Quaeritur intereā quī tantae pondera mōlis
sustineat tantōque queat succēdere rēgī:
dēstinat imperiō clārum praenūntia vērī
fāma Numam; nōn ille satis cognōsse Sabīnae
gentis habet rītūs, animō majōra capācī
concipit et, quae sit rērum nātūra, requīrit.
hujus amor cūrae patriā Curibusque relictīs
fēcit ut Herculeī penetrāret ad hospitis urbem.
Grāia quis Ītalicīs auctor posuisset in ōrīs
moenia, quaerentī sīc ē seniōribus ūnus
rettulit indigenīs, veteris nōn īnscius aevī:
'dīves ab Ōceanō būbus Jove nātus Hibērīs
lītora fēlīcī tenuisse Lacīnia cursū
fertur, et armentō tenerās errante per herbās
ipse domum magnī nec inhospita tēcta Crotōnis
intrāsse et requiē longum relevāsse labōrem
atque ita discēdēns, "aevō" dīxisse "nepōtum
hic locus urbis erit," prōmissaque vēra fuērunt.
nam fuit Argolicō generātus Alēmone quīdam
Myscelos, illīus dīs acceptissimus aevī.
hunc super incumbēns pressum gravitāte sopōris
claviger adloquitur: "lapidōsās Aesaris undās,
ī, pete dīversī; patriās, age, dēsere sēdēs."
et, nisi pāruerit, multa ac metuenda minātur;
post ea discēdunt pariter somnusque deusque
surgit Alēmonidēs tacitāque recentia mente
vīsa refert, pugnatque diū sententia sēcum:
nūmen abīre jubet, prohibent discēdere lēgēs,
poenaque mors posita est patriam mūtāre volentī.
candidus Ōceanō nitidum caput abdiderat Sōl,
et caput extulerat dēnsissima sīdereum Nox:
vīsus adesse īdem deus est eademque monēre
et, nisi pāruerit, plūra et graviōra minārī.
pertimuit patriumque simul trānsferre parābat
in sēdēs penetrāle novās: fit murmur in urbe,
sprētārumque agitur lēgum reus, utque perācta est
causa prior, crīmenque patet sine teste probātum,
squālidus ad superōs tollēns reus ōra manūsque
"ō cui jūs caelī bis sex fēcēre labōrēs,
fer, precor" inquit "opem! nam tū mihi crīminis auctor."
mōs erat antīquus niveīs ātrīsque lapillīs,
hīs damnāre reōs, illīs absolvere culpā;
tunc quoque sīc lāta est sententia trīstis, et omnis
calculus inmītem dēmittitur āter in urnam:
quae simul effūdit numerandōs versa lapillōs,
omnibus ē nigrō color est mūtātus in album,
candidaque Herculeō sententia nūmine facta
solvit Alēmonidēn: grātēs agit ille parentī
Amphitryōniadae ventīsque faventibus aequor
nāvigat Īonium Sallentīnumque Nerētum
praeterit et Sybarin Lacedaemoniumque Tarentum
Sīrīnōsque sinūs Crimisēnque et Iāpygis arva,
vixque pererrātis, quae spectant lītora, terrīs,
invenit Aesareī fātālia flūminis ōra
nec procul hinc tumulum, sub quō sacrāta Crotōnis
ossa tegēbat humus, jussāque ibi moenia terrā
condidit et nōmen tumulātī trāxit in urbem.'
tālia cōnstābat certā prīmōrdia fāmā
esse locī positaeque Italīs in fīnibus urbis.
Vir fuit hic ortū Samius, sed fūgerat ūnā
et Samon et dominōs odiōque tyrannidis exul
sponte erat isque licet caelī regiōne remōtōs
mente deōs adiit et, quae nātūra negābat
vīsibus hūmānīs, oculīs ea pectoris hausit,
cumque animō et vigilī perspexerat omnia cūrā,
in medium discenda dabat coetūsque silentum
dictaque mīrantum magnī prīmōrdia mundī
et rērum causās et, quid nātūra, docēbat,
quid deus, unde nivēs, quae fulminis esset orīgō,
Juppiter an ventī discussā nūbe tonārent,
quid quateret terrās, quā sīdera lēge meārent,
et quodcumque latet, prīmusque animālia mēnsīs
arguit inpōnī, prīmus quoque tālibus ōra
docta quidem solvit, sed nōn et crēdita, verbīs:
'Parcite, mortālēs, dapibus temerāre nefandīs
corpora! sunt frūgēs, sunt dēdūcentia rāmōs
pondere pōma suō tumidaeque in vītibus ūvae,
sunt herbae dulcēs, sunt quae mītēscere flammā
mollīrīque queant; nec vōbīs lacteus ūmor
ēripitur, nec mella thymī redolentia flōre:
prōdiga dīvitiās alimentaque mītia tellūs
suggerit atque epulās sine caede et sanguine praebet.
carne ferae sēdant jejūnia, nec tamen omnēs:
quippe equus et pecudēs armentaque grāmine vīvunt;
at quibus ingenium est inmānsuētumque ferumque,
Armeniae tigrēs īrācundīque leōnēs
cumque lupīs ursī, dapibus cum sanguine gaudent.
heu quantum scelus est in vīscera vīscera condī
congestōque avidum pinguēscere corpore corpus
alteriusque animāns animantis vīvere lētō!
scīlicet in tantīs opibus, quās, optima mātrum,
terra parit, nīl tē nisi trīstia mandere saevō
vulnera dente juvat rītūsque referre Cyclōpum,
nec, nisi perdiderīs alium, plācāre vorācis
et male mōrātī poteris jejūnia ventris!
'At vetus illa aetās, cui fēcimus aurea nōmen,
fētibus arboreīs et, quās humus ēducat, herbīs
fortūnāta fuit nec polluit ōra cruōre.
tunc et avēs tūtae mōvēre per āera pennās,
et lepus inpavidus mediīs errāvit in arvīs,
nec sua crēdulitās piscem suspenderat hāmō:
cūncta sine īnsidiīs nūllamque timentia fraudem
plēnaque pācis erant. postquam nōn ūtilis auctor
vīctibus invīdit, quisquis fuit ille, deōrum
corporeāsque dapēs avidum dēmersit in alvum,
fēcit iter scelerī, prīmōque ē caede ferārum
incaluisse potest maculātum sanguine ferrum
(idque satis fuerat) nostrumque petentia lētum
corpora missa necī salvā pietāte fatēmur:
sed quam danda necī, tam nōn epulanda fuērunt.
'Longius inde nefās abiit, et prīma putātur
hostia sūs meruisse morī, quia sēmina pandō
ēruerit rōstrō spemque intercēperit annī;
vīte caper morsā Bacchī mactandus ad ārās
dūcitur ultōris: nocuit sua culpa duōbus!
quid meruistis ovēs, placidum pecus inque tuendōs
nātum hominēs, plēnō quae fertis in ūbere nectar,
mollia quae nōbīs vestrās vēlāmina lānās
praebētis vītāque magis quam morte juvātis?
quid meruēre bovēs, animal sine fraude dolīsque,
innocuum, simplex, nātum tolerāre labōrēs?
inmemor est dēmum nec frūgum mūnere dignus,
quī potuit curvī dēmptō modo pondere arātrī
rūricolam mactāre suum, quī trīta labōre
illa, quibus totiēns dūrum renovāverat arvum,
tot dederat messēs, percussit colla secūrī.
nec satis est, quod tāle nefās committitur: ipsōs
īnscrīpsēre deōs scelerī nūmenque supernum
caede labōriferī crēdunt gaudēre juvencī!
victima lābe carēns et praestantissima fōrmā
(nam placuisse nocet) vittīs īnsignis et aurō
sistitur ante ārās auditque ignāra precantem
inpōnīque suae videt inter cornua frontī,
quās coluit, frūgēs percussaque sanguine cultrōs
īnficit in liquidā praevīsōs forsitan undā.
prōtinus ēreptās vīventī pectore fibrās
īnspiciunt mentēsque deum scrūtantur in illīs;
unde (famēs hominī vetitōrum tanta cibōrum)
audētis vescī, genus ō mortāle! quod, ōrō,
nē facite, et monitīs animōs advertite nostrīs!
cumque boum dabitis caesōrum membra palātō,
mandere vōs vestrōs scīte et sentīte colōnōs.
'Et quoniam deus ōra movet, sequar ōra moventem
rīte deum Delphōsque meōs ipsumque reclūdam
aethera et augustae reserābō ōrācula mentis:
magna nec ingeniīs investīgāta priōrum
quaeque diū latuēre, canam; juvat īre per alta
astra, juvat terrīs et inertī sēde relictā
nūbe vehī validīque umerīs īnsistere Atlantis
pālantēsque hominēs passim et ratiōnis egentēs
dēspectāre procul trepidōsque obitumque timentēs
sīc exhortārī seriemque ēvolvere fātī!
'Ō genus attonitum gelidae formīdine mortis,
quid Styga, quid tenebrās et nōmina vāna timētis,
māteriem vātum, falsīque perīcula mundī?
corpora, sīve rogus flammā seu tābe vetustās
abstulerit, mala posse patī nōn ūlla putētis!
morte carent animae semperque priōre relictā
sēde novīs domibus vīvunt habitantque receptae:
ipse ego (nam meminī) Trōjānī tempore bellī
Panthoidēs Euphorbus eram, cui pectore quondam
haesit in adversō gravis hasta minōris Atrīdae;
cognōvī clipeum, laevae gestāmina nostrae,
nūper Abantēīs templō Jūnōnis in Argīs!
omnia mūtantur, nihil interit: errat et illinc
hūc venit, hinc illūc, et quōslibet occupat artūs
spīritus ēque ferīs hūmāna in corpora trānsit
inque ferās noster, nec tempore dēperit ūllō,
utque novīs facilis signātur cēra figūrīs
nec manet ut fuerat nec fōrmam servat eandem,
sed tamen ipsa eadem est, animam sīc semper eandem
esse, sed in variās doceō migrāre figūrās.
ergō, nē pietās sit victa cupīdine ventris,
parcite, vāticinor, cognātās caede nefandā
exturbāre animās, nec sanguine sanguis alātur!
'Et quoniam magnō feror aequore plēnaque ventīs
vēla dedī: nihil est tōtō, quod perstet, in orbe.
cūncta fluunt, omnisque vagāns fōrmātur imāgō;
ipsa quoque adsiduō lābuntur tempora mōtū,
nōn secus ac flūmen; neque enim cōnsistere flūmen
nec levis hōra potest: sed ut unda inpellitur undā
urgēturque prior veniente urgetque priōrem,
tempora sīc fugiunt pariter pariterque sequuntur
et nova sunt semper; nam quod fuit ante, relictum est,
fitque, quod haut fuerat, mōmentaque cūncta novantur.
'Cernis et ēmēnsās in lūcem tendere noctēs,
et jubar hoc nitidum nigrae succēdere noctī;
nec color est īdem caelō, cum lassa quiēte
cūncta jacent mediā cumque albō Lūcifer exit
clārus equō rūrsusque alius, cum praevia lūcis
trādendum Phoebō Pallantias īnficit orbem.
ipse deī clipeus, terrā cum tollitur īmā,
māne rubet, terrāque rubet cum conditur īmā,
candidus in summō est, melior nātūra quod illīc
aetheris est terraeque procul contāgia fūgit.
nec pār aut eadem nocturnae fōrma Diānae
esse potest umquam semperque hodierna sequente,
sī crēscit, minor est, major, sī contrahit orbem.
'Quid? nōn in speciēs succēdere quattuor annum
adspicis, aetātis peragentem imitāmina nostrae?
nam tener et lactēns puerīque simillimus aevō
vēre novō est: tunc herba recēns et rōboris expers
turget et īnsolida est et spē dēlectat agrestēs;
omnia tunc flōrent, flōrumque colōribus almus
lūdit ager, neque adhūc virtūs in frondibus ūlla est.
trānsit in aestātem post vēr rōbustior annus
fitque valēns juvenis: neque enim rōbustior aetās
ūlla nec ūberior, nec quae magis ārdeat, ūlla est.
excipit autumnus, positō fervōre juventae
mātūrus mītisque inter juvenemque senemque
temperiē medius, sparsus quoque tempora cānīs.
inde senīlis hiems tremulō venit horrida passū,
aut spoliāta suōs, aut, quōs habet, alba capillōs.
'Nostra quoque ipsōrum semper requiēque sine ūllā
corpora vertuntur, nec quod fuimusve sumusve,
crās erimus; fuit illa diēs, quā sēmina tantum
spēsque hominum prīmae mātris latitāvimus alvō:
artificēs nātūra manūs admōvit et angī
corpora vīsceribus distentae condita mātris
nōluit ēque domō vacuās ēmīsit in aurās.
ēditus in lūcem jacuit sine vīribus īnfāns;
mox quadrupēs rītūque tulit sua membra ferārum,
paulātimque tremēns et nōndum poplite firmō
cōnstitit adjūtīs aliquō cōnāmine nervīs.
inde valēns vēlōxque fuit spatiumque juventae
trānsit et ēmeritīs mediī quoque temporis annīs
lābitur occiduae per iter dēclīve senectae.
subruit haec aevī dēmōlīturque priōris
rōbora: fletque Milōn senior, cum spectat inānēs
illōs, quī fuerant solidōrum mōle torōrum
Herculeīs similēs, fluidōs pendēre lacertōs;
flet quoque, ut in speculō rūgās adspexit anīlēs,
Tyndaris et sēcum, cūr sit bis rapta, requīrit.
tempus edāx rērum, tūque, invidiōsa vetustās,
omnia dēstruitis vitiātaque dentibus aevī
paulātim lentā cōnsūmitis omnia morte!
'Haec quoque nōn perstant, quae nōs elementa vocāmus,
quāsque vicēs peragant, animōs adhibēte: docēbō.
quattuor aeternus genitālia corpora mundus
continet; ex illīs duo sunt onerōsa suōque
pondere in īnferius, tellūs atque unda, feruntur,
et totidem gravitāte carent nūllōque premente
alta petunt, āēr atque āere pūrior ignis.
quae quamquam spatiō distent, tamen omnia fīunt
ex ipsīs et in ipsa cadunt: resolūtaque tellūs
in liquidās rārēscit aquās, tenuātus in aurās
āeraque ūmor abit, dēmptō quoque pondere rūrsus
in superōs āēr tenuissimus ēmicat ignēs;
inde retrō redeunt, īdemque retexitur ōrdō.
ignis enim dēnsum spissātus in āera trānsit,
hīc in aquās, tellūs glomerātā cōgitur undā.
'Nec speciēs sua cuique manet, rērumque novātrīx
ex aliīs aliās reparat nātūra figūrās:
nec perit in tōtō quicquam, mihi crēdite, mundō,
sed variat faciemque novat, nāscīque vocātur
incipere esse aliud, quam quod fuit ante, morīque
dēsinere illud idem. cum sint hūc forsitan illa,
haec trānslāta illūc, summā tamen omnia cōnstant.
'Nīl equidem dūrāre diū sub imāgine eādem
crēdiderim: sīc ad ferrum vēnistis ab aurō,
saecula, sīc totiēns versa est fortūna locōrum.
vīdī ego, quod fuerat quondam solidissima tellūs,
esse fretum, vīdī factās ex aequore terrās;
et procul ā pelagō conchae jacuēre marīnae,
et vetus inventa est in montibus ancora summīs;
quodque fuit campus, vallem dēcursus aquārum
fēcit, et ēluviē mōns est dēductus in aequor,
ēque palūdōsā siccīs humus āret harēnīs,
quaeque sitim tulerant, stāgnāta palūdibus ūment.
hīc fontēs nātūra novōs ēmīsit, at illīc
clausit, et aut īmīs commōta tremōribus orbis
flūmina prōsiliunt, aut excaecāta resīdunt.
sīc ubi terrēnō Lycus est ēpōtus hiātū,
existit procul hinc aliōque renāscitur ōre;
sīc modo conbibitur, tēctō modo gurgite lāpsus
redditur Argolicīs ingēns Erasīnus in arvīs,
et Mȳsum capitisque suī rīpaeque priōris
paenituisse ferunt, aliā nunc īre Caīcum;
nec nōn Sīcaniās volvēns Amenānus harēnās
nunc fluit, interdum suppressīs fontibus āret.
ante bibēbātur, nunc, quās contingere nōlīs,
fundit Anigros aquās, postquam, nisi vātibus omnis
ēripienda fidēs, illīc lāvēre bimembrēs
vulnera, clāvigerī quae fēcerat Herculis arcus.
quid? nōn et Scythicīs Hypanis dē montibus ortus,
quī fuerat dulcis, salibus vitiātur amārīs?
'Flūctibus ambītae fuerant Antissa Pharosque
et Phoenissa Tyros: quārum nunc īnsula nūlla est.
Leucada continuam veterēs habuēre colōnī:
nunc freta circueunt; Zanclē quoque jūncta fuisse
dīcitur Ītaliae, dōnec cōnfīnia pontus
abstulit et mediā tellūrem reppulit undā;
sī quaerās Helicēn et Būrin, Achāidas urbēs,
inveniēs sub aquīs, et adhūc ostendere nautae
inclīnāta solent cum moenibus oppida mersīs.
est prope Pitthēam tumulus Troezēna, sine ūllīs
arduus arboribus, quondam plānissima campī
ārea, nunc tumulus; nam (rēs horrenda relātū)
vīs fera ventōrum, caecīs inclūsa cavernīs,
exspīrāre aliquā cupiēns luctātaque frūstrā
līberiōre fruī caelō, cum carcere rīma
nūlla foret tōtō nec pervia flātibus esset,
extentam tumefēcit humum, ceu spīritus ōris
tendere vēsīcam solet aut dērepta bicornī
terga caprō; tumor ille locī permānsit et altī
collis habet speciem longōque indūruit aevō.
'Plūrima cum subeant audīta et cognita nōbīs,
pauca super referam. quid? nōn et lympha figūrās
datque capitque novās? mediō tua, corniger Ammōn,
unda diē gelida est, ortūque obitūque calēscit,
admōtīs Athamānas aquīs accendere lignum
nārrātur, minimōs cum lūna recessit in orbēs.
flūmen habent Ciconēs, quod pōtum saxea reddit
vīscera, quod tāctīs indūcit marmora rēbus;
Crāthis et huic Sybaris nostrīs conterminus ōrīs
ēlectrō similēs faciunt aurōque capillōs;
quodque magis mīrum est, sunt, quī nōn corpora tantum,
vērum animōs etiam valeant mūtāre liquōrēs:
cui nōn audīta est obscēnae Salmacis undae
Aethiopesque lacūs? quōs sī quis faucibus hausit,
aut furit aut patitur mīrum gravitāte sopōrem;
Clītoriō quīcumque sitim dē fonte levāvit,
vīna fugit gaudetque merīs abstēmius undīs,
seu vīs est in aquā calidō contrāria vīnō,
sīve, quod indigenae memorant, Amythāone nātus,
Proetidas attonitās postquam per carmen et herbās
ēripuit furiīs, pūrgāmina mentis in illās
mīsit aquās, odiumque merī permānsit in undīs.
huic fluit effectū dispār Lyncēstius amnis,
quem quīcumque parum moderātō gutture trāxit,
haut aliter titubat, quam sī mera vīna bibisset.
est locus Arcadiae, Pheneon dīxēre priōrēs,
ambiguīs suspectus aquīs, quās nocte timētō:
nocte nocent pōtae, sine noxā lūce bibuntur;
sīc aliās aliāsque lacūs et flūmina vīrēs
concipiunt. tempusque fuit, quō nāvit in undīs,
nunc sedet Ortygiē; timuit concursibus Argō
undārum sparsās Symplēgadas ēlīsārum,
quae nunc inmōtae perstant ventīsque resistunt.
nec quae sulphureīs ārdet fornācibus Aetnē,
ignea semper erit, neque enim fuit ignea semper.
nam sīve est animal tellūs et vīvit habetque
spīrāmenta locīs flammam exhālantia multīs,
spīrandī mūtāre viās, quotiēnsque movētur,
hās fīnīre potest, illās aperīre cavernās;
sīve levēs īmīs ventī cohibentur in antrīs
saxaque cum saxīs et habentem sēmina flammae
māteriam jactant, ea concipit ictibus ignem,
antra relinquentur sēdātīs frīgida ventīs;
sīve bitūmineae rapiunt incendia vīrēs,
lūteave exiguīs ārdēscunt sulphura fūmīs,
nempe, ubi terra cibōs alimentaque pinguia flammae
nōn dabit absūmptīs per longum vīribus aevum,
nātūraeque suum nūtrīmen dēerit edācī,
nōn feret illa famem dēsertaque dēseret ignis.
'Esse virōs fāma est in Hyperboreā Pallēnē,
quī soleant levibus vēlārī corpora plūmīs,
cum Trītōniacam noviēns subiēre palūdem;
haut equidem crēdō: sparsae quoque membra venēnīs
exercēre artēs Scythides memorantur eāsdem.
'Sīqua fidēs rēbus tamen est addenda probātīs,
nōnne vidēs, quaecumque morā fluidōve calōre
corpora tābuerint, in parva animālia vertī?
in scrobe dējectō mactātōs obrue taurōs
(cognita rēs ūsū): dē putrī viscere passim
flōrilegae nāscuntur apēs, quae mōre parentum
rūra colunt operīque favent in spemque labōrant.
pressus humō bellātor equus crābrōnis orīgō est;
concava lītoreō sī dēmās bracchia cancrō,
cētera suppōnās terrae, dē parte sepultā
scorpius exībit caudāque minābitur uncā;
quaeque solent cānīs frondēs intexere fīlīs
agrestēs tineae (rēs observāta colōnīs)
fērālī mūtant cum pāpiliōne figūram.
'Sēmina līmus habet viridēs generantia rānās,
et generat truncās pedibus, mox apta natandō
crūra dat, utque eadem sint longīs saltibus apta,
posterior partēs superat mēnsūra priōrēs.
nec catulus, partū quem reddidit ursa recentī,
sed male vīva carō est; lambendō māter in artūs
fingit et in fōrmam, quantam capit ipsa, redūcit.
nōnne vidēs, quōs cēra tegit sexangula fētūs
melliferārum apium sine membrīs corpora nāscī
et sērōsque pedēs sērāsque adsūmere pennās?
Jūnōnis volucrem, quae caudā sīdera portat,
armigerumque Jovis Cytherēiadasque columbās
et genus omne avium mediīs ē partibus ōvī,
nī scīret fierī, fierī quis posse putāret?
sunt quī, cum clausō putrefacta est spīna sepulcrō,
mūtārī crēdant hūmānās angue medullās.
'Haec tamen ex aliīs generis prīmōrdia dūcunt,
ūna est, quae reparet sēque ipsa resēminet, āles:
Assyriī phoenīca vocant; nōn frūge neque herbīs,
sed tūris lacrimīs et sūcō vīvit amōmī.
haec ubi quīnque suae conplēvit saecula vītae,
īlicis in rāmīs tremulaeque cacūmine palmae
unguibus et pūrō nīdum sibi cōnstruit ōre,
quō simul ac casiās et nardī lēnis aristās
quassaque cum fulvā substrāvit cinnama murrā,
sē super inpōnit fīnitque in odōribus aevum.
inde ferunt, totidem quī vīvere dēbeat annōs,
corpore dē patriō parvum phoenīca renāscī;
cum dedit huic aetās vīrēs, onerīque ferendō est,
ponderibus nīdī rāmōs levat arboris altae
fertque pius cūnāsque suās patriumque sepulcrum
perque levēs aurās Hyperīonis urbe potītus
ante forēs sacrās Hyperīonis aede repōnit.
'Sī tamen est aliquid mīrae novitātis in istīs,
alternāre vicēs et, quae modo fēmina tergō
passa marem est, nunc esse marem mīrēmur hyaenam;
id quoque, quod ventīs animal nūtrītur et aurā,
prōtinus adsimulat, tetigit quōscumque colōrēs.
victa racēmiferō lyncās dedit India Bacchō:
ē quibus, ut memorant, quicquid vēsīca remīsit,
vertitur in lapidēs et congelat āere tāctō.
sīc et cūralium quō prīmum contigit aurās
tempore, dūrēscit: mollis fuit herba sub undīs.
'Dēsinet ante diēs et in altō Phoebus anhēlōs
aequore tinguet equōs, quam cōnsequar omnia verbīs
in speciēs trānslāta novās: sīc tempora vertī
cernimus atque illās adsūmere rōbora gentēs,
concidere hās; sīc magna fuit cēnsūque virīsque
perque decem potuit tantum dare sanguinis annōs,
nunc humilis veterēs tantummodo Trōja ruīnās
et prō dīvitiīs tumulōs ostendit avōrum.
clāra fuit Spartē, magnae viguēre Mycēnae,
nec nōn et Cecropis, nec nōn Amphīonis arcēs.
vīle solum Spartē est, altae cecidēre Mycēnae,
Oedipodīoniae quid sunt, nisi nōmina, Thēbae?
quid Pandīoniae restant, nisi nōmen, Athēnae?
nunc quoque Dardaniam fāma est cōnsurgere Rōmam,
Appennīnigenae quae proxima Thybridis undīs
mōle sub ingentī rērum fundāmina pōnit:
haec igitur fōrmam crēscendō mūtat et ōlim
inmēnsī caput orbis erit! sīc dīcere vātēs
fāticināsque ferunt sortēs, quantumque recordor,
Prīamidēs Helenus flentī dubiōque salūtis
dīxerat Aenēae, cum rēs Trōjāna labāret:
"nāte deā, sī nōta satis praesāgia nostrae
mentis habēs, nōn tōta cadet tē sospite Trōja!
flamma tibī ferrumque dabunt iter: ībis et ūnā
Pergama rapta ferēs, dōnec Trōjaeque tibīque
externum patriā contingat amīcius arvum,
urbem et jam cernō Phrygiōs dēbēre nepōtēs,
quanta nec est nec erit nec vīsa priōribus annīs.
hanc aliī procerēs per saecula longa potentem,
sed dominam rērum dē sanguine nātus Iūlī
efficiet, quō cum tellūs erit ūsa, fruentur
aetheriae sēdēs, caelumque erit exitus illī."
haec Helenum cecinisse penātigerō Aenēae
mente memor referō cognātaque moenia laetor
crēscere et ūtiliter Phrygibus vīcisse Pelasgōs.
'Nē tamen oblītīs ad mētam tendere longē
exspatiēmur equīs, caelum et quodcumque sub illō est,
inmūtat fōrmās, tellūsque et quicquid in illā est.
nōs quoque, pars mundī, quoniam nōn corpora sōlum,
vērum etiam volucrēs animae sumus, inque ferīnās
possumus īre domōs pecudumque in pectora condī,
corpora, quae possunt animās habuisse parentum
aut frātrum aut aliquō jūnctōrum foedere nōbīs
aut hominum certē, tūta esse et honesta sināmus
nēve Thyestēīs cumulēmus vīscera mēnsīs!
quam male cōnsuēscit, quem sē parat ille cruōrī
inpius hūmānō, vitulī quī guttura ferrō
rumpit et inmōtās praebet mūgītibus aurēs,
aut quī vāgītūs similēs puerīlibus haedum
ēdentem jugulāre potest aut ālite vēscī,
cui dedit ipse cibōs! quantum est, quod dēsit in istīs
ad plēnum facinus? quō trānsitus inde parātur?
bōs aret aut mortem seniōribus inputet annīs,
horriferum contrā boreān ovis arma ministret,
ūbera dent saturae manibus pressanda capellae!
rētia cum pedicīs laqueōsque artēsque dolōsās
tollite! nec volucrem viscātā fallite virgā
nec formīdātīs cervōs inlūdite pinnīs
nec cēlāte cibīs uncōs fallācibus hāmōs;
perdite sīqua nocent, vērum haec quoque perdite tantum:
ōra cruōre vacent alimentaque mītia carpant!'
Tālibus atque aliīs īnstrūctō pectore dictīs
in patriam remeāsse ferunt ultrōque petītum
accēpisse Numam populī Latiālis habēnās.
conjuge quī fēlīx nymphā ducibusque Camēnīs
sacrificōs docuit rītūs gentemque ferōcī
adsuētam bellō pācis trādūxit ad artēs.
quī postquam senior rēgnumque aevumque perēgit,
exstīnctum Latiaeque nurūs populusque patrēsque
dēflēvēre Numam; nam conjūnx urbe relictā
vallis Arīcīnae dēnsīs latet abdita silvīs
sacraque Orestēae gemitū questūque Diānae
inpedit. ā! quotiēns nymphae nemorisque lacūsque,
nē faceret, monuēre et cōnsōlantia verba
dīxērunt! quotiēns flentī Thēsēius hērōs
'siste modum,' dīxit 'neque enim fortūna querenda
sōla tua est; similēs aliōrum respice cāsūs:
mītius ista ferēs, utinamque exempla dolentem
nōn mea tē possent relevāre! sed et mea possunt.
'Fandō aliquem Hippolytum vestrās sī contigit aurēs
crēdulitāte patris, scelerātae fraude novercae
occubuisse necī, mīrābere, vixque probābō,
sed tamen ille ego sum. mē Pāsiphaēia quondam
temptātum frūstrā patrium temerāre cubīle,
quod voluit, fīnxit voluisse et, crīmine versō
(indiciīne metū magis offēnsāne repulsae?)
damnāvit, meritumque nihil pater ēicit urbe
hostīlīque caput prece dētestātur euntis.
Pitthēam profugō currū Troezēna petēbam
jamque Corinthiacī carpēbam lītora pontī,
cum mare surrēxit, cumulusque inmānis aquārum
in montis speciem curvārī et crēscere vīsus
et dare mūgītūs summōque cacūmine findī;
corniger hinc taurus ruptīs expellitur undīs
pectoribusque tenus mollēs ērēctus in aurās
nāribus et patulō partem maris ēvomit ōre.
corda pavent comitum, mihi mēns interrita mānsit
exiliīs contenta suīs, cum colla ferōcēs
ad freta convertunt adrēctīsque auribus horrent
quadrupedēs mōnstrīque metū turbantur et altīs
praecipitant currum scopulīs; ego dūcere vānā
frēna manū spūmīs albentibus oblita luctor
et retrō lentās tendō resupīnus habēnās.
nec tamen hās vīrēs rabiēs superāsset equōrum,
nī rota, perpetuum quā circumvertitur axem,
stīpitis occursū frācta ac disjecta fuisset.
excutior currū, lōrīsque tenentibus artūs
vīscera vīva trahī, nervōs in stipe tenērī,
membra rapī partim partimque reprēnsa relinquī,
ossa gravem dare frācta sonum fessamque vidērēs
exhālārī animam nūllāsque in corpore partēs,
nōscere quās possēs: ūnumque erat omnia vulnus.
num potes aut audēs clādī conpōnere nostrae,
nympha, tuam? vīdī quoque lūce carentia rēgna
et lacerum fōvī Phlegethontide corpus in undā,
nec nisi Apollineae validō medicāmine prōlis
reddita vīta foret; quam postquam fortibus herbīs
atque ope Paeoniā Dīte indignante recēpī,
tum mihi, nē praesēns augērem mūneris hujus
invidiam, dēnsās objēcit Cynthia nūbēs,
utque forem tūtus possemque inpūne vidērī,
addidit aetātem nec cognōscenda relīquit
ōra mihī Crētēnque diū dubitāvit habendam
trāderet an Dēlon: Dēlō Crētēque relictīs
hīc posuit nōmenque simul, quod possit equōrum
admonuisse, jubet dēpōnere "quī" que "fuistī
Hippolytus," dīxit "nunc īdem Virbius estō!"
hoc nemus inde colō dē dīsque minōribus ūnus
nūmine sub dominae lateō atque accēnseor illī.'
Nōn tamen Ēgeriae lūctūs aliēna levāre
damna valent; montisque jacēns rādīcibus īmīs
līquitur in lacrimās, dōnec pietāte dolentis
mōta soror Phoebī gelidum dē corpore fontem
fēcit et aeternās artūs tenuāvit in undās.
Et nymphās tetigit nova rēs, et Amāzone nātus
haut aliter stupuit, quam cum Tyrrhēnus arātor
fātālem glaebam mediīs adspexit in arvīs
sponte suā prīmum nūllōque agitante movērī,
sūmere mox hominis terraeque āmittere fōrmam
ōraque ventūrīs aperīre recentia fātīs:
indigenae dīxēre Tagēn, quī prīmus Etrūscam
ēdocuit gentem cāsūs aperīre futūrōs;
utve Palātīnīs haerentem collibus ōlim
cum subitō vīdit frondēscere Rōmulus hastam,
quae rādīce novā, nōn ferrō stābat adāctō
et jam nōn tēlum, sed lentī vīminis arbor
nōn exspectātās dabat admīrantibus umbrās;
aut sua flūmineā cum vīdit Cīpus in undā
cornua (vīdit enim) falsamque in imāgine crēdēns
esse fidem, digitīs ad frontem saepe relātīs,
quae vīdit, tetigit, nec jam sua lūmina damnāns
restitit, ut victor domitō veniēbat ab hoste,
ad caelumque oculōs et eōdem bracchia tollēns
'quicquid,' ait 'superī, mōnstrō portenditur istō,
seu laetum est, patriae laetum populōque Quirīnī,
sīve mināx, mihi sit.' viridīque ē caespite factās
plācat odōrātīs herbōsās ignibus ārās
vīnaque dat paterīs mactātārumque bidentum,
quid sibi significent, trepidantia cōnsulit exta;
quae simul adspexit Tyrrhēnae gentis haruspex,
magna quidem rērum mōlīmina vīdit in illīs,
nōn manifēsta tamen; cum vērō sustulit ācre
ā pecudis fibrīs ad Cīpī cornua lūmen,
'rēx,' ait 'ō! salvē! tibi enim, tibi, Cīpe, tuīsque
hic locus et Latiae pārēbunt cornibus arcēs.
tū modo rumpe morās portāsque intrāre patentēs
adproperā! sīc fāta jubent; namque urbe receptus
rēx eris et scēptrō tūtus potiēre perennī.'
rettulit ille pedem torvamque ā moenibus urbis
āvertēns faciem 'procul, ā! procul ōmina' dīxit
'tālia dī pellant! multōque ego jūstius aevum
exul agam, quam mē videant Capitōlia rēgem.'
dīxit et extemplō populumque gravemque senātum
convocat, ante tamen pācālī cornua laurō
vēlat et aggeribus factīs ā mīlite fortī
īnsistit prīscōque deōs ē mōre precātus
'est' ait 'hīc ūnus, quem vōs nisi pellitis urbe,
rēx erit: is quī sit, signō, nōn nōmine dīcam:
cornua fronte gerit! quem vōbīs indicat augur,
sī Rōmam intrārit, famulāria jūra datūrum.
ille quidem potuit portās inrumpere apertās,
sed nōs obstitimus, quamvīs conjūnctior illō
nēmo mihi est: vōs urbe virum prohibēte, Quirītēs,
vel, sī dignus erit, gravibus vincīte catēnīs
aut fīnīte metum fātālis morte tyrannī!'
quālia succīnctīs, ubi trux īnsībilat eurus,
murmura pīnētīs fīunt, aut quālia flūctūs
aequoreī faciunt, sīquis procul audiat illōs,
tāle sonat populus; sed per cōnfūsa frementis
verba tamen vulgī vōx ēminet ūna 'quis ille est?'
et spectant frontēs praedictaque cornua quaerunt.
rūrsus ad hōs Cīpus 'quem poscitis,' inquit 'habētis'
et dēmptā capitī populō prohibente corōnā
exhibuit geminō praesignia tempora cornū.
dēmīsēre oculōs omnēs gemitumque dedēre
atque illud meritīs clārum (quis crēdere possit?)
invītī vīdēre caput: nec honōre carēre
ulterius passī fēstam inposuēre corōnam;
at procerēs, quoniam mūrōs intrāre vetāris,
rūris honōrātī tantum tibi, Cīpe, dedēre,
quantum dēpressō subjectīs bōbus arātrō
conplectī possēs ad fīnem lūcis ab ortū.
cornuaque aerātīs mīram referentia fōrmam
postibus īnsculpunt, longum mānsūra per aevum.
Pandite nunc, Mūsae, praesentia nūmina vātum,
(scītis enim, nec vōs fallit spatiōsa vetustās,)
unde Corōnīdēn circumflua Thybridis altī
īnsula Rōmuleae sacrīs adjēcerit urbis.
Dīra luēs quondam Latiās vitiāverat aurās,
pallidaque exsanguī squālēbant corpora morbō.
fūneribus fessī postquam mortālia cernunt
temptāmenta nihil, nihil artēs posse medentum,
auxilium caeleste petunt mediamque tenentēs
orbis humum Delphōs adeunt, ōrācula Phoebī,
utque salūtiferā miserīs succurrere rēbus
sorte velit tantaeque urbis mala fīniat, ōrant:
et locus et laurus et, quās habet ipse, pharetrae
intremuēre simul, cortīnaque reddidit īmō
hanc adytō vōcem pavefactaque pectora mōvit
'quod petis hinc, propiōre locō, Rōmāne, petīssēs,
et pete nunc propiōre locō: nec Apolline vōbīs,
quī minuat lūctūs, opus est, sed Apolline nātō.
īte bonīs avibus prōlemque accersite nostram.'
jussa deī prūdēns postquam accēpēre senātus,
quam colat, explōrant, juvenis Phoebēius urbem,
quīque petant ventīs Epidauria lītora, mittunt;
quae simul incurvā missī tetigēre carīnā,
concilium Grāiōsque patrēs adiēre, darentque,
ōrāvēre, deum, quī praesēns fūnera gentis
fīniat Ausoniae: certās ita dīcere sortēs.
dissidet et variat sententia, parsque negandum
nōn putat auxilium, multī retinēre suamque
nōn ēmittere opem nec nūmina trādere suādent:
dum dubitant, sēram pepulēre crepuscula lūcem;
umbraque tellūris tenebrās indūxerat orbī,
cum deus in somnīs opifer cōnsistere vīsus
ante tuum, Rōmāne, torum, sed quālis in aede
esse solet, baculumque tenēns agreste sinistrā
caesariem longae dextrā dēdūcere barbae
et placidō tālēs ēmittere pectore vōcēs:
'pōne metūs! veniam simulācraque nostra relinquam.
hunc modo serpentem, baculum quī nexibus ambit,
perspice et usque notā vīsū, ut cognōscere possīs!
vertar in hunc: sed major erō tantusque vidēbor,
in quantum vertī caelestia corpora dēbent.'
extemplō cum vōce deus, cum vōce deōque
somnus abit, somnīque fugam lūx alma secūta est.
postera sīdereōs aurōra fugāverat ignēs:
incertī, quid agant, procerēs ad templa petītī
conveniunt operōsa deī, quāque ipse morārī
sēde velit, signīs caelestibus indicet, ōrant.
vix bene dēsierant, cum cristīs aureus altīs
in serpente deus praenūntia sībila mīsit
adventūque suō signumque ārāsque forēsque
marmoreumque solum fastīgiaque aurea mōvit
pectoribusque tenus mediā sublīmis in aede
cōnstitit atque oculōs circumtulit igne micantēs:
territa turba pavet, cognōvit nūmina castōs
ēvīnctus vittā crīnēs albente sacerdōs
et 'deus ēn, deus est! animīs linguīsque favēte,
quisquis ades!' dīxit 'sīs, ō pulcherrime, vīsus
ūtiliter populōsque juvēs tua sacra colentēs!'
quisquis adest, vīsum venerātur nūmen, et omnēs
verba sacerdōtis referunt gemināta piumque
Aeneadae praestant et mente et vōce favōrem.
adnuit hīs mōtīsque deus rata pignora cristīs
ter repetīta dedit vibrātā sībila linguā;
tum gradibus nitidīs dēlābitur ōraque retrō
flectit et antīquās abitūrus respicit ārās
adsuētāsque domōs habitātaque templa salūtat.
inde per injectīs adopertam flōribus ingēns
serpit humum flectitque sinūs mediamque per urbem
tendit ad incurvō mūnītōs aggere portūs.
restitit hīc agmenque suum turbaeque sequentis
officium placidō vīsus dīmittere vultū
corpus in Ausoniā posuit rate: nūminis illa
sēnsit onus, pressa estque deī gravitāte carīna;
Aeneadae gaudent caesōque in lītore taurō
torta corōnātae solvunt retinācula nāvis.
inpulerat levis aura ratem: deus ēminet altē
inpositāque premēns puppim cervīce recurvam
caeruleās dēspectat aquās modicīsque per aequor
Īonium zephyrīs sextae Pallantidos ortū
Ītaliam tenuit praeterque Lacīnia templō
nōbilitāta deae Scylacēaque lītora fertur;
linquit Iāpygiam laevīsque Amphrīsia rēmīs
saxa fugit, dextrā praerupta Celennia parte,
Rōmethiumque legit Caulōnaque Nāryciamque
ēvincitque fretum Siculīque angusta Pelōrī
Hippotadaeque domōs rēgis Temesēsque metalla
Leucosiamque petit tepidīque rosāria Paestī.
inde legit Capreās prōmunturiumque Minervae
et Surrentīnō generōsōs palmite collēs
Herculeamque urbem Stabiāsque et in ōtia nātam
Parthenopēn et ab hāc Cūmaeae templa Sibyllae.
hinc calidī fontēs lentisciferumque tenētur
Līternum multamque trahēns sub gurgite harēnam
Volturnus niveīsque frequēns Sinuessa columbīs
Minturnaeque gravēs et quam tumulāvit alumnus
Antiphataeque domus Trāchāsque obsessa palūde
et tellūs Circaea et spissī lītoris Antium.
hūc ubi vēliferam nautae advertēre carīnam,
(asper enim jam pontus erat), deus explicat orbēs
perque sinūs crēbrōs et magna volūmina lābēns
templa parentis init flāvum tangentia lītus.
aequore plācātō patriās Epidaurius ārās
linquit et hospitiō jūnctī sibi nūminis ūsus
lītoream tractū squāmae crepitantis harēnam
sulcat et innīxus moderāmine nāvis in altā
puppe caput posuit, dōnec Castrumque sacrāsque
Lāvīnī sēdēs Tiberīnaque ad ōstia vēnit.
hūc omnis populī passim mātrumque patrumque
obvia turba ruit, quaeque ignēs, Trōica, servant,
Vesta, tuōs, laetōque deum clāmōre salūtant.
quāque per adversās nāvis cita dūcitur undās,
tūra super rīpās ārīs ex ōrdine factīs
parte ab utrāque sonant et odōrant āera fūmīs,
ictaque conjectōs incalfacit hostia cultrōs.
jamque caput rērum, Rōmānam intrāverat urbem:
ērigitur serpēns summōque acclīnia mālō
colla movet sēdēsque sibī circumspicit aptās.
scinditur in geminās partēs circumfluus amnis
(Īnsula nōmen habet) laterumque ā parte duōrum
porrigit aequālēs mediā tellūre lacertōs:
hūc sē dē Latiā pīnū Phoebēius anguis
contulit et fīnem speciē caeleste resūmptā
lūctibus inposuit vēnitque salūtifer urbī.
Hic tamen accessit dēlūbrīs advena nostrīs:
Caesar in urbe suā deus est; quem Mārte togāque
praecipuum nōn bella magis fīnīta triumphīs
rēsque domī gestae properātaque glōria rērum
in sīdus vertēre novum stēllamque comantem,
quam sua prōgeniēs; neque enim dē Caesaris āctīs
ūllum majus opus, quam quod pater exstitit hujus:
scīlicet aequoreōs plūs est domuisse Britannōs
perque papȳriferī septemflua flūmina Nīlī
victrīcēs ēgisse ratēs Numidāsque rebellēs
Cīnyphiumque Jubam Mithridātēīsque tumentem
nōminibus Pontum populō adjēcisse Quirīnī
et multōs meruisse, aliquōs ēgisse triumphōs,
quam tantum genuisse virum, quō praeside rērum
hūmānō generī, superī, fāvistis abundē!
nē foret hic igitur mortālī sēmine crētus,
ille deus faciendus erat; quod ut aurea vīdit
Aenēae genetrīx, vīdit quoque trīste parārī
pontificī lētum et conjūrāta arma movērī,
palluit et cūnctīs, ut cuique erat obvia, dīvīs
'adspice,' dīcēbat 'quantā mihi mōle parentur
īnsidiae, quantāque caput cum fraude petātur,
quod dē Dardaniō sōlum mihi restat Iūlō.
sōlane semper erō jūstīs exercita cūrīs,
quam modo Tȳdīdae Calydōnia vulneret hasta,
nunc male dēfēnsae cōnfundant moenia Trōjae,
quae videam nātum longīs errōribus āctum
jactārīque fretō sēdēsque intrāre silentum
bellaque cum Turnō gerere, aut, sī vēra fatēmur,
cum Jūnōne magis? quid nunc antīqua recordor
damna meī generis? timor hic meminisse priōrum
nōn sinit; ēn acuī scelerātōs cernitis ēnsēs.
quōs prohibēte, precor, facinusque repellite nēve
caede sacerdōtis flammās exstinguite Vestae!'
Tālia nēquīquam tōtō Venus ānxia caelō
verba jacit superōsque movet, quī rumpere quamquam
ferrea nōn possunt veterum dēcrēta sorōrum,
signa tamen lūctūs dant haut incerta futūrī;
arma ferunt inter nigrās crepitantia nūbēs
terribilēsque tubās audītaque cornua caelō
praemonuisse nefās; sōlis quoque trīstis imāgō
lūrida sollicitīs praebēbat lūmina terrīs;
saepe facēs vīsae mediīs ārdēre sub astrīs,
saepe inter nimbōs guttae cecidēre cruentae;
caerulus et vultum ferrūgine Lūcifer ātrā
sparsus erat, sparsī lūnārēs sanguine currūs;
trīstia mīlle locīs Stygius dedit ōmina būbō,
mīlle locīs lacrimāvit ebur, cantūsque feruntur
audītī sānctīs et verba minantia lūcīs.
victima nūlla litat, magnōsque īnstāre tumultūs
fibra monet, caesumque caput reperītur in extīs,
inque forō circumque domōs et templa deōrum
nocturnōs ululāsse canēs umbrāsque silentum
errāvisse ferunt mōtamque tremōribus urbem.
nōn tamen īnsidiās ventūraque vincere fāta
praemonitūs potuēre deum, strictīque feruntur
in templum gladiī: neque enim locus ūllus in urbe
ad facinus dīramque placet nisi cūria caedem.
tum vērō Cytherēa manū percussit utrāque
pectus et Aeneadēn mōlītur condere nūbe,
quā prius īnfēstō Paris est ēreptus Atrīdae,
et Diomēdēōs Aenēās fūgerat ēnsēs.
tālibus hanc genitor: 'sōla īnsuperābile fātum,
nāta, movēre parās? intrēs licet ipsa sorōrum
tēcta trium: cernēs illīc mōlīmine vastō
ex aere et solidō rērum tabulāria ferrō,
quae neque concursum caelī neque fulminis īram
nec metuunt ūllās tūta atque aeterna ruīnās;
inveniēs illīc incīsa adamante perennī
fāta tuī generis: lēgī ipse animōque notāvī
et referam, nē sīs etiamnum ignāra futūrī.
hic sua conplēvit, prō quō, Cytherēa, labōrās,
tempora, perfectīs, quōs terrae dēbuit, annīs.
ut deus accēdat caelō templīsque colātur,
tū faciēs nātusque suus, quī nōminis hērēs
inpositum feret ūnus onus caesīque parentis
nōs in bella suōs fortissimus ultor habēbit.
illius auspiciīs obsessae moenia pācem
victa petent Mutinae, Pharsālia sentiet illum,
Ēmathiīque iterum madefīent caede Philippī,
et magnum Siculīs nōmen superābitur undīs,
Rōmānīque ducis conjūnx Aegyptia taedae
nōn bene fīsa cadet, frūstrāque erit illa mināta,
servītūra suō Capitōlia nostra Canōpō.
quid tibi barbariam gentēsque ab utrōque jacentēs
ōceanō numerem? quodcunque habitābile tellūs
sustinet, hujus erit: pontus quoque serviet illī!
'Pāce datā terrīs animum ad cīvīlia vertet
jūra suum lēgēsque feret jūstissimus auctor
exemplōque suō mōrēs reget inque futūrī
temporis aetātem ventūrōrumque nepōtum
prōspiciēns prōlem sānctā dē conjuge nātam
ferre simul nōmenque suum cūrāsque jubēbit,
nec nisi cum senior Pyliōs aequāverit annōs,
aetheriās sēdēs cognātaque sīdera tanget.
hanc animam intereā caesō dē corpore raptam
fac jubar, ut semper Capitōlia nostra forumque
dīvus ab excelsā prōspectet Jūlius aede!'
Vix ea fātus erat, mediā cum sēde senātūs
cōnstitit alma Venus nūllī cernenda suīque
Caesaris ēripuit membrīs nec in āera solvī
passa recentem animam caelestibus intulit astrīs
dumque tulit, lūmen capere atque ignēscere sēnsit
ēmīsitque sinū: lūnā volat altius illa
flammiferumque trahēns spatiōsō līmite crīnem
stēlla micat nātīque vidēns bene facta fatētur
esse suīs majōra et vincī gaudet ab illō.
hic sua praeferrī quamquam vetat ācta paternīs,
lībera fāma tamen nūllīsque obnoxia jussīs
invītum praefert ūnāque in parte repugnat:
sīc magnus cēdit titulīs Agamemnonis Atreus,
Aegea sīc Thēseus, sīc Pēlea vīcit Achillēs;
dēnique, ut exemplīs ipsōs aequantibus ūtar,
sīc et Sāturnus minor est Jove: Juppiter arcēs
temperat aetheriās et mundī rēgna trifōrmis,
terra sub Augustō est; pater est et rēctor uterque.
dī, precor, Aenēae comitēs, quibus ēnsis et ignis
cessērunt, dīque Indigetes genitorque Quirīne
urbis et invictī genitor Grādīve Quirīnī
Vestaque Caesareōs inter sacrāta penātēs,
et cum Caesareā tū, Phoebe domestice, Vestā,
quīque tenēs altus Tarpējās Juppiter arcēs,
quōsque aliōs vātī fās appellāre piumque est:
tarda sit illa diēs et nostrō sērior aevō,
quā caput Augustum, quem temperat, orbe relictō
accēdat caelō faveatque precantibus absēns!
Jamque opus exēgī, quod nec Jovis īra nec ignis
nec poterit ferrum nec edāx abolēre vetustās.
cum volet, illa diēs, quae nīl nisi corporis hujus
jūs habet, incertī spatium mihi fīniat aevī:
parte tamen meliōre meī super alta perennis
astra ferar, nōmenque erit indēlēbile nostrum,
quāque patet domitīs Rōmāna potentia terrīs,
ōre legar populī, perque omnia saecula fāmā,
sīquid habent vērī vātum praesāgia, vīvam.