Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Tyranni Triginta

Chapter 9

Text kindly provided by Perseus

Ingenuus

Tusco et Basso consulibus cum Gallienus vino et popinis vacaret cumque se lenonibus, mimis et meretricibus dederet ac bona naturae luxuriae continuatione deperderet, Ingenuus, qui Pannonias tunc regebat, a Moesiacis legionibus imperator est dictus, ceteris Pannoniarum volentibus, neque in quoquam melius consultum rei publicae a militibus videbatur quam quod instantibus Sarmatis creatus est imperator,

qui fessis rebus mederi sua virtute potuisset, causa autem ipsi arripiendi tunc imperii fuit, ne suspectus esset imperatoribus, quod erat fortissimus ac rei publicae necessarius et militibus, quod imperantes vehementer

movet, acceptissimus, sed Gallienus, ut erat nequam et perditus, ita etiam, ubi necessitas coegisset, velox, fortis, vehemens, crudelis, denique Ingenuum conflictu habito vicit eoque occiso in omnes Moesiacos [1] [2] tam milites quam cives asperrime saeviit. nec quemquam suae crudelitatis exsortem reliquit, usque adeo asper et truculentus ut plerasque civitates vacuas a

virili sexu relinqueret, fertur sane item Ingenuus civitate capta in aquam se mersisse [3] atque ita vitam finisse, ne in tyranni crudelis potestatem veniret.

Exstat sane epistula Gallieni, quam ad Celerem Verianum scripsit, qua eius nimietas crudelitatis ostenditur. quam ego idcirco interposui ut omnes intellegerent hominem luxuriosum crudelissimum esse, si necessitas postulet :

“Gallienus Veriano. non mihi satisfacies, si tantum armatos occideris, quos et fors in bellis interimere

potuisset, perimendus est omnis sexus virilis, si et senes atque impuberes sine reprehensione nostra

occidi possent, occidendus est quicumque male voluit, occidendus est quicumque male dixit contra me, contra Valeriani filium, contra tot principum

patrem et fratrem. Ingenuus factus est imperator, lacera, occide, concide, animum meum intellege, mea mente irascere, qui haec manu mea scripsi.”

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation