaeque prius steterant in montibus altīs,
flūctibus ignōtīs īnsultāvēre carīnae,
commūnemque prius ceu lūmina sōlis et aurās
cautus humum longō signāvit līmite mēnsor.
nec tantum segetēs alimentaque dēbita dīves
poscēbātur humus, sed itum est in vīscera terrae,
quāsque recondiderat Stygiīsque admōverat umbrīs,
effodiuntur opēs, inrītāmenta malōrum.
jamque nocēns ferrum ferrōque nocentius aurum
prōdierat, prōdit bellum, quod pugnat utrōque,
sanguineāque manū crepitantia concutit arma.
vīvitur ex raptō: nōn hospes ab hospite tūtus,
nōn socer ā generō, frātrum quoque grātia rāra est;
inminet exitiō vir conjugis, illa marītī,
lūrida terribilēs miscent aconīta novercae,
fīlius ante diem patriōs inquīrit in annōs:
victa jacet pietās, et virgō caede madentēs
ultima caelestum terrās Astraea relīquit.
nēve foret terrīs sēcūrior arduus aethēr,
adfectāsse ferunt rēgnum caeleste gigantas
altaque congestōs strūxisse ad sīdera montīs.
tum pater omnipotēns missō perfrēgit Olympum
fulmine et excussit subjectō Pēlion ossae.
obruta mōle suā cum corpora dīra jacērent,
perfūsam multō nātōrum sanguine terram
immaduisse ferunt calidumque animāsse cruōrem
et, nē nūlla suae stirpis monimenta manērent,
in faciem vertisse hominum; sed et illa propāgō
contemptrīx superum saevaeque avidissima caedis
et violenta fuit: scīrēs ē sanguine nātōs.
quae pater ut summā vīdit Sāturnius arce,
ingemit et factō nōndum vulgāta recentī
foeda Lycāoniae referēns convīvia mēnsae
ingentēs animō et dignās Jove concipit īrās
conciliumque vocat: tenuit mora nūlla vocātōs.
est via sublīmis, caelō manifēsta serēnō;
lactea nōmen habet, candōre notābilis ipsō.
hāc iter est superīs ad magnī tēcta Tonantis
rēgālemque domum: dextrā laevāque deōrum
ātria nōbilium valvīs celebrantur apertīs.
plēbs habitat dīversa locīs: hāc parte potentēs
caelicolae clārīque suōs posuēre penātēs;
hic locus est, quem, sī verbīs audācia dētur,
haud timeam magnī dīxisse palātia caelī.
ergō ubi marmoreō superī sēdēre recessū,
celsior ipse locō scēptrōque innīxus eburnō
terrificam capitis concussit terque quaterque
caesariem, cum quā terram, mare, sīdera mōvit.
tālibus inde modīs ōra indignantia solvit:
nōn ego prō mundī rēgnō magis ānxius illā
tempestāte fuī, quā centum quisque parābat
inicere anguipedum captīvō bracchia caelō.
nam quamquam ferus hostis erat, tamen illud ab ūnō
corpore et ex ūnā pendēbat orīgine bellum;
nunc mihi quā tōtum Nēreus circumsonat orbem,
perdendum est mortāle genus: per flūmina jūrō
īnfera sub terrās Stygiō lābentia lūcō!
cūncta prius temptanda, sed inmedicābile corpus
ēnse recīdendum, nē pars sincēra trahātur.
sunt mihi sēmideī, sunt, rūstica nūmina, nymphae
faunīque satyrīque et monticolae silvānī;
quōs quoniam caelī nōndum dignāmur honōre,
quās dedimus, certē terrās habitāre sināmus.
an satis, ō superī, tūtōs fore crēditis illōs,
cum mihi, quī fulmen, quī vōs habeōque regōque,
strūxerit īnsidiās nōtus feritāte Lycāōn?
cōnfremuēre omnēs studiīsque ārdentibus ausum
tālia dēposcunt: sīc, cum manus inpia saevit
sanguine Caesareō Rōmānum exstinguere nōmen,
attonitum tantae subitō terrōre ruīnae
hūmānum genus est tōtusque perhorruit orbis;
nec tibi grāta minus pietās, auguste, tuōrum
quam fuit illa Jovī. quī postquam vōce manūque
murmura conpressit, tenuēre silentia cūnctī.
substitit ut clāmor pressus gravitāte regentis,
Juppiter hōc iterum sermōne silentia rūpit:
ille quidem poenās (cūram hanc dīmittite!) solvit;
quod tamen admissum, quae sit vindicta, docēbō.
contigerat nostrās īnfāmia temporis aurēs;
quam cupiēns falsam summō dēlābor Olympō
et deus hūmānā lūstrō sub imāgine terrās.
longa mora est, quantum noxae sit ubīque repertum,
ēnumerāre: minor fuit ipsa īnfāmia vērō.
Maenala trānsieram latebrīs horrenda ferārum
et cum Cyllēnē gelidī pīnēta lycaeī:
Arcadis hinc sēdēs et inhospita tēcta tyrannī
ingredior, traherent cum sēra crepuscula noctem.
Signa dedī vēnisse deum, vulgusque precārī
coeperat: inrīdet prīmō pia vōta Lycāōn,
mox ait experiar deus hic discrīmine apertō
an sit mortālis: nec erit dubitābile vērum.
nocte gravem somnō necopīnā perdere morte
mē parat: haec illī placet experientia vērī;
nec contentus eō, missī dē gente Molossā
obsidis ūnīus jugulum mucrōne resolvit
atque ita sēminecēs partim ferventibus artūs
mollit aquīs, partim subjectō torruit ignī.
quod simul inposuit mēnsīs, ego vindice flammā
in dominō dignōs ēvertī tēcta penātēs;
territus ipse fugit nactusque silentia rūris
exululat frūstrāque loquī cōnātur: ab ipsō
colligit ōs rabiem solitaeque cupīdine caedis
vertitur in pecudēs et nunc quoque sanguine gaudet.
in villōs abeunt vestēs, in crūra lacertī:
fit lupus et veteris servat vestīgia fōrmae;
cānitiēs eadem est, eadem violentia vultūs,
īdem oculī lūcent, eadem feritātis imāgō est.
occidit ūna domus, sed nōn domus ūna perīre
digna fuit: quā terra patet, fera rēgnat Erīnȳs.
in facinus jūrāsse putēs! dent ōcius omnēs,
quās meruēre patī, (sīc stat sententia) poenās.
dicta Jovis pars vōce probant stimulōsque frementī
adiciunt, aliī partēs adsēnsibus inplent.
est tamen hūmānī generis jactūra dolōrī
omnibus, et quae sit terrae mortālibus orbae
fōrma futūra rogant, quis sit lātūrus in ārās
tūra, ferīsne paret populandās trādere terrās.
tālia quaerentēs (sibi enim fore cētera cūrae)
rēx superum trepidāre vetat subolemque priōrī
dissimilem populō prōmittit orīgine mīrā.
jamque erat in tōtās sparsūrus fulmina terrās;
sed timuit, nē forte sacer tot ab ignibus aethēr
conciperet flammās longusque ārdēsceret axis:
esse quoque in fātīs reminīscitur, adfore tempus,
quō mare, quō tellūs correptaque rēgia caelī
ārdeat et mundī mōlēs obsessa labōret.
tēla repōnuntur manibus fabricāta cyclōpum;
poena placet dīversa, genus mortāle sub undīs
perdere et ex omnī nimbōs dēmittere caelō.
prōtinus Aeoliīs Aquilōnem claudit in antrīs
et quaecumque fugant inductās flāmina nūbēs
ēmittitque notum. madidīs Notus ēvolat ālīs,
terribilem piceā tēctus cālīgine vultum;
barba gravis nimbīs, cānīs fluit unda capillīs;
fronte sedent nebulae, rōrant pennaeque sinūsque.
utque manū lātē pendentia nūbila pressit,
fit fragor: hinc dēnsī funduntur ab aethere nimbī;
nūntia Jūnōnis variōs indūta colōrēs
concipit īris aquās alimentaque nūbibus adfert.
sternuntur segetēs et dēplōrāta colōnīs
vōta jacent, longīque perit labor inritus annī.
nec caelō contenta suō est Jovis īra, sed illum
caeruleus frāter juvat auxiliāribus undīs.
convocat hic amnēs: quī postquam tēcta tyrannī
intrāvēre suī, nōn est hortāmine longō
nunc ait ūtendum; vīrēs effundite vestrās:
sīc opus est! aperīte domōs ac mōle remōtā
flūminibus vestrīs tōtās inmittite habēnās!
jusserat; hī redeunt ac fontibus ōra relaxant
et dēfrēnātō volvuntur in aequora cursū.
ipse tridente suō terram percussit, at illa
intremuit mōtūque viās patefēcit aquārum.
exspatiāta ruunt per apertōs flūmina campōs
cumque satīs arbusta simul pecudēsque virōsque
tēctaque cumque suīs rapiunt penetrālia sacrīs.
sī qua domus mānsit potuitque resistere tantō
indējecta malō, culmen tamen altior hujus
unda tegit, pressaeque latent sub gurgite turrēs.
jamque mare et tellūs nūllum discrīmen habēbant:
omnia pontus erant, dērant quoque lītora pontō.
occupat hic collem, cumbā sedet alter aduncā
et dūcit rēmōs illīc, ubi nūper arārat:
ille suprā segetēs aut mersae culmina vīllae
nāvigat, hic summā piscem dēprēndit in ulmō.
fīgitur in viridī, sī fors tulit, ancora prātō,
aut subjecta terunt curvae vīnēta carīnae;
et, modo quā gracilēs grāmen carpsēre capellae,
nunc ibi dēfōrmēs pōnunt sua corpora phōcae.
mīrantur sub aquā lūcōs urbēsque domōsque
nēreides, silvāsque tenent delphīnes et altīs
incursant rāmīs agitātaque rōbora pulsant.
nat lupus inter ovēs, fulvōs vehit unda leōnēs,
unda vehit tigrēs; nec vīrēs fulminis aprō,
crūra nec ablātō prōsunt vēlōcia cervō,
quaesītīsque diū terrīs, ubi sistere possit,
in mare lassātīs volucris vaga dēcidit ālīs.
obruerat tumulōs inmēnsa licentia pontī,
pulsābantque novī montāna cacūmina flūctūs.
maxima pars undā rapitur; quibus unda pepercit,
illōs longa domant inopī jējūnia vīctū.
sēparat Āoniōs Oetaeīs Phōcis ab arvīs,
terra ferāx, dum terra fuit, sed tempore in illō
pars maris et lātus subitārum campus aquārum.
mōns ibi verticibus petit arduus astra duōbus,
nōmine Parnāsos, superantque cacūmina nūbēs.
hīc ubi Deucaliōn (nam cētera tēxerat aequor)
cum cōnsorte torī parvā rate vectus adhaesit,
Cōrycidas nymphās et nūmina montis adōrant
fātidicamque themin, quae tunc ōrācla tenēbat:
nōn illō melior quisquam nec amantior aequī
vir fuit aut illā metuentior ūlla deōrum.
Juppiter ut liquidīs stāgnāre palūdibus orbem
et superesse virum dē tot modo mīlibus ūnum,
et superesse videt dē tot modo mīlibus ūnam,
innocuōs ambō, cultōrēs nūminis ambō,
nūbila disjēcit nimbīsque aquilōne remōtīs
et caelō terrās ostendit et aethera terrīs.
nec maris īra manet, positōque tricuspide tēlō
mulcet aquās rēctor pelagī suprāque profundum
exstantem atque umerōs innātō mūrice tēctum
caeruleum Trītōna vocat conchaeque sonantī
īnspīrāre jubet flūctūsque et flūmina signō
jam revocāre datō: cava būcina sūmitur illī,
tortilis in lātum quae turbine crēscit ab īmō,
būcina, quae mediō concēpit ubi āera pontō,
lītora vōce replet sub utrōque jacentia phoebō;
tum quoque, ut ōra deī madidā rōrantia barbā
contigit et cecinit jussōs īnflāta receptūs,
omnibus audīta est tellūris et aequoris undīs,
et quibus est undīs audīta, coercuit omnēs.
jam mare lītus habet, plēnōs capit alveus amnēs,
flūmina subsīdunt collēsque exīre videntur;
surgit humus, crēscunt loca dēcrēscentibus undīs,
postque diem longam nūdāta cacūmina silvae
ostendunt līmumque tenent in fronde relictum
redditus orbis erat; quem postquam vīdit inānem
et dēsōlātās agere alta silentia terrās,
Deucaliōn lacrimīs ita Pyrrham adfātur obortīs:
'ō soror, ō conjūnx, ō fēmina sōla superstes,
quam commūne mihī genus et patruēlis orīgō,
deinde torus jūnxit, nunc ipsa perīcula jungunt,
terrārum, quāscumque vident occāsus et ortus,
nōs duo turba sumus; possēdit cētera pontus.
haec quoque adhūc vītae nōn est fīdūcia nostrae
certa satis; terrent etiamnum nūbila mentem.
quis tibi, sī sine mē fātīs ērepta fuissēs,
nunc animus, miseranda, foret? quō sōla timōrem
ferre modō possēs? quō cōnsōlante dolērēs!
namque ego (crēde mihī), sī tē quoque pontus habēret,
tē sequerer, conjūnx, et mē quoque pontus habēret.
ō utinam possim populōs reparāre paternīs
artibus atque animās fōrmātae īnfundere terrae!
nunc genus in nōbīs restat mortāle duōbus.
sīc vīsum superīs: hominumque exempla manēmus.'
dīxerat, et flēbant: placuit caeleste precārī
nūmen et auxilium per sacrās quaerere sortēs.
nūlla mora est: adeunt pariter cēphēsidas undās,
ut nōndum liquidās, sīc jam vada nōta secantēs.
inde ubi lībātōs inrōrāvēre liquōrēs
vestibus et capitī, flectunt vestīgia sānctae
ad dēlūbra deae, quōrum fastīgia turpī
pallēbant muscō stābantque sine ignibus ārae.
ut templī tetigēre gradūs, prōcumbit uterque
prōnus humī gelidōque pavēns dedit ōscula saxō
atque 'ita sī precibus' dīxērunt 'nūmina jūstīs
victa remollēscunt, sī flectitur īra deōrum,
dīc, themi, quā generis damnum reparābile nostrī
arte sit, et mersīs fer opem, mītissima, rēbus!'
mōta dea est sortemque dedit: dis'cēdite templō
et vēlāte caput cīnctāsque resolvite vestēs
ossaque post tergum magnae jactāte parentis!'
obstupuēre diū: rumpitque silentia vōce
Pyrrha prior jussīsque deae pārēre recūsat,
detque sibī veniam pavidō rogat ōre pavetque
laedere jactātīs māternās ossibus umbrās.
intereā repetunt caecīs obscūra latebrīs
verba datae sortis sēcum inter sēque volūtant.
inde Promēthīdēs placidīs Epimēthida dictīs
mulcet et 'aut fallāx' ait 'est sollertia nōbīs,
aut (pia sunt nūllumque nefās ōrācula suādent!)
magna parēns terra est: lapidēs in corpore terrae
ossa reor dīcī; jacere hōs post terga jubēmur.'
conjugis auguriō quamquam Tītānia mōta est,
spēs tamen in dubiō est: adeō caelestibus ambō
diffīdunt monitīs; sed quid temptāre nocēbit?
discēdunt: vēlantque caput tunicāsque recingunt
et jussōs lapidēs sua post vestīgia mittunt.
saxa (quis hoc crēdat, nisi sit prō teste vetustās?)
pōnere dūritiem coepēre suumque rigōrem
mollīrīque morā mollītaque dūcere fōrmam.
mox ubi crēvērunt nātūraque mītior illīs
contigit, ut quaedam, sīc nōn manifēsta vidērī
fōrma potest hominis, sed utī dē marmore coepta
nōn exācta satis rudibusque simillima signīs,
quae tamen ex illīs aliquō pars ūmida sūcō
et terrēna fuit, versa est in corporis ūsum;
quod solidum est flectīque nequit, mūtātur in ossa,
quae modo vēna fuit, sub eōdem nōmine mānsit,
inque brevī spatiō superōrum nūmine saxa
missa virī manibus faciem trāxēre virōrum
et dē fēmineō reparāta est fēmina jactū.
inde genus dūrum sumus experiēnsque labōrum
et documenta damus quā sīmus orīgine nātī.
cētera dīversīs tellūs animālia fōrmīs
sponte suā peperit, postquam vetus ūmor ab igne
percaluit sōlis, caenumque ūdaeque palūdēs
intumuēre aestū, fēcundaque sēmina rērum
vīvācī nūtrīta solō ceu mātris in alvō
crēvērunt faciemque aliquam cēpēre morandō.
sīc ubi dēseruit madidōs septemfluus agrōs
Nīlus et antīquō sua flūmina reddidit alveō
aetheriōque recēns exārsit sīdere līmus,
plūrima cultōrēs versīs animālia glaebīs
inveniunt et in hīs quaedam modo coepta per ipsum
nāscendī spatium, quaedam inperfecta suīsque
trunca vident numerīs, et eōdem in corpore saepe
altera pars vīvit, rudis est pars altera tellūs.
quippe ubi temperiem sūmpsēre ūmorque calorque,
concipiunt, et ab hīs oriuntur cūncta duōbus,
cumque sit ignis aquae pugnāx, vapor ūmidus omnēs
rēs creat, et discors concordia fētibus apta est.
ergō ubi dīluviō tellūs lutulenta recentī
sōlibus aetheriīs altōque recanduit aestū,
ēdidit innumerās speciēs; partimque figūrās
rettulit antīquās, partim nova mōnstra creāvit.
illa quidem nōllet, sed tē quoque, maxime pȳthōn,
tum genuit, populīsque novīs, incognita serpēns,
terror erās: tantum spatiī dē monte tenēbās.
hunc deus arcitenēns, numquam lētālibus armīs
ante nisi in dammīs capreīsque fugācibus ūsus,
mīlle gravem tēlīs exhaustā paene pharetrā
perdidit effūsō per vulnera nigra venēnō.
nēve operis fāmam posset dēlēre vetustās,
īnstituit sacrōs celebrī certāmine lūdōs,
pȳthia perdomitae serpentis nōmine dictōs.
hīc juvenum quīcumque manū pedibusve rotāve
vīcerat, aesculeae capiēbat frondis honōrem.
nōndum laurus erat, longōque decentia crīne
tempora cingēbat dē quālibet arbore phoebus.
Prīmus Amor Phoebī Daphnē Pēnēia, quem nōn
fors ignāra dedit, sed saeva Cupīdinis īra,
Dēlius hunc nūper, victā serpente superbus,
vīderat adductō flectentem cornua nervō
'quid'que 'tibī, lascīve puer, cum fortibus armīs?'
dīxerat: 'ista decent umerōs gestāmina nostrōs,
quī dare certa ferae, dare vulnera possumus hostī,
quī modo pestiferō tot jūgera ventre prementem
strāvimus innumerīs tumidum pȳthōna sagittīs.
tū face nescio quōs estō contentus amōrēs
inrītāre tuā, nec laudēs adsere nostrās!'
fīlius huic Veneris 'fīgat tuus omnia, Phoebe,
tē meus arcus' ait; 'quantōque animālia cēdunt
cūncta deō, tantō minor est tua glōria nostrā.'
dīxit et ēlīsō percussīs āere pennīs
inpiger umbrōsā Parnāsī cōnstitit arce
ēque sagittiferā prōmpsit duo tēla pharetrā
dīversōrum operum: fugat hoc, facit illud amōrem;
quod facit, aurātum est et cuspide fulget acūtā,
quod fugat, obtūsum est et habet sub harundine plumbum.
hoc deus in nymphā Pēnēide fīxit, at illō
laesit Apollineās trājecta per ossa medullās;
prōtinus alter amat, fugit altera nōmen amantis
silvārum latebrīs captīvārumque ferārum
exuviīs gaudēns innūptaeque aemula phoebēs:
vitta coercēbat positōs sine lēge capillōs.
multī illam petiēre, illa āversāta petentēs
inpatiēns expersque virī nemora āvia lūstrat
nec, quid hymēn, quid amor, quid sint cōnūbia cūrat.
saepe pater dīxit: 'generum mihi, fīlia, dēbēs,'
saepe pater dīxit: 'dēbēs mihi, nāta, nepōtēs;'
illa velut crīmen taedās exōsa jugālēs
pulchra verēcundō suffūderat ōra rubōre
inque patris blandīs haerēns cervīce lacertīs
'dā mihi perpetuā, genitor cārissime,' dīxit
'virginitāte fruī! dedit hoc pater ante Diānae.'
ille quidem obsequitur, sed tē decor iste quod optās
esse vetat, vōtōque tuō tua fōrma repugnat:
Phoebus amat vīsaeque cupit cōnūbia Daphnēs,
quodque cupit, spērat, suaque illum ōrācula fallunt,
utque levēs stipulae dēmptīs adolentur aristīs,
ut facibus saepēs ārdent, quās forte viātor
vel nimis admōvit vel jam sub lūce relīquit,
sīc deus in flammās abiit, sīc pectore tōtō
ūritur et sterilem spērandō nūtrit amōrem.
spectat inōrnātōs collō pendēre capillōs
et quid, sī cōmantur? ait. videt igne micantēs
sīderibus similēs oculōs, videt ōscula, quae nōn
est vīdisse satis; laudat digitōsque manūsque
bracchiaque et nūdōs mediā plūs parte lacertōs;
sī qua latent, meliōra putat. fugit ōcior aurā
illa levī neque ad haec revocantis verba resistit:
'nympha, precor, pēnēi, manē! nōn īnsequor hostis;
nympha, manē! sīc agna lupum, sīc cerva leōnem,
sīc aquilam pennā fugiunt trepidante columbae,
hostēs quaeque suōs: Amor est mihi causa sequendī!
mē miserum! nē prōna cadās indignave laedī
crūra notent sentēs et sim tibi causa dolōris!
aspera, quā properās, loca sunt: moderātius, ōrō,
curre fugamque inhibē, moderātius īnsequar ipse.
cui placeās, inquīre tamen: nōn incola montis,
nōn ego sum pāstor, nōn hīc armenta gregēsque
horridus observō. nescīs, temerāria, nescīs,
quem fugiās, ideōque fugis: mihi Delphica tellūs
et claros et Tenedos Patarēaque rēgia servit;
Juppiter est genitor; per mē, quod eritque fuitque
estque, patet; per mē concordant carmina nervīs.
certa quidem nostra est, nostrā tamen ūna sagittā
certior, in vacuō quae vulnera pectore fēcit!
inventum medicīna meum est, opiferque per orbem
dīcor, et herbārum subjecta potentia nōbīs.
ei mihi, quod nūllīs Amor est sānābilis herbīs
nec prōsunt dominō, quae prōsunt omnibus, artēs!'
plūra locūtūrum timidō Pēnēia cursū
fūgit cumque ipsō verba inperfecta relīquit,
tum quoque vīsa decēns; nūdābant corpora ventī,
obviaque adversās vibrābant flāmina vestēs,
et levis inpulsōs retrō dabat aura capillōs,
auctaque fōrma fugā est. sed enim nōn sustinet ultrā
perdere blanditiās juvenis deus, utque monēbat
ipse amor, admissō sequitur vestīgia passū.
ut canis in vacuō leporem cum Gallicus arvō
vīdit, et hic praedam pedibus petit, ille salūtem;
alter inhaesūrō similis jam jamque tenēre
spērat et extentō stringit vestīgia rōstrō,
alter in ambiguō est, an sit conprēnsus, et ipsīs
morsibus ēripitur tangentiaque ōra relinquit:
sīc deus et virgō est hic spē celer, illa timōre.
quī tamen īnsequitur pennīs adjūtus amōris,
ōcior est requiemque negat tergōque fugācis
inminet et crīnem sparsum cervīcibus adflat.
vīribus absūmptīs expalluit illa citaeque
victa labōre fugae spectāns Pēnēidas undās
'fer, pater, inquit opem! sī flūmina nūmen habētis,
quā nimium placuī, mūtandō perde figūram!'
[quae facit ut laedar mūtandō perde figūram.]
vix prece fīnītā torpor gravis occupat artūs,
mollia cinguntur tenuī praecordia librō,
in frondem crīnēs, in rāmōs bracchia crēscunt,
pēs modo tam vēlōx pigrīs rādīcibus haeret,
ōra cacūmen habet: remanet nitor ūnus in illā.
hanc quoque Phoebus amat positāque in stīpite dextrā
sentit adhūc trepidāre novō sub cortice pectus
conplexusque suīs rāmōs ut membra lacertīs
ōscula dat lignō; refugit tamen ōscula lignum.
cui deus 'at, quoniam conjūnx mea nōn potes esse,
arbor eris certē' dīxit 'mea! semper habēbunt
tē coma, tē citharae, tē nostrae, laure, pharetrae;
tū ducibus Latiīs aderis, cum laeta triumphum
vōx canet et vīsent longās Capitōlia pompās;
postibus Augustīs eadem fīdissima cūstōs
ante forēs stābis mediamque tuēbere quercum,
utque meum intōnsīs caput est juvenāle capillīs,
tū quoque perpetuōs semper gere frondis honōrēs!'
fīnierat paeān: factīs modo laurea rāmīs
adnuit utque caput vīsa est agitāsse cacūmen.
est nemus haemoniae, praerupta quod undique claudit
silva: vocant Tempē; per quae Pēnēos ab īmō
effūsus Pindō spūmōsīs volvitur undīs
dējectūque gravī tenuēs agitantia fūmōs
nūbila condūcit summīsque adspergine silvīs
inpluit et sonitū plūs quam vīcīna fatīgat:
haec domus, haec sēdēs, haec sunt penetrālia magnī
amnis, in hīs residēns factō dē cautibus antrō,
undīs jūra dabat nymphīsque colentibus undās.
conveniunt illūc populāria flūmina prīmum,
nescia, grātentur cōnsōlenturne parentem,
pōpulifer Sperchīos et inrequiētus Enīpeus
Āpidanosque senex lēnisque Amphrȳsos et Aeās,
moxque amnēs aliī, quī, quā tulit inpetus illōs,
in mare dēdūcunt fessās errōribus undās.
Īnachus ūnus abest īmōque reconditus antrō
flētibus auget aquās nātamque miserrimus Īō
lūget ut āmissam: nescit, vītāne fruātur
an sit apud mānēs; sed quam nōn invenit usquam,
esse putat nusquam atque animō pejōra verētur.
vīderat ā patriō redeuntem Juppiter illam
flūmine et 'ō virgō Jove digna tuōque beātum
nescio quem factūra torō, pete' dīxerat 'umbrās
altōrum nemorum' (et nemorum mōnstrāverat umbrās)
'dum calet, et mediō sōl est altissimus orbe!
quodsī sōla timēs latebrās intrāre ferārum,
praeside tūta deō nemorum sēcrēta subībis,
nec dē plēbe deō, sed quī caelestia magnā
scēptra manū teneō, sed quī vaga fulmina mittō.
nē fuge mē!' fugiēbat enim. jam pāscua Lernae
cōnsitaque arboribus Lyrcēa relīquerat arva,
cum deus inductā lātās cālīgine terrās
occuluit tenuitque fugam rapuitque pudōrem.
intereā mediōs Jūnō dēspexit in Argōs
et noctis faciem nebulās fēcisse volucrēs
sub nitidō mīrāta diē, nōn flūminis illās
esse, nec ūmentī sēnsit tellūre remittī;
atque suus conjūnx ubi sit circumspicit, ut quae
dēprēnsī totiēns jam nōsset fūrta marītī.
quem postquam caelō nōn repperit, 'aut ego fallor
aut ego laedor' ait, dēlāpsaque ab aethere summō
cōnstitit in terrīs nebulāsque recēdere jussit.
conjugis adventum praesēnserat inque nitentem
Īnachidos vultūs mūtāverat ille juvencam;
bōs quoque fōrmōsa est. speciem Sāturnia vaccae,
quamquam invīta, probat nec nōn, et cujus et unde
quōve sit armentō, vērī quasi nescia quaerit.
Juppiter ē terrā genitam mentītur, ut auctor
dēsinat inquīrī: petit hanc Sāturnia mūnus.
quid faciat? crūdēle suōs addīcere amōrēs,
nōn dare suspectum est: pudor est, quī suādeat illinc,
hinc dissuādet amor. victus pudor esset amōre,
sed leve sī mūnus sociae generisque torīque
vacca negārētur, poterat nōn vacca vidērī!
paelice dōnātā nōn prōtinus exuit omnem
dīva metum timuitque Jovem et fuit ānxia fūrtī,
dōnec Arestoridae servandam trādidit Argō.
centum lūminibus cīnctum caput Argus habēbat
inde suīs vicibus capiēbant bīna quiētem,
cētera servābant atque in statiōne manēbant.
cōnstiterat quōcumque modō, spectābat ad Īō,
ante oculōs Īō, quamvīs āversus, habēbat.
lūce sinit pāscī; cum sōl tellūre sub altā est,
claudit et indignō circumdat vincula collō.
frondibus arboreīs et amārā pāscitur herbā.
prōque torō terrae nōn semper grāmen habentī
incubat īnfēlīx līmōsaque flūmina pōtat.
illa etiam supplex Argō cum bracchia vellet
tendere, nōn habuit, quae bracchia tenderet Argō,
cōnātōque querī mūgītūs ēdidit ōre
pertimuitque sonōs propriāque exterrita vōce est.
vēnit et ad rīpās, ubi lūdere saepe solēbat,
Īnachidas: rictūs novaque ut cōnspexit in undā
cornua, pertimuit sēque exsternāta refūgit.
Nāides ignōrant, ignōrat et Īnachus ipse,
quae sit; at illa patrem sequitur sequiturque sorōrēs
et patitur tangī sēque admīrantibus offert.
dēcerptās senior porrēxerat Īnachus herbās:
illa manūs lambit patriīsque dat ōscula palmīs
nec retinet lacrimās et, sī modo verba sequantur,
ōret opem nōmenque suum cāsūsque loquātur;
littera prō verbīs, quam pēs in pulvere dūxit,
corporis indicium mūtātī trīste perēgit.
'mē miserum!' exclāmat pater Īnachus inque gementis
cornibus et niveā pendēns cervīce juvencae
'mē miserum! ingeminat; tūne es quaesīta per omnēs
nāta mihī terrās? tū nōn inventa repertā
lūctus erās levior! reticēs nec mūtua nostrīs
dicta refers, altō tantum suspīria dūcis
pectore, quodque ūnum potes, ad mea verba remūgīs!
at tibi ego ignārus thalamōs taedāsque parābam,
spēsque fuit generī mihi prīma, secunda nepōtum.
dē grege nunc tibi vir, nunc dē grege nātus habendus.
nec fīnīre licet tantōs mihi morte dolōrēs;
sed nocet esse deum, praeclūsaque jānua lētī
aeternum nostrōs lūctūs extendit in aevum.'
tālia maerentem stēllātus submovet Argus
ēreptamque patrī dīversa in pāscua nātam
abstrahit. ipse procul montis sublīme cacūmen
occupat, unde sedēns partēs speculātur in omnēs.
nec superum rēctor mala tanta Phorōnidos ultrā
ferre potest nātumque vocat, quem lūcida partū
Plēias ēnīxa est lētōque det imperat Argum.
parva mora est ālās pedibus virgamque potentī
somniferam sūmpsisse manū tegumenque capillīs.
haec ubi disposuit, patriā Jove nātus ab arce
dēsilit in terrās; illīc tegumenque remōvit
et posuit pennās, tantummodo virga retenta est:
hāc agit, ut pāstor, per dēvia rūra capellās
dum venit abductās, et strūctīs cantat avēnīs.
vōce novā captus cūstōs Jūnōnius 'at tū,
quisquis es, hōc poterās mēcum cōnsīdere saxō,'
Argus ait; 'neque enim pecorī fēcundior ūllō
herba locō est, aptamque vidēs pāstōribus umbram.'
sēdit Atlantiadēs et euntem multa loquendō
dētinuit sermōne diem jūnctīsque canendō
vincere harundinibus servantia lūmina temptat.
ille tamen pugnat mollēs ēvincere somnōs
et, quamvīs sopor est oculōrum parte receptus,
parte tamen vigilat. quaerit quoque (namque reperta
fistula nūper erat), quā sit ratiōne reperta.
tum deus 'Arcadiae gelidīs sub montibus' inquit
'inter hamādryadas celeberrima nōnācrīnās
nāias ūna fuit: nymphae Sȳringa vocābant.
nōn semel et satyrōs ēlūserat illa sequentēs
et quōscumque deōs umbrōsaque silva ferāxque
rūs habet. Ortygiam studiīs ipsāque colēbat
virginitāte deam; rītū quoque cīncta Diānae
falleret et posset crēdī Lātōnia, sī nōn
corneus huic arcus, sī nōn foret aureus illī;
sīc quoque fallēbat. redeuntem colle Lycaeō
Pān videt hanc pīnūque caput praecīnctus acūtā
tālia verba refert;' restābat verba referre
et precibus sprētīs fūgisse per āvia nympham,
dōnec harēnōsī placidum Lādōnis ad amnem
vēnerit; hīc illam cursum inpedientibus undīs
ut sē mūtārent liquidās ōrāsse sorōrēs,
Pānaque cum prēnsam sibi jam Sȳringa putāret,
corpore prō nymphae calamōs tenuisse palūstrēs,
dumque ibi suspīrat, mōtōs in harundine ventōs
effēcisse sonum tenuem similemque querentī.
arte novā vōcisque deum dulcēdine captum
'hoc mihi colloquium tēcum' dīxisse 'manēbit,'
atque ita disparibus calamīs conpāgine cērae
inter sē jūnctīs nōmen tenuisse puellae.
tālia dictūrus vīdit Cyllēnius omnēs
subcubuisse oculōs adopertaque lūmina somnō;
supprimit extemplō vōcem firmatque sopōrem
languida permulcēns medicātā lūmina virgā.
nec mora, falcātō nūtantem vulnerat ēnse,
quā collō est cōnfīne caput, saxōque cruentum
dēicit et maculat praeruptam sanguine rūpem.
Arge, jacēs, quodque in tot lūmina lūmen habēbās,
exstīnctum est, centumque oculōs nox occupat ūna.
excipit hōs volucrisque suae Sāturnia pennīs
collocat et gemmīs caudam stēllantibus inplet.
prōtinus exārsit nec tempora distulit īrae
horriferamque oculīs animōque objēcit Erīnyn
paelicis Argolicae stimulōsque in pectore caecōs
condidit et profugam per tōtum exercuit orbem.
ultimus inmēnsō restābās, Nīle, labōrī;
quem simulac tetigit, positīsque in margine rīpae
prōcubuit genibus resupīnōque ardua collō,
quōs potuit sōlōs, tollēns ad sīdera vultūs
et gemitū et lacrimīs et lūctisonō mūgītū
cum Jove vīsa querī fīnemque ōrāre malōrum.
conjugis ille suae conplexus colla lacertīs,
fīniat ut poenās tandem, rogat 'in'que 'futūrum
pōne metūs' inquit: 'numquam tibi causa dolōris
haec erit,' et Stygiās jubet hoc audīre palūdēs.
ut lēnīta dea est, vultūs capit illa priōrēs
fitque, quod ante fuit: fugiunt ē corpore saetae,
cornua dēcrēscunt, fit lūminis artior orbis,
contrahitur rictus, redeunt umerīque manūsque,
ungulaque in quīnōs dīlāpsa absūmitur unguēs:
dē bove nīl superest fōrmae nisi candor in illā.
officiōque pedum nymphē contenta duōrum
ērigitur metuitque loquī, nē mōre juvencae
mūgiat, et timidē verba intermissa retemptat.
nunc dea līnigerā colitur celeberrima turbā.
nunc Epaphus magnī genitus dē sēmine tandem
crēditur esse Jovis perque urbēs jūncta parentī
templa tenet. fuit huic animīs aequālis et annīs
Sōle satus Phaethōn, quem quondam magna loquentem
nec sibi cēdentem Phoebōque parente superbum
nōn tulit Īnachidēs 'mātrī'que ait 'omnia dēmēns
crēdis et es tumidus genitōris imāgine falsī.'
ērubuit Phaethōn īramque pudōre repressit
et tulit ad Clymenēn Epaphī convīcia mātrem
'quō'que 'magis doleās, genetrīx' ait, 'ille ego līber,
ille ferōx tacuī! pudet haec opprobria nōbīs
et dīcī potuisse et nōn potuisse refellī.
at tū, sī modo sum caelestī stirpe creātus,
ēde notam tantī generis mēque adsere caelō!'
dīxit et inplicuit māternō bracchia collō
perque suum Meropisque caput taedāsque sorōrum
trāderet ōrāvit vērī sibi Signa parentis.
ambiguum Clymenē precibus Phaethontis an īrā
mōta magis dictī sibi crīminis utraque caelō
bracchia porrēxit spectānsque ad lūmina sōlis
'per jubar hoc' inquit 'radiīs īnsigne coruscīs,
nāte, tibī jūrō, quod nōs auditque videtque,
hōc tē, quem spectās, hōc tē, quī temperat orbem,
Sōle satum; sī fīcta loquor, neget ipse videndum
sē mihi, sitque oculīs lūx ista novissima nostrīs!
nec longus labor est patriōs tibi nōsse penātēs.
unde oritur, domus est terrae contermina nostrae:
sī modo fert animus, gradere et scītābere ab ipsō!'
ēmicat extemplō laetus post tālia mātris
dicta suae Phaethōn et concipit aethera mente
Aethiopasque suōs positōsque sub ignibus Indōs
sīdereīs trānsit patriōsque adit inpiger ortūs.