Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Tyranni Triginta

Chapter 2

Text kindly provided by Perseus

Cyriades

Hic patrem Cyriadem fugiens, dives et nobilis, cum luxuria sua et moribus perditis sanctum senem gravaret, direpta magna parte auri, argenti etiam infinito

pondere Persas petiit, atque inde Sapori regi coniunctus atque sociatus, cum hortator belli Romanis inferendi fuisset, Odomastem primum, deinde Saporem ad Romanum solum traxit; Antiochia etiam

capta et Caesarea Caesareanum nomen meruit, atque inde vocatus Augustus, cum omnem orientem vel virium vel audaciae terrore quateret, patrem vero interemisset (quod alii historici negant factum), ipse per insidias suorum, cum Valerianus iam ad bellum

Persicum veniret, occisus est. neque plus de hoc historiae quicquam mandatum est quod dignum memoratu esse videatur, quem clarum perfugium et parricidium et aspera tyrannis et [1] summa luxuria litteris dederunt.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation