Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Tyranni Triginta

Chapter 18

Text kindly provided by Perseus

Ballista

De hoc, utrum imperaverit, scriptores inter se ambigunt. multi enim dicunt Quieto per Odae- nathum occiso Ballistae veniam datam et tamen eum imperasse, quod nec Gallieno nec Aureolo nec Odaenatho

se crederet, alii adserunt privatum eum in agro suo, quem apud Daphnidem sibi compararat, interemptum.

multi et sumpsisse illum purpuram, ut more Romano imperaret, et exercitum duxisse et de se plura promisisse dixerunt, occisum autem per eos quos Aureolus miserat ad comprehendendum Quietum, Macriani filium, quem praedam suam esse dicebat.

fuit vir insignis, eruditus ad gerendam rem publicam, in consiliis vehemens, in expeditionibus clarus, in provisione annonaria singularis, Valeriano sic acceptus ut eum quibusdam litteris hoc testimonio prosecutus sit :

“ Valerianus Ragonio Claro praefecto Illyrici et Galliarum, si quid in te bonae frugis est, quam esse scio, parens Clare, dispositiones tu Ballistae persequere.

his rem publicam informa. videsne ut ille provinciales non gravet, ut illic equos contineat ubi sunt pabula, illic annonas militum mandet ubi sunt frumenta, non provincialem, non possessorem cogat illic frumenta ubi non habet dare, illic equum ubi non

potest pascere? nec est ulla alia provisio melior quam ut in locis suis erogentur quae nascuntur, ne aut vehiculis

aut sumptibus rem publicam gravent. Galatia frumentis abundat, referta est Thracia, plenum est Illyricum; illic pedites conlocentur, quamquam in [1] [2] Thracia etiam equites sine noxa provincialium hiemare possint, multum enim ex campis faeni colligitur.

iam vinum, [3] laridum, iam ceterae species in iis dandae

sunt locis, in quibus adfatim redundant, quae omnia sunt Ballistae consilia, qui ex quadam provincia unam tantum speciem praeberi iussit, quod ea redundaret, atque ab ea milites submoveri. id quod publicitus est decretum.”

Est et alia eius epistula qua gratias Ballistae agit, [4] in qua docet sibi praecepta gubernandae rei publicae ab eodem data, gaudens quod eius consilio nullum adscripticium (id est vacantem) haberet tribunum, [5] nullum stipatorem, qui non vere aliquid ageret, nullum militem, qui non vere pugnaret.

Hic igitur vir in tentorio suo cubans a quodam gregario milite in Odaenathi et Gallieni gratiam dicitur

interemptus. de quo ipse vera non satis comperi, idcirco quod scriptores temporum de huius praefectura multa, de imperio pauca dixerunt.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation