Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Tyranni Triginta

Chapter 31

Text kindly provided by Perseus

Victoria

Non tam digna res erat ut etiam Vitruvia sive Victoria in litteras mitteretur, nisi Gallieni mores hoc facerent ut memoria dignae etiam mulieres censerentur.

Victoria enim, ubi filium ac nepotem a militibus vidit occisos, Postumum, deinde Lollianum, Marium etiam, quem principem milites nuncupaverant, interemptos, Tetricum, de quo superius dictum est, ad imperium hortata est, ut virile semper facinus auderet, insignita est praeterea hoc titulo, ut castrorum

se diceret matrem, cusi sunt eius nummi aerei, aurei et argentei, quorum hodieque forma

exstat apud Treviros, quae quidem non diutius vixit, nam Tetrico imperante, ut plerique loquuntur, occisa, ut alii adserunt, fatali necessitate consumpta.

Haec sunt quae de triginta tyrannis dicenda videbantur, quos ego in unum volumen idcirco contuli, ne, de singulis si [1] singula quaeque narrarem, nascerentur indigna fastidia et ea quae ferre lector non

posset. nunc ad Claudium principem redeo. de quo speciale mihi volumen quamvis breve merito vitae illius videtur edendum addito fratre singulari viro, ita ut de familia tam sancta et tam nobili saltem [2] pauca referantur.

Studiose in medio feminas posui ad ludibrium Gallieni, quo nihil prodigiosius passa est Romana res publica, duos etiam nunc tyrannos quasi extra numerum, quod alieni essent temporis, additurus, unum qui fuit Maximini temporibus, alterum qui Claudii, ut tyrannorum triginta vitae [3] hoc volumine

tenerentur. quaeso, qui expletum iam librum acceperas, boni consulas atque hos volumini tuo volens addas, quos ego, quem ad modum Valentem superiorem huic volumini, sic post Claudium et Aurelianum iis qui inter Tacitum et Diocletianum fuerunt addere

destinaveram. sed errorem meum memor historiae

diligentia tuae eruditionis avertit. habeo igitur gratiam, quod titulum meum prudentiae tuae benignitas implevit, nemo in Templo Pacis dicturus est me feminas inter tyrannos, tyrannas videlicet vel tyrannides, ut ipsi de me solent cum risu et ioco [4]

iactitare, posuisse. habent integrum numerum ex

arcanis historiae in meas litteras datum. Titus enim et Censorinus addentur, [5] quorum unus, ut dixi, sub Maximino, alter sub Claudio fuit, qui ambo ab iisdem militibus a quibus purpura velati fuerant interempti sunt.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation