Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
P. Ovidius Naso · Metamorphoses

Book 2

Text kindly provided by Hypotactic

Rēgia Solis erat sublīmibus alta columnīs,
clāra micante aurō flammāsque imitante pyrōpō,
cujus ebur nitidum fastīgia summa tegēbat,
argentī biforēs radiābant lūmine valvae.
māteriam superābat opus: nam Mulciber illīc
aequora caelārat mediās cingentia terrās
terrārumque orbem caelumque, quod imminet orbī.
caeruleōs habet unda deōs, Trītōna canōrum
Prōteaque ambiguum ballaenārumque prementem
Aegaeōna suīs inmānia terga lacertīs
Dōridaque et nātās, quārum pars nāre vidētur,
pars in mōle sedēns viridēs siccāre capillōs,
pisce vehī quaedam: faciēs nōn omnibus ūna,
nōn dīversa tamen, quālem decet esse sorōrum.
terra virōs urbēsque gerit silvāsque ferāsque
flūminaque et nymphās et cētera nūmina rūris.
haec super inposita est caelī fulgentis imāgō,
signaque sex foribus dextrīs totidemque sinistrīs.
Quō simul adclīvī Clymenēia līmite prōlēs
vēnit et intrāvit dubitātī tēcta parentis,
prōtinus ad patriōs sua fert vestīgia vultūs
cōnsistitque procul; neque enim propiōra ferēbat
lūmina: purpureā vēlātus veste sedēbat
in soliō Phoebus clārīs lūcente smaragdīs.
ā dextrā laevāque Diēs et Mēnsis et Annus
Saeculaque et positae spatiīs aequālibus Hōrae
Vērque novum stābat cīnctum flōrente corōnā,
stābat nūda Aestās et spīcea serta gerēbat,
stābat et Autumnus calcātīs sordidus ūvīs
et glaciālis Hiems cānōs hirsūta capillōs.
Ipse locō medius rērum novitāte paventem
Sōl oculīs juvenem, quibus adspicit omnia, vīdit
'quae' que 'viae tibi causa? quid hāc' ait 'arce petīstī,
prōgeniēs, Phaethōn, haud īnfitianda parentī?'
ille refert: 'ō lūx inmēnsī pūblica mundī,
Phoebe pater, sī dās ūsum mihi nōminis hujus,
nec falsā Clymenē culpam sub imāgine cēlat,
pignora dā, genitor, per quae tua vēra propāgō
crēdar, et hunc animīs errōrem dētrahe nostrīs!'
dīxerat, at genitor circum caput omne micantēs
dēposuit radiōs propiusque accēdere jussit
amplexūque datō 'nec tū meus esse negārī
dignus es, et Clymenē vērōs' ait 'ēdidit ortūs,
quōque minus dubitēs, quodvīs pete mūnus, ut illud
mē tribuente ferās! prōmissī testis adēsto
dīs jūranda palūs, oculīs incognita nostrīs!'
vix bene dēsierat, currūs rogat ille paternōs
inque diem ālipedum jūs et moderāmen equōrum.
Paenituit jūrāsse patrem: quī terque quaterque
concutiēns inlūstre caput 'temerāria' dīxit
'vōx mea facta tuā est; utinam prōmissa licēret
nōn dare! cōnfiteor, sōlum hoc tibi, nāte, negārem.
dissuādēre licet: nōn est tua tūta voluntās!
magna petis, Phaethōn, et quae nec vīribus istīs
mūnera conveniant nec tam puerīlibus annīs:
sors tua mortālis, nōn est mortāle, quod optās.
plūs etiam, quam quod superīs contingere possit,
nescius adfectās; placeat sibi quisque licēbit,
nōn tamen igniferō quisquam cōnsistere in axe
mē valet exceptō; vastī quoque rēctor Olympī,
quī fera terribilī jaculātur fulmina dextrā,
nōn agit hōs currūs: et quid Jove majus habēmus?
ardua prīma via est et quā vix māne recentēs
ēnītuntur equī; mediō est altissima caelō,
unde mare et terrās ipsī mihi saepe vidēre
fit timor et pavidā trepidat formīdine pectus;
ultima prōna via est et eget moderāmine certō:
tunc etiam quae mē subjectīs excipit undīs,
nē ferar in praeceps, Tēthȳs solet ipsa verērī.
adde, quod adsiduā rapitur vertīgine caelum
sīderaque alta trahit celerīque volūmine torquet.
nītor in adversum, nec mē, quī cētera, vincit
inpetus, et rapidō contrārius ēvehor orbī.
finge datōs currūs: quid agēs? poterisne rotātīs
obvius īre polīs, nē tē citus auferat axis?
forsitan et lūcōs illīc urbēsque deōrum
concipiās animō dēlūbraque dītia dōnīs
esse: per īnsidiās iter est fōrmāsque ferārum!
utque viam teneās nūllōque errōre trahāris,
per tamen adversī gradiēris cornua taurī
Haemoniōsque arcūs violentīque ōra Leōnis
saevaque circuitū curvantem bracchia longō
Scorpion atque aliter curvantem bracchia Cancrum.
nec tibi quadripedēs animōsōs ignibus illīs,
quōs in pectore habent, quōs ōre et nāribus efflant,
in prōmptū regere est: vix mē patiuntur, ubi ācrēs
incaluēre animī cervīxque repugnat habēnīs.
at tū, fūnestī nē sim tibi mūneris auctor,
nāte, cavē, dum rēsque sinit tua corrige vōta!
scīlicet ut nostrō genitum tē sanguine crēdās,
pignora certa petis: dō pignora certa timendō
et patriō pater esse metū probor. adspice vultūs
ecce meōs; utinamque oculōs in pectora possēs
īnserere et patriās intus dēprēndere cūrās!
dēnique quidquid habet dīves, circumspice, mundus
ēque tot ac tantīs caelī terraeque marisque
posce bonīs aliquid; nūllam patiēre repulsam.
dēprecor hoc ūnum, quod vērō nōmine poena,
nōn honor est: poenam, Phaethōn, prō mūnere poscis!
quid mea colla tenēs blandīs, ignāre, lacertīs?
nē dubitā! dabitur (Stygiās jūrāvimus undās),
quodcumque optāris; sed tū sapientius optā!'
Fīnierat monitūs; dictīs tamen ille repugnat
prōpositumque premit flagratque cupīdine currūs.
ergō, quā licuit, genitor cūnctātus ad altōs
dēdūcit juvenem, Vulcānia mūnera, currūs.
aureus axis erat, tēmō aureus, aurea summae
curvātūra rotae, radiōrum argenteus ōrdō;
per juga chrȳsolithī positaeque ex ōrdine gemmae
clāra repercussō reddēbant lūmina Phoebō.
Dumque ea magnanimus Phaethōn mīrātur opusque
perspicit, ecce vigil nitidō patefēcit ab ortū
purpureās Aurōra forēs et plēna rosārum
ātria: diffugiunt stēllae, quārum agmina cōgit
Lūcifer et caelī statiōne novissimus exit.
Quem petere ut terrās mundumque rubēscere vīdit
cornuaque extrēmae velut ēvānēscere lūnae,
jungere equōs Tītān vēlōcibus imperat Hōrīs.
jussa deae celerēs peragunt ignemque vomentēs,
ambrosiae sūcō saturōs, praesēpibus altīs
quadripedēs dūcunt adduntque sonantia frēna.
tum pater ōra suī sacrō medicāmine nātī
contigit et rapidae fēcit patientia flammae
inposuitque comae radiōs praesāgaque lūctūs
pectore sollicitō repetēns suspīria dīxit:
'sī potes hīs saltem monitīs pārēre parentis
parce, puer, stimulīs et fortius ūtere lōrīs!
sponte suā properant, labor est inhibēre volentēs.
nec tibi dērēctōs placeat via quīnque per arcūs!
sectus in oblīquum est lātō curvāmine līmes,
zōnārumque trium contentus fīne polumque
effugit austrālem jūnctamque aquilōnibus arcton:
hāc sit iter manifēsta rotae vestīgia cernēs
utque ferant aequōs et caelum et terra calōrēs,
nec preme nec summum mōlīre per aethera cursum!
altius ēgressus caelestia tēcta cremābis,
īnferius terrās; mediō tūtissimus ībis.
neu tē dexterior tortum dēclīnet ad Anguem,
nēve sinisterior pressam rota dūcat ad Āram,
inter utrumque tenē! Fortūnae cētera mandō,
quae juvet et melius quam tū tibi cōnsulat optō.
dum loquor, Hesperiō positās in lītore mētās
ūmida nox tetigit; nōn est mora lībera nōbīs!
poscimur: effulget tenebrīs Aurōra fugātīs.
corripe lōra manū, vel, sī mūtābile pectus
est tibi, cōnsiliīs, nōn curribus ūtere nostrīs!
dum potes et solidīs etiamnum sēdibus adstās,
dumque male optātōs nōndum premis īnscius axēs,
quae tūtus spectēs, sine mē dare lūmina terrīs!'
Occupat ille levem juvenālī corpore currum
statque super manibusque levēs contingere habēnās
gaudet et invītō grātēs agit inde parentī.
Intereā volucrēs Pyroīs et Eōus et Aethōn,
Sōlis equī, quārtusque Phlegōn hinnītibus aurās
flammiferīs inplent pedibusque repāgula pulsant.
quae postquam Tēthȳs, fātōrum ignāra nepōtis,
reppulit, et facta est inmēnsī cōpia caelī,
corripuēre viam pedibusque per āera mōtīs
obstantēs scindunt nebulās pennīsque levātī
praetereunt ortōs īsdem dē partibus Eurōs.
sed leve pondus erat nec quod cognōscere possent
Sōlis equī, solitāque jugum gravitāte carēbat;
utque labant curvae jūstō sine pondere nāvēs
perque mare īnstabilēs nimiā levitāte feruntur,
sīc onere adsuētō vacuus dat in āera saltūs
succutiturque altē similisque est currus inānī.
Quod simulac sēnsēre, ruunt trītumque relinquunt
quadrijugī spatium nec quō prius ōrdine currunt.
ipse pavet nec quā commissās flectat habēnās
nec scit quā sit iter, nec, sī sciat, imperet illīs.
tum prīmum radiīs gelidī caluēre Triōnēs
et vetitō frūstrā temptārunt aequore tinguī,
quaeque polō posita est glaciālī proxima Serpēns,
frīgore pigra prius nec formīdābilis ūllī,
incaluit sūmpsitque novās fervōribus īrās;
tē quoque turbātum memorant fūgisse, Boōtē,
quamvīs tardus erās et tē tua plaustra tenēbant.
Ut vērō summō dēspexit ab aethere terrās
īnfēlīx Phaethōn penitus penitusque jacentēs,
palluit et subitō genua intremuēre timōre
suntque oculīs tenebrae per tantum lūmen obortae,
et jam māllet equōs numquam tetigisse paternōs,
jam cognōsse genus piget et valuisse rogandō,
jam Meropis dīcī cupiēns ita fertur, ut ācta
praecipitī pīnus boreā, cui victa remīsit
frēna suus rēctor, quam dīs vōtīsque relīquit.
quid faciat? multum caelī post terga relictum,
ante oculōs plūs est: animō mētītur utrumque
et modo, quōs illī fātum contingere nōn est,
prōspicit occāsūs, interdum respicit ortūs,
quidque agat ignārus stupet et nec frēna remittit
nec retinēre valet nec nōmina nōvit equōrum.
sparsa quoque in variō passim mīrācula caelō
vastārumque videt trepidus simulācra ferārum.
est locus, in geminōs ubi bracchia concavat arcūs
Scorpios et caudā flexīsque utrimque lacertīs
porrigit in spatium signōrum membra duōrum:
hunc puer ut nigrī madidum sūdōre venēnī
vulnera curvātā minitantem cuspide vīdit,
mentis inops gelidā formīdine lōra remīsit.
Quae postquam summum tetigēre jacentia tergum,
exspatiantur equī nūllōque inhibente per aurās
ignōtae regiōnis eunt, quāque inpetus ēgit,
hāc sine lēge ruunt altōque sub aethere fīxīs
incursant stēllīs rapiuntque per āvia currum
et modo summa petunt, modo per dēclīve viāsque
praecipitēs spatiō terrae propiōre feruntur,
īnferiusque suīs frāternōs currere Lūna
admīrātur equōs, ambustaque nūbila fūmant.
corripitur flammīs, ut quaeque altissima, tellūs
fissaque agit rīmās et sūcīs āret adēmptīs;
pābula cānescunt, cum frondibus ūritur arbor,
māteriamque suō praebet seges ārida damnō.
parva queror: magnae pereunt cum moenibus urbēs,
cumque suīs tōtās populīs incendia gentēs
in cinerem vertunt; silvae cum montibus ārdent;
ārdet Athos Taurusque Cilix et Tmōlus et Oetē
et tum sicca, prius crēberrima fontibus, Īdē
virgineusque Helicōn et nōndum Oeagrius Haemus:
ārdet in inmēnsum geminātīs ignibus Aetnē
Parnāsosque biceps et Eryx et Cynthus et Othrys
et tandem nivibus Rhodopē caritūra Mimāsque
Dindymaque et Mycalē nātusque ad sacra Cithaerōn.
nec prōsunt Scythiae sua frīgora: Caucasos ārdet
Ossaque cum Pindō majorque ambōbus Olympus
āeriaeque Alpēs et nūbifer Appennīnus.
Tum vērō Phaethōn cūnctīs ē partibus orbem
adspicit accēnsum nec tantōs sustinet aestūs
ferventēsque aurās velut ē fornāce profundā
ōre trahit currūsque suōs candēscere sentit;
et neque jam cinerēs ējectātamque favīllam
ferre potest calidōque involvitur undique fūmō,
quōque eat aut ubi sit, piceā cālīgine tēctus
nescit et arbitriō volucrum raptātur equōrum.
Sanguine tum crēdunt in corpora summa vocātō
Aethiopum populōs nigrum trāxisse colōrem;
tum facta est Libyē raptīs ūmōribus aestū
ārida, tum nymphae passīs fontēsque lacūsque
dēflēvēre comīs; quaerit Boeōtia Dircēn,
Argos Amȳmōnēn, Ephyrē Pīrēnidas undās;
nec sortīta locō distantēs flūmina rīpās
tūta manent: mediīs Tanais fūmāvit in undīs
Pēnēosque senex Teuthrantēusque Caīcus
et celer Ismēnos cum Phēgiacō Erymanthō
ārsūrusque iterum Xanthos flāvusque Lycormās,
quīque recurvātīs lūdit Maeandros in undīs,
Mygdoniusque Melās et Taenarius Eurōtās.
ārsit et Euphrātēs Babylōnius, ārsit Orontēs
Thermōdōnque citus Gangēsque et Phāsis et Hister;
aestuat Alphēos, rīpae Sperchēides ārdent,
quodque suō Tagus amne vehit, fluit ignibus aurum,
et, quae Maeoniās celebrābant carmine rīpās
flūmineae volucrēs, mediō calvēre Caystrō;
Nīlus in extrēmum fūgit perterritus orbem
occuluitque caput, quod adhūc latet: ōstia septem
pulverulenta vacant, septem sine flūmine vallēs.
fors eadem Ismariōs Hebrum cum Strȳmone siccat
Hesperiōsque amnēs, Rhēnum Rhodanumque Padumque
cuique fuit rērum prōmissa potentia, Thybrin.
dissilit omne solum, penetratque in Tartara rīmīs
lūmen et īnfernum terret cum conjuge rēgem;
et mare contrahitur siccaeque est campus harēnae,
quod modo pontus erat, quōsque altum tēxerat aequor,
exsistunt montēs et sparsās Cȳcladas augent.
īma petunt piscēs, nec sē super aequora curvī
tollere cōnsuētās audent delphīnes in aurās;
corpora phōcārum summō resupīna profundō
exanimāta natant: ipsum quoque Nērea fāma est
Dōridaque et nātās tepidīs latuisse sub antrīs.
ter Neptūnus aquīs cum torvō bracchia vultū
exserere ausus erat, ter nōn tulit āeris ignēs.
Alma tamen Tellūs, ut erat circumdata pontō,
inter aquās pelagī contractōsque undique fontēs,
quī sē condiderant in opācae vīscera mātris,
sustulit oppressōs collō tenus ārida vultūs
opposuitque manum frontī magnōque tremōre
omnia concutiēns paulum subsēdit et īnfrā,
quam solet esse, fuit frāctāque ita vōce locūta est:
'sī placet hoc meruīque, quid ō tua fulmina cessant,
summe deum? liceat peritūrae vīribus ignis
igne perīre tuō clādemque auctōre levāre!
vix equidem faucēs haec ipsa in verba resolvō';
(presserat ōra vapor) 'tostōs ēn adspice crīnēs
inque oculīs tantum, tantum super ōra favīllae!
hōsne mihī frūctūs, hunc fertilitātis honōrem
officiīque refers, quod aduncī vulnera arātrī
rāstrōrumque ferō tōtōque exerceor annō,
quod pecorī frondēs alimentaque mītia, frūgēs
hūmānō generī, vōbīs quoque tūra ministrō?
sed tamen exitium fac mē meruisse: quid undae,
quid meruit frāter? cūr illī trādita sorte
aequora dēcrēscunt et ab aethere longius absunt?
quodsī nec frātris nec tē mea grātia tangit,
at caelī miserēre tuī! circumspice utrumque:
fūmat uterque polus! quōs sī vitiāverit ignis,
ātria vestra ruent! Atlās ēn ipse labōrat
vixque suīs umerīs candentem sustinet axem!
sī freta, sī terrae pereunt, sī rēgia caelī,
in chaos antīquum cōnfundimur! ēripe flammīs,
sī quid adhūc superest, et rērum cōnsule summae!'
Dīxerat haec Tellūs: neque enim tolerāre vapōrem
ulterius potuit nec dīcere plūra suumque
rettulit ōs in sē propiōraque mānibus antra;
at pater omnipotēns, superōs testātus et ipsum,
quī dederat currūs, nisi opem ferat, omnia fātō
interitūra gravī, summam petit arduus arcem,
unde solet nūbēs lātīs indūcere terrīs,
unde movet tonitrūs vibrātaque fulmina jactat;
sed neque quās posset terrīs indūcere nūbēs
tunc habuit, nec quōs caelō dēmitteret imbrēs:
intonat et dextrā lībrātum fulmen ab aure
mīsit in aurīgam pariterque animāque rotīsque
expulit et saevīs conpescuit ignibus ignēs.
cōnsternantur equī et saltū in contrāria factō
colla jugō ēripiunt abruptaque lōra relinquunt:
illīc frēna jacent, illīc tēmōne revulsus
axis, in hāc radiī frāctārum parte rotārum
sparsaque sunt lātē lacerī vestīgia currūs.
At Phaethōn rutilōs flammā populante capillōs
volvitur in praeceps longōque per āera tractū
fertur, ut interdum dē caelō stēlla serēnō
etsī nōn cecidit, potuit cecidisse vidērī.
quem procul ā patriā dīversō maximus orbe
excipit Ēridanus fūmantiaque abluit ōra.
Nāides Hesperiae trifidā fūmantia flammā
corpora dant tumulō, signant hōc carmine saxum:
HĪC SITUS EST PHAETHŌN CURRŪS AURĪGA PATERNĪ
QUEM SĪ NŌN TENUIT MAGNĪS TAMEN EXCIDIT AUSĪS
Nam pater obductōs lūctū miserābilis aegrō
condiderat vultūs, et, sī modo crēdimus, ūnum
īsse diem sine sōle ferunt: incendia lūmen
praebēbant aliquisque malō fuit ūsus in illō.
at Clymenē postquam dīxit, quaecumque fuērunt
in tantīs dīcenda malīs, lūgubris et āmēns
et laniāta sinūs tōtum percēnsuit orbem
exanimēsque artūs prīmō, mox ossa requīrēns
repperit ossa tamen peregrīnā condita rīpā
incubuitque locō nōmenque in marmore lēctum
perfūdit lacrimīs et apertō pectore fōvit.
nec minus Hēliades lūgent et, inānia mortī
mūnera, dant lacrimās, et caesae pectora palmīs
nōn audītūrum miserās Phaethonta querellās
nocte diēque vocant adsternunturque sepulcrō.
lūna quater jūnctīs inplērat cornibus orbem;
illae mōre suō (nam mōrem fēcerat ūsus)
plangōrem dederant: ē quīs Phaethūsa, sorōrum
maxima, cum vellet terrā prōcumbere, questa est
dēriguisse pedēs; ad quam cōnāta venīre
candida Lampetiē subitā rādīce retenta est;
tertia, cum crīnem manibus laniāre parāret,
āvellit frondēs; haec stīpite crūra tenērī,
illa dolet fierī longōs sua bracchia rāmōs,
dumque ea mīrantur, conplectitur inguina cortex
perque gradūs uterum pectusque umerōsque manūsque
ambit, et exstābant tantum ōra vocantia mātrem.
quid faciat māter, nisi, quō trahit inpetus illam,
hūc eat atque illūc et, dum licet, ōscula jungat?
nōn satis est: truncīs āvellere corpora temptat
et tenerōs manibus rāmōs abrumpit, at inde
sanguineae mānant tamquam dē vulnere guttae.
'parce, precor, māter,' quaecumque est saucia, clāmat,
'parce, precor: nostrum lacerātur in arbore corpus
jamque valē' cortex in verba novissima vēnit.
inde fluunt lacrimae, stillātaque sōle rigēscunt
dē rāmīs ēlectra novīs, quae lūcidus amnis
excipit et nuribus mittit gestanda Latīnīs.
Adfuit huic mōnstrō prōlēs Sthenelēia Cycnus,
quī tibi māternō quamvīs ā sanguine jūnctus,
mente tamen, Phaethōn, propior fuit. ille relictō
(nam Ligurum populōs et magnās rēxerat urbēs)
imperiō rīpās viridēs amnemque querellīs
Ēridanum inplērat silvamque sorōribus auctam,
cum vōx est tenuāta virō cānaeque capillōs
dissimulant plūmae collumque ā pectore longē
porrigitur digitōsque ligat jūnctūra rubentēs,
penna latus vēlat, tenet ōs sine acūmine rōstrum.
fit nova Cycnus avis nec sē caelōque Jovīque
crēdit, ut injūstē missī memor ignis ab illō;
stāgna petit patulōsque lacūs ignemque perōsus
quae colat ēlēgit contrāria flūmina flammīs.
Squālidus intereā genitor Phaethontis et expers
ipse suī decoris, quālis, cum dēficit orbem,
esse solet, lūcemque ōdit sēque ipse diemque
datque animum in lūctūs et lūctibus adicit īram
officiumque negat mundō. 'satis' inquit 'ab aevī
sors mea prīncipiīs fuit inrequiēta, pigetque
āctōrum sine fīne mihī, sine honōre labōrum!
quīlibet alter agat portantēs lūmina currūs!
sī nēmō est omnēsque deī nōn posse fatentur,
ipse agat ut saltem, dum nostrās temptat habēnās,
orbātūra patrēs aliquandō fulmina pōnat!
tum sciet ignipedum vīrēs expertus equōrum
nōn meruisse necem, quī nōn bene rēxerit illōs.'
Tālia dīcentem circumstant omnia Sōlem
nūmina, nēve velit tenebrās indūcere rēbus,
supplice vōce rogant; missōs quoque Juppiter ignēs
excūsat precibusque minās rēgāliter addit.
colligit āmentēs et adhūc terrōre paventēs
Phoebus equōs stimulōque dolēns et verbere saevit
(saevit enim) nātumque objectat et inputat illīs.
At pater omnipotēns ingentia moenia caelī
circuit et, nē quid labefactum vīribus ignis
corruat, explōrat. quae postquam firma suīque
rōboris esse videt, terrās hominumque labōrēs
perspicit. Arcadiae tamen est inpēnsior illī
cūra suae: fontēsque et nōndum audentia lābī
flūmina restituit, dat terrae grāmina, frondēs
arboribus, laesāsque jubet revirēscere silvās.
dum redit itque frequēns, in virgine Nōnācrīnā
haesit, et acceptī caluēre sub ossibus ignēs.
nōn erat hujus opus lānam mollīre trahendō
nec positū variāre comās; ubi fībula vestem,
vitta coercuerat neglēctōs alba capillōs;
et modo lēve manū jaculum, modo sūmpserat arcum,
mīles erat Phoebēs: nec Maenalon attigit ūlla
grātior hāc Triviae; sed nūlla potentia longa est.
Ulterius mediō spatium sōl altus habēbat,
cum subit illa nemus, quod nūlla cecīderat aetās;
exuit hīc umerō pharetram lentōsque retendit
arcūs inque solō, quod tēxerat herba, jacēbat
et pictam positā pharetram cervīce premēbat.
Juppiter ut vīdit fessam et cūstōde vacantem,
'hoc certē fūrtum conjūnx mea nesciet' inquit,
'aut sī rescierit, sunt, ō sunt jūrgia tantī!'
prōtinus induitur faciem cultumque Diānae
atque ait: 'ō comitum, virgō, pars ūna meārum,
in quibus es vēnāta jugīs?' dē caespite virgō
sē levat et 'salvē nūmen, mē jūdice' dīxit,
'audiat ipse licet, majus Jove.' rīdet et audit
et sibi praeferrī sē gaudet et ōscula jungit,
nec moderāta satis nec sīc ā virgine danda.
quā vēnāta foret silvā, nārrāre parantem
inpedit amplexū nec sē sine crīmine prōdit.
illa quidem contrā, quantum modo fēmina posset
(adspicerēs utinam, Sāturnia, mītior essēs),
illa quidem pugnat, sed quem superāre puella,
quisve Jovem poterat? superum petit aethera victor
Juppiter: huic odiō nemus est et cōnscia silva;
unde pedem referēns paene est oblīta pharētram
tollere cum tēlīs et quem suspenderat arcum.
Ecce, suō comitāta chorō Dictynna per altum
Maenalon ingrediēns et caede superba ferārum
adspicit hanc vīsamque vocat: clāmāta refūgit
et timuit prīmō, nē Juppiter esset in illā;
sed postquam pariter nymphās incēdere vīdit,
sēnsit abesse dolōs numerumque accessit ad hārum.
heu! quam difficile est crīmen nōn prōdere vultū!
vix oculōs attollit humō nec, ut ante solēbat,
jūncta deae laterī nec tōtō est agmine prīma,
sed silet et laesī dat signa rubōre pudōris;
et, nisi quod virgō est, poterat sentīre Diāna
mīlle notīs culpam: nymphae sēnsisse feruntur.
orbe resurgēbant lūnāria cornua nōnō,
cum dea vēnātū frāternīs languida flammīs,
nacta nemus gelidum, dē quō cum murmure lābēns
ībat et attrītās versābat rīvus harēnās.
ut loca laudāvit, summās pede contigit undās;
hīs quoque laudātīs 'procul est' ait 'arbiter omnis:
nūda superfūsīs tinguāmus corpora lymphīs!'
Parrhasis ērubuit; cūnctae vēlāmina pōnunt;
ūna morās quaerit: dubitantī vestis adēmpta est,
quā positā nūdō patuit cum corpore crīmen.
attonitae manibusque uterum cēlāre volentī
'ī procul hinc' dīxit 'nec sacrōs pollue fontēs!'
Cynthia dēque suō jussit sēcēdere coetū.
Sēnserat hoc ōlim magnī mātrōna Tonantis
distuleratque gravēs in idōnea tempora poenās.
causa morae nūlla est, et jam puer Arcas (id ipsum
indoluit Jūnō) fuerat dē paelice nātus.
quō simul obvertit saevam cum lūmine mentem,
'scīlicet hoc etiam restābat, adultera' dīxit,
'ut fēcunda forēs, fieretque injūria partū
nōta, Jovisque meī testātum dēdecus esset.
haud inpūne ferēs: adimam tibi namque figūram,
quā tibi, quāque placēs nostrō, inportūna, marītō.'
dīxit et adversā prēnsīs ā fronte capillīs
strāvit humī prōnam. tendēbat bracchia supplex:
bracchia coepērunt nigrīs horrēscere villīs
curvārīque manūs et aduncōs crēscere in unguēs
officiōque pedum fungī laudātaque quondam
ōra Jovī lātō fierī dēfōrmia rictū.
nēve precēs animōs et verba precantia flectant,
posse loquī ēripitur: vōx īrācunda mināxque
plēnaque terrōris raucō dē gutture fertur;
mēns antīqua tamen factā quoque mānsit in ursā,
adsiduōque suōs gemitū testāta dolōrēs
quālēscumque manūs ad caelum et sīdera tollit
ingrātumque Jovem, nequeat cum dīcere, sentit.
ā! quotiēns, sōlā nōn ausa quiēscere silvā,
ante domum quondamque suīs errāvit in agrīs!
ā! quotiēns per saxa canum lātrātibus ācta est
vēnātrīxque metū vēnantum territa fūgit!
saepe ferīs latuit vīsīs, oblīta quid esset,
ursaque cōnspectōs in montibus horruit ursōs
pertimuitque lupōs, quamvīs pater esset in illīs.
Ecce Lycāoniae prōlēs ignāra parentis,
Arcas adest ter quīnque ferē nātālibus āctīs;
dumque ferās sequitur, dum saltūs ēligit aptōs
nexilibusque plagīs silvās Erymanthidas ambit,
incidit in mātrem, quae restitit Arcade vīsō
et cognōscentī similis fuit: ille refūgit
inmōtōsque oculōs in sē sine fīne tenentem
nescius extimuit propiusque accēdere aventī
vulnificō fuerat fīxūrus pectora tēlō:
arcuit omnipotēns pariterque ipsōsque nefāsque
sustulit et pariter raptōs per inānia ventō
inposuit caelō vīcīnaque sīdera fēcit.
Intumuit Jūnō, postquam inter sīdera paelex
fulsit, et ad cānam dēscendit in aequora Tēthyn
Ōceanumque senem, quōrum reverentia mōvit
saepe deōs, causamque viae scītantibus īnfit:
'quaeritis, aetheriīs quārē rēgīna deōrum
sēdibus hīc adsim? prō mē tenet altera caelum!
mentior, obscūrum nisi nox cum fēcerit orbem,
nūper honōrātās summō, mea vulnera, caelō
vīderitis stēllās illīc, ubi circulus axem
ultimus extrēmum spatiōque brevissimus ambit.
est vērō cūr quis Jūnōnem laedere nōlit
offēnsamque tremat, quae prōsum sōla nocendō?
ō ego quantum ēgī! quam vasta potentia nostra est!
esse hominem vetuī: facta est dea! sīc ego poenās
sontibus inpōnō, sīc est mea magna potestās!
vindicet antīquam faciem vultūsque ferīnōs
dētrahat, Argolicā quod in ante Phorōnide fēcit
cūr nōn et pulsā dūcit Jūnōne meōque
collocat in thalamō socerumque Lycāona sūmit?
at vōs sī laesae tangit contemptus alumnae,
gurgite caeruleō septem prohibēte triōnēs
sīderaque in caelō stuprī mercēde receptā
pellite, nē pūrō tinguātur in aequore paelex!'
Dī maris adnuerant: habilī Sāturnia currū,
ingreditur liquidum pāvōnibus aethera pictīs,
tam nūper pictīs caesō pāvōnibus Argō,
quam tū nūper erās, cum candidus ante fuissēs,
corve loquāx, subitō nigrantēs versus in ālās.
nam fuit haec quondam niveīs argentea pennīs
āles, ut aequāret tōtās sine lābe columbās,
nec servātūrīs vigilī Capitōlia vōce
cēderet ānseribus nec amantī flūmina cycnō.
lingua fuit damnō: linguā faciente loquācī
quī color albus erat, nunc est contrārius albō
Pulchrior in tōtā quam Lārīsaea Corōnis
nōn fuit Haemoniā: placuit tibi, Delphice, certē,
dum vel casta fuit vel inobservāta, sed āles
sēnsit adulterium Phoebēius, utque latentem
dētegeret culpam, nōn exōrābilis index,
ad dominum tendēbat iter. quem garrula mōtīs
cōnsequitur pennīs, scītētur ut omnia, cornīx
audītāque viae causā 'nōn ūtile carpis'
inquit 'iter: nē sperne meae praesāgia linguae!
quid fuerim quid simque vidē meritumque requīre:
inveniēs nocuisse fidem. nam tempore quōdam
Pallas Ericthonium, prōlem sine mātre creātam,
clauserat Actaeō textā dē vīmine cistā
virginibusque tribus geminō dē Cecrope nātīs
et lēgem dederat, sua nē sēcrēta vidērent.
abdita fronde levī dēnsā speculābar ab ulmō,
quid facerent: commissa duae sine fraude tuentur,
Pandrosos atque Hersē; timidās vocat ūna sorōrēs
Aglauros nōdōsque manū dīdūcit, et intus
īnfantemque vident adporrēctumque dracōnem.
ācta deae referō. prō quō mihi grātia tālis
redditur, ut dīcar tūtēlā pulsa Minervae
et pōnar post noctis avem! mea poena volucrēs
admonuisse potest, nē vōce perīcula quaerant.
at, puto, nōn ultrō nēquīquam tāle rogantem
mē petiit! ipsā licet hoc ā Pallade quaerās:
quamvīs īrāta est, nōn hoc īrāta negābit.
nam mē Phōcaicā clārus tellūre Corōneus
(nōta loquor) genuit, fueramque ego rēgia virgō
dīvitibusque procīs (nē mē contemne) petēbar:
fōrma mihī nocuit. nam cum per lītora lentīs
passibus, ut soleō, summā spatiārer harēnā,
vīdit et incaluit pelagī deus, utque precandō
tempora cum blandīs absūmpsit inānia verbīs,
vim parat et sequitur. fugiō dēnsumque relinquō
lītus et in mollī nēquīquam lassor harēnā.
inde deōs hominēsque vocō; nec contigit ūllum
vōx mea mortālem: mōta est prō virgine virgō
auxiliumque tulit. tendēbam bracchia caelō:
bracchia coepērunt levibus nigrēscere pennīs;
reicere ex umerīs vestem mōlībar, at illa
plūma erat inque cutem rādīcēs ēgerat īmās;
plangere nūda meīs cōnābar pectora palmīs,
sed neque jam palmās nec pectora nūda gerēbam;
currēbam, nec, ut ante, pedēs retinēbat harēna,
sed summā tollēbar humō; mox alta per aurās
ēvehor et data sum comes inculpāta Minervae.
quid tamen hoc prōdest, sī dīrō facta volūcris
crīmine Nyctimenē nostrō successit honōrī?
an quae per tōtam rēs est nōtissima Lesbon,
nōn audīta tibi est, patrium temerāsse cubīle
Nyctimenēn? avis illa quidem, sed cōnscia culpae
cōnspectum lūcemque fugit tenebrīsque pudōrem
cēlat et ā cūnctīs expellitur aethere tōtō.'
Tālia dīcentī 'tibi' ait 'revocāmina' corvus
'sint, precor, ista malō: nōs vānum spernimus ōmen.'
nec coeptum dīmittit iter dominōque jacentem
cum juvene Haemoniō vīdisse Corōnida nārrat.
laurea dēlāpsa est audītō crīmine amantis,
et pariter vultusque deō plēctrumque colorque
excidit, utque animus tumidā fervēbat ab īrā,
arma adsuēta capit flexumque ā cornibus arcum
tendit et illa suō totiēns cum pectore jūncta
indēvītātō trājēcit pectora tēlō.
icta dedit gemitum tractōque ā corpore ferrō
candida pūniceō perfūdit membra cruōre
et dīxit: 'potuī poenās tibi, Phoebe, dedisse,
sed peperisse prius; duo nunc moriēmur in ūnā.'
hāctenus, et pariter vītam cum sanguine fūdit;
corpus ināne animae frīgus lētāle secūtum est.
Paenitet heu! sērō poenae crūdēlis amantem,
sēque, quod audierit, quod sīc exārserit, ōdit;
ōdit avem, per quam crīmen causamque dolendī
scīre coāctus erat, nec nōn arcumque manumque
ōdit cumque manū temerāria tēla sagittās
conlāpsamque fovet sērāque ope vincere fāta
nītitur et medicās exercet ināniter artēs.
quae postquam frūstrā temptāta rogumque parārī
vīdit et ārsūrōs suprēmīs ignibus artūs,
tum vērō gemitūs (neque enim caelestia tinguī
ōra licet lacrimīs) altō dē corde petītōs
ēdidit, haud aliter quam cum spectante juvencā
lactentis vitulī dextrā lībrātus ab aure
tempora discussit clārō cava malleus ictū.
ut tamen ingrātōs in pectora fūdit odōrēs
et dedit amplexūs injūstaque jūsta perēgit,
nōn tulit in cinerēs lābī sua Phoebus eōsdem
sēmina, sed nātum flammīs uterōque parentis
ēripuit geminīque tulit Chīrōnis in antrum,
spērantemque sibī nōn falsae praemia linguae
inter avēs albās vetuit cōnsistere corvum.
Sēmifer intereā dīvīnae stirpis alumnō
laetus erat mixtōque onerī gaudēbat honōre;
ecce venit rutilīs umerōs prōtēcta capillīs
fīlia centaurī, quam quondam nympha Chariclō
flūminis in rapidī rīpīs ēnīxa vocāvit
Ōcyroēn: nōn haec artēs contenta paternās
ēdidicisse fuit, fātōrum arcāna canēbat.
ergō ubi vāticinōs concēpit mente furōrēs
incaluitque deō, quem clausum pectore habēbat,
adspicit īnfantem 'tōtō' que 'salūtifer orbī
crēsce, puer!' dīxit; 'tibi sē mortālia saepe
corpora dēbēbunt, animās tibi reddere adēmptās
fās erit, idque semel dīs indignantibus ausus
posse dare hoc iterum flammā prohibēbere avītā,
ēque deō corpus fīēs exsangue deusque,
quī modo corpus erās, et bis tua fāta novābis.
tū quoque, cāre pater, nunc inmortālis et aevīs
omnibus ut maneās nāscendī lēge creātus,
posse morī cupiēs, tum cum cruciābere dīrae
sanguine serpentis per saucia membra receptō;
tēque ex aeternō patientem nūmina mortis
efficient, triplicēsque deae tua fīla resolvent.'
restābat fātīs aliquid: suspīrat ab īmīs
pectoribus, lacrimaeque genīs lābuntur obortae,
atque ita 'praevertunt' inquit 'mē fāta, vetorque
plūra loquī, vōcisque meae praeclūditur ūsus.
nōn fuerant artēs tantī, quae nūminis īram
contrāxēre mihī: māllem nescīsse futūra!
jam mihi subdūcī faciēs hūmāna vidētur,
jam cibus herba placet, jam lātīs currere campīs
impetus est: in equam cognātaque corpora vertor.
tōta tamen quārē? pater est mihi nempe bifōrmis.'
tālia dīcentī pars est extrēma querellae
intellēcta parum cōnfūsaque verba fuērunt;
mox nē verba quidem nec equae sonus ille vidētur
sed simulantis equam, parvōque in tempore certōs
ēdidit hinnītūs et bracchia mōvit in herbās.
tum digitī coeunt et quīnōs alligat unguēs
perpetuō cornū levis ungula, crēscit et ōris
et collī spatium, longae pars maxima pallae
cauda fit, utque vagī crīnēs per colla jacēbant,
in dextrās abiēre jubās, pariterque novāta est
et vōx et faciēs; nōmen quoque mōnstra dedēre.
Flēbat opemque tuam frūstrā Philyrēius hērōs,
Delphice, poscēbat. nam nec rescindere magnī
jussa Jovis poterās, nec, sī rescindere possēs,
tunc aderās: Ēlin Messēniaque arva colēbās.
illud erat tempus, quō tē pāstōria pellis
tēxit, onusque fuit baculum silvestre sinistrae,
alterius dispār septēnīs fistula cannīs.
dumque amor est cūrae, dum tē tua fistula mulcet,
incūstōdītae Pyliōs memorantur in agrōs
prōcessisse bovēs: videt hās Atlantide Maiā
nātus et arte suā silvīs occultat abāctās.
sēnserat hoc fūrtum nēmō nisi nōtus in illō
rūre senex; Battum vīcīnia tōta vocābant.
dīvitis hic saltūs herbōsaque pāscua Nēleī
nōbiliumque gregēs cūstōs servābat equārum.
hunc tenuit blandāque manū sēdūxit et illī
'quisquis es, hospes' ait, 'sī forte armenta requīret
haec aliquis, vīdisse negā neu grātia factō
nūlla rependātur, nitidam cape praemia vaccam!'
et dedit. acceptā vōcēs hās reddidit hospes:
'tūtus eās! lapis iste prius tua fūrta loquētur,'
et lapidem ostendit. simulat Jove nātus abīre;
mox redit et versā pariter cum vōce figūrā
'rūstice, vīdistī sī quās hōc līmite' dīxit
'īre bovēs, fer opem fūrtōque silentia dēme!
jūncta suō pretium dabitur tibi fēmina taurō.'
at senior, postquam est mercēs gemināta, 'sub illīs
montibus' inquit 'erunt,' et erant sub montibus illīs.
rīsit Atlantiadēs et 'mē mihi, perfide, prōdis?
mē mihi prōdis?' ait perjūraque pectora vertit
in dūrum silicem, quī nunc quoque dīcitur index,
inque nihil meritō vetus est īnfāmia saxō.
Hinc sē sustulerat paribus cādūcifer ālīs,
Mūnychiōsque volāns agrōs grātamque Minervae
dēspectābat humum cultīque arbusta Lycēī.
illā forte diē castae dē mōre puellae
vertice suppositō fēstās in Palladis arcēs
pūra corōnātīs portābant sacra canistrīs.
inde revertentēs deus adspicit āles iterque
nōn agit in rēctum, sed in orbem curvat eundem:
ut volucris vīsīs rapidissima mīluus extīs,
dum timet et dēnsī circumstant sacra ministrī,
flectitur in gȳrum nec longius audet abīre
spemque suam mōtīs avidus circumvolat ālīs,
sīc super Actaeās agilis Cyllēnius arcēs
inclīnat cursūs et eāsdem circinat aurās.
quantō splendidior quam cētera sīdera fulget
Lūcifer, et quantō quam Lūcifer aurea Phoebē,
tantō virginibus praestantior omnibus Hersē
ībat eratque decus pompae comitumque suārum.
obstipuit fōrmā Jove nātus et aethere pendēns
nōn secus exārsit, quam cum Baleārica plumbum
funda jacit: volat illud et incandēscit eundō
et, quōs nōn habuit, sub nūbibus invenit ignēs.
vertit iter caelōque petit terrēna relictō
nec sē dissimulat: tanta est fīdūcia fōrmae.
quae quamquam jūsta est, cūrā tamen adjuvat illam
permulcetque comās chlamydemque, ut pendeat aptē,
collocat, ut limbus tōtumque adpāreat aurum,
ut teres in dextrā, quae somnōs dūcit et arcet,
virga sit, ut tersīs niteant tālāria plantīs.
Pars sēcrēta domūs ebore et testūdine cultōs
trēs habuit thalamōs, quōrum tū, Pandrose, dextrum,
Aglauros laevum, medium possēderat Hersē.
quae tenuit laevum, venientem prīma notāvit
Mercurium nōmenque deī scītārier ausa est
et causam adventūs; cui sīc respondit Atlantis
Plēionēsque nepōs 'ego sum, quī jussa per aurās
verba patris portō; pater est mihi Juppiter ipse.
nec fingam causās, tū tantum fīda sorōrī
esse velīs prōlisque meae mātertera dīcī:
Hersē causa viae; faveās ōrāmus amantī.'
adspicit hunc oculīs īsdem, quibus abdita nūper
vīderat Aglauros flāvae sēcrēta Minervae,
prōque ministeriō magnī sibi ponderis aurum
postulat: intereā tēctīs excēdere cōgit.
Vertit ad hanc torvī dea bellica lūminis orbem
et tantō penitus trāxit suspīria mōtū,
ut pariter pectus positamque in pectore fortī
aegida concuteret: subit, hanc arcāna profāna
dētēxisse manū, tum cum sine mātre creātam
Lemnicolae stirpem contrā data foedera vīdit,
et grātamque deō fore jam grātamque sorōrī
et dītem sūmptō, quod avāra poposcerat, aurō.
prōtinus Invidiae nigrō squālentia tābō
tēcta petit: domus est īmīs in vallibus hujus
abdita, sōle carēns, nōn ūllī pervia ventō,
trīstis et ignāvī plēnissima frīgoris et quae
igne vacet semper, cālīgine semper abundet.
hūc ubi pervēnit bellī metuenda virāgō,
cōnstitit ante domum (neque enim succēdere tēctīs
fās habet) et postēs extrēmā cuspide pulsat.
concussae patuēre forēs. videt intus edentem
vīpereās carnēs, vitiōrum alimenta suōrum,
Invidiam vīsāque oculōs āvertit; at illa
surgit humō pigrā sēmēsārumque relinquit
corpora serpentum passūque incēdit inertī.
utque deam vīdit fōrmāque armīsque decōram,
ingemuit vultumque ūnā ac suspīria dūxit.
pallor in ōre sedet, maciēs in corpore tōtō.
nusquam rēcta aciēs, līvent rūbīgine dentēs,
pectora felle virent, lingua est suffūsa venēnō;
rīsus abest, nisi quem vīsī mōvēre dolōrēs;
nec fruitur somnō, vigilantibus excita cūrīs,
sed videt ingrātōs intābēscitque videndō
successūs hominum carpitque et carpitur ūnā
suppliciumque suum est. quamvīs tamen ōderat illam,
tālibus adfāta est breviter Trītōnia dictīs:
'īnfice tābe tuā nātārum Cecropis ūnam:
sīc opus est. Aglauros ea est.' haud plūra locūta
fūgit et inpressā tellūrem reppulit hastā.
Illa deam oblīquō fugientem lūmine cernēns
murmura parva dedit successūrumque Minervae
indoluit baculumque capit, quod spīnea tōtum
vincula cingēbant, adopertaque nūbibus ātrīs,
quācumque ingreditur, flōrentia prōterit arva
exūritque herbās et summa cacūmina carpit
adflātūque suō populōs urbēsque domōsque
polluit et tandem Trītōnida cōnspicit arcem
ingeniīs opibusque et fēstā pāce virentem
vixque tenet lacrimās, quia nīl lacrimābile cernit.
sed postquam thalamōs intrāvit Cecrope nātae,
jussa facit pectusque manū ferrūgine tīnctā
tangit et hāmātīs praecordia sentibus inplet
īnspīratque nocēns vīrus piceumque per ossa
dissipat et mediō spargit pulmōne venēnum,
nēve malī causae spatium per lātius errent,
germānam ante oculōs fortūnātumque sorōris
conjugium pulchrāque deum sub imāgine pōnit
cūnctaque magna facit; quibus inrītāta dolōre
Cecropis occultō mordētur et ānxia nocte
ānxia lūce gemit lentāque miserrima tābe
līquitur, ut glaciēs incertō saucia sōle,
fēlīcisque bonīs nōn lēnius ūritur Hersēs,
quam cum spīnōsīs ignis suppōnitur herbīs,
quae neque dant flammās lentōque tepōre cremantur.
saepe morī voluit, nē quicquam tāle vidēret,
saepe velut crīmen rigidō nārrāre parentī;
dēnique in adversō venientem līmine sēdit
exclūsūra deum. cui blandīmenta precēsque
verbaque jactantī mītissima 'dēsine!' dīxit,
'hinc ego mē nōn sum nisi tē mōtūra repulsō.'
'stēmus' ait 'pactō' vēlōx Cyllēnius 'istō!'
caelestīque forēs virgā patefēcit: at illī
surgere cōnantī partēs, quāscumque sedendō
flectimur, ignāvā nequeunt gravitāte movērī:
illa quidem pugnat rēctō sē attollere truncō,
sed genuum jūnctūra riget, frīgusque per unguēs
lābitur, et pallent āmissō sanguine vēnae;
utque malum lātē solet inmedicābile cancer
serpere et inlaesās vitiātīs addere partēs,
sīc lētālis hiems paulātim in pectora vēnit
vītālēsque viās et respīrāmina clausit,
nec cōnāta loquī est nec, sī cōnāta fuisset,
vōcis habēbat iter: saxum jam colla tenēbat,
ōraque dūruerant, signumque exsangue sedēbat;
nec lapis albus erat: sua mēns īnfēcerat illam.
Hās ubi verbōrum poenās mentisque profānae
cēpit Atlantiadēs, dictās ā Pallade terrās
linquit et ingreditur jactātīs aethera pennīs.
sēvocat hunc genitor nec causam fassus amōris
'fīde minister' ait 'jussōrum, nāte, meōrum,
pelle moram solitōque celer dēlābere cursū,
quaeque tuam mātrem tellūs ā parte sinistrā
suspicit (indigenae Sīdōnida nōmine dīcunt),
hanc pete, quodque procul montānō grāmine pāscī
armentum rēgāle vidēs, ad lītora verte!'
dīxit, et expulsī jamdūdum monte juvencī
lītora jussa petunt, ubi magnī fīlia rēgis
lūdere virginibus Tyriīs comitāta solēbat.
nōn bene conveniunt nec in ūnā sēde morantur
majestās et amor; scēptrī gravitāte relictā
ille pater rēctorque deum, cui dextra trisulcīs
ignibus armāta est, quī nūtū concutit orbem,
induitur faciem taurī mixtusque juvencīs
mūgit et in tenerīs fōrmōsus obambulat herbīs.
quippe color nivis est, quam nec vestīgia dūrī
calcāvēre pedis nec solvit aquāticus auster.
colla torīs exstant, armīs paleāria pendent,
cornua vāra quidem, sed quae contendere possīs
facta manū, pūrāque magis perlūcida gemmā.
nūllae in fronte minae, nec formīdābile lūmen:
pācem vultus habet. mīrātur Agēnore nāta,
quod tam fōrmōsus, quod proelia nūlla minētur;
sed quamvīs mītem metuit contingere prīmō,
mox adit et flōrēs ad candida porrigit ōra.
gaudet amāns et, dum veniat spērāta voluptās,
ōscula dat manibus; vix jam, vix cētera differt;
et nunc adlūdit viridīque exsultat in herbā,
nunc latus in fulvīs niveum dēpōnit harēnīs;
paulātimque metū dēmptō modo pectora praebet
virgineā plaudenda manū, modo cornua sertīs
inpedienda novīs; ausa est quoque rēgia virgō
nescia, quem premeret, tergō cōnsīdere taurī,
cum deus ā terrā siccōque ā lītore sēnsim
falsa pedum prīmīs vestīgia pōnit in undīs;
inde abit ulterius mediīque per aequora pontī
fert praedam: pavet haec lītusque ablāta relictum
respicit et dextrā cornum tenet, altera dorsō
inposita est; tremulae sinuantur flāmine vestēs.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation